IN ORATIONEM DOMINICAM

 Prologus

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

Articulus 4

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.

Multoties accidit quod aliquis ex magna scientia et sapientia efficitur timidus; et ideo est ei necessaria fortitudo cordis, ne deficiat in necessitatibus. Isai.

XL, 29: qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.

Hanc autem fortitudinem spiritus sanctus dat: Ezech. II, 2: ingressus est in me spiritus...

Et statuit me super pedes meos. Est autem haec fortitudo quam spiritus sanctus dat, ut cor hominis non deficiat timore rerum necessariarum, sed credat firmiter quod omnia quae sunt ei necessaria, ministrentur sibi a deo. Et ideo spiritus sanctus, qui hanc fortitudinem dat, docet nos petere a deo: panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Unde spiritus fortitudinis dicitur.

Sciendum est autem, quod in tribus praecedentibus petitionibus petuntur spiritualia, quae hic inchoantur in hoc mundo, sed non perficiuntur nisi in vita aeterna. Cum enim petimus quod sanctificetur nomen dei, petimus quod cognoscatur sanctitas dei; cum vero petimus quod adveniat regnum dei, petimus quod simus participes vitae aeternae; cum autem oramus quod fiat voluntas dei, petimus quod compleatur voluntas eius in nobis; quae omnia etsi inchoentur in hoc mundo, non tamen possunt haberi perfecte nisi in vita aeterna. Et ideo necessarium fuit aliqua petere necessaria quae perfecte possent haberi in vita praesenti. Et inde est quod spiritus sanctus docuit petere necessaria in vita praesenti, quae perfecte hic habentur: simul etiam ut ostendat quod etiam temporalia providentur nobis a deo. Et hoc est quod dicit: panem nostrum quotidianum da nobis hodie.

In quibus quidem verbis docuit nos vitare quinque peccata quae consueverunt contingere ex desiderio rerum temporalium.

Primum peccatum est quod homo per immoderatum appetitum petit ea quae statum et conditionem eius excedunt, non contentus his quae decent eum: sicut si desiderat vestes, non vult eas ut miles, si est miles, sed sicut comes; non ut clericus, si est clericus, sed sicut episcopus. Et hoc vitium retrahit homines a spiritualibus, inquantum nimis inhaeret eorum desiderium temporalibus.

Hoc autem vitium docuit nos vitare dominus, docens nos petere panem tantum, idest necessaria ad praesentem vitam secundum conditionem uniuscuiusque; quae omnia sub nomine panis intelliguntur. Unde non docuit delicata petere, non diversa, non exquisita, sed panem, sine quo vita hominis duci non potest, quia omnibus communis est. Eccli. XXIX, 28: initium vitae hominis panis et aqua. Apostolus, I Tim. VI, 8: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus.

Secundum vitium est quod aliqui in acquisitione rerum temporalium alios molestant et defraudant. Hoc vitium est adeo periculosum quod est difficile bona ablata restitui. Non enim dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum, secundum Augustinum. Quod quidem vitium docuit nos vitare, docens nos petere panem nostrum, non alienum. Raptores enim non comedunt panem suum, sed alienum.

Tertium est superflua sollicitudo.

Aliqui enim sunt qui nunquam sunt contenti de eo quod habent, sed semper plus volunt; quod quidem immoderatum est, quia desiderium debet moderari secundum necessitatem. Prov. XXX, 8: divitias et paupertatem ne dederis mihi; sed tantum victui meo tribue necessaria. Et hoc monuit nos vitare, dicens: panem nostrum quotidianum, idest unius diei, vel unius temporis.

Quartum vitium est immoderata voracitas. Sunt enim aliqui qui tantum volunt consumere uno die quod sufficeret pluribus diebus; et isti petunt non panem quotidianum, sed decem dierum; et ex hoc quod nimis expendunt, contingit quod omnia consumunt. Prov. XXIII, 21: vacantes potibus, et dantes symbola, consumentur.

Eccli. XIX, 1: operarius ebriosus non locupletabitur.

Quintum vitium est ingratitudo.

Nam cum aliquis ex divitiis superbit, et non recognoscit a deo ea quae habet, hoc est valde malum: quia omnia quae habemus, sive spiritualia, sive temporalia, a deo sunt. I Paral. XXIX, 14: omnia tua sunt, de manu tua accepimus. Ideo ad removendum hoc vitium, dicit: da nobis, et panem nostrum, ut sciamus quod omnia nostra a deo sunt.

Sed de hoc habemus unum documentum: quia aliquando aliquis habet multas divitias, et ex eis nullam utilitatem consequitur, sed damnum spirituale et temporale. Nam aliqui propter divitias perierunt.

Eccl. VI, 1: est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines. Vir cui dedit deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat: nec tribuit ei potestatem deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. Item ibid.

V, 12: divitiae congregatae in malum domini sui. Debemus ergo petere ut divitiae nostrae sint nobis ad utilitatem. Et hoc petimus cum dicimus: panem nostrum da nobis; idest, fac divitias nobis utiles.

Iob XX, 14-15: panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. Divitias quas devoravit, evomet; et de ventre illius extrahet eas deus.

Aliud vitium est in rebus mundi, scilicet superflua sollicitudo. Nam aliqui sunt qui hodie solicitantur de rebus temporalibus quae erunt usque ad unum annum: et qui hoc habent, nunquam quiescunt.

Matth. VI, 31: nolite soliciti esse, dicentes: quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? et ideo dominus docet nos petere quod hodie detur nobis panis noster, idest ea quae sunt nobis necessaria ad praesens tempus.

Invenitur quidem alius duplex panis: scilicet sacramentalis, et panis verbi dei.

Petimus ergo panem nostrum sacramentalem, qui quotidie in ecclesia conficitur; ut sicut illud accipimus in sacramento, ita detur nobis ad salutem. Ioan. VI, 51: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi.

I Cor. XI, 29: qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit.

Item alius panis est verbum dei. Matth.

IV, 4: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore dei.

Petimus ergo ut det nobis panem, idest verbum suum. Ex hoc autem provenit homini beatitudo quae est fames iustitiae.

Nam postquam spiritualia habentur, magis desiderantur; et ex hoc desiderio provenit fames, et ex fame satietas vitae aeternae.