SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 2

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 4

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 5

 Pars 1

 Sermo 6

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 7

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 8

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 9

 Pars 1

 Sermo 10

 Sermo 11

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 12

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 13

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 14

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Sermo 2

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 4

 Pars 1

 Sermo 5

 Sermo 6

 Sermo 7

Pars 2

Puer jesus etc.. Si diligenter velimus verba ista considerare, quatuor in eis inveniemus christi profectus; scilicet profectum aetatis quantum ad corpus, profectum sapientiae quantum ad intellectum, et profectum gratiae quantum ad deum, et profectum etiam gratiae quantum ad hominum convictum.

Revera omnes isti profectus sunt admirabiles et admiratione pleni. Admirandum enim est quod aeternitas aetate proficiat, quia filius dei est aeternitas, et est ab aeterno. Psalm. 106, 2, et psalm. 118, 89: in aeternum, domine, permanet veritas tua.

Item admirandum est quod veritas in sapientia proficiat, quia profectus sapientiae est cognitio veritatis, et christus ipsa veritas est; unde in joan. 14, 6: ego sum via, veritas, et vita.

Item admirandum est quod gratiae factor proficiat in gratia, et christus gratiae est Actor. Unde in joan. 1, 17: gratia, et veritas per christum facta est.

Item admirandum est quod qui omnes homines excedit, apud homines proficiat: immo magis homines debent proficere apud illum. Psalm. 112, 4: excelsus est super omnes gentes. Quomodo igitur proficiet christus in istis? dico quod si recte velimus considerare, de profectu aetatis in promptu ratio apparet. Aeternus dei filius temporalis fieri voluit, ut secundum aetates proficere posset. Isa. 9, 6: parvulus natus est nobis. Si natus est ut parvulus, quare ergo non cresceret ut parvulus? alii profectus christi majorem difficultatem habent. Christus naturam humanam integram assumpsit: secundum carnem parvulus natus est, non secundum animam, quia ab initio conceptionis suae beatissima ejus anima deo conjuncta plena fuit omni gratia et veritate.

Unde in joan. 1, 14: vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratia et veritate. Plenus fuit omni gratia et veritate quia unigenitus dei; sed ab initio conceptionis fuit unigenitus; ergo tunc fuit plenus gratia et veritate, et plenus in virtute. Jerem. 31, 12: femina circumdabit virum, non aetate, sed mentis perfectione, secundum quem modum dicitur proficere sapientia et gratia.

Dicendum est quod aliquis dicitur proficere in sapientia, non solum quando acquirit majorem sapientiam, sed quando magis manifestatur in ipso sapientia. Verum est quod christus a principio conceptionis suae plenus fuit sapientia et gratia, sed non manifestavit eam a principio, sed quando alii consueverunt. In sapientia tunc dicitur proficere, non in se, sed quantum ad effectum quo in aliis proficiebat. Si voluisset ostendere sapientiam suam cum fuit septem annorum, potuissent homines dubitare de veritate naturae humanae assumptae, et propter hoc christus aliis voluit conformari: unde apostolus ad philipp. 2, 7: exinanivit semetipsum formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus. Christus se parvum fecit, nostram parvitatem accipiendo; ut se parvum vere ostenderet, in similitudinem hominum factus est.

Baruch 3, 38: in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Ut quando primo solet apparere in homine indicium sapientiae, tunc christus primum manifestavit sapientiam suam, scilicet cum esset annorum duodecim. Paulatim igitur etiam voluit ostendere sapientiam suam, ut veritas naturae humanae in ipso comprobaretur, et ut daret nobis exemplum proficiendi in sapientia.

Quadrupliciter igitur, ut dictum, est christi profectus: scilicet aetatis, sapientiae, gratiae et conversationis humanae.

Primo prosequemur de profectu aetatis christi, qui est corporalis, et proposito nobis in exemplum ut proficiamus aetate corporis et mentis sicut ipse; quia vacuus est profectus aetatis in corpore si non sit in anima. Unde simul igitur (agetur) de profectu aetatis christi et sapientiae et gratiae; quia si non proficit homo profectu mentis cum aetate corporis, quatuor sequuntur ex hoc inconvenientia: quia hoc est monstruosum, damnosum, grave, sive laboriosum, et periculosum.

Primo dico, proficere aetate corporis et non mentis est monstruosum. Homo componitur ex anima et corpore, sicut corpus componitur ex ceteris membris. Sed ponamus quod aliquod corpus crescat in uno membro, et sit parvulus in aliis membris; hoc est monstruosum. Similiter quando aliquis est secundum corpus, et non secundum mentem: propter hoc dicit apostolus 1 Cor. 13, 11: cum essem parvulus, sapiebam ut parvulus, loquebar ut parvulus; cum autem factus sum vir, evacuavi ea quae erant parvuli. Parvuli cogitant de ludo et hujusmodi. Verum est quod dominus mandat quod simus sicut parvuli, in matthaeo 18, 3, dicens: nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.

Aliquid debemus retinere de parvulis, quia parvuli non sunt malitiosi, et sunt humiles: aliquid debemus abjicere de parvulis, quia parvuli carent sapientia.

Unde apostolus 1 Cor. 14, 20: nolite parvuli effici sensibus; scilicet malitia parvuli estote. Sensibus perfecti cogitare debemus, ut quantum proficimus aetate corporis proficiamus aetate mentis. Qui in uno pede cresceret, et non in alio, totum studium poneret in medico, quod cresceret similiter in alio pede. Similiter qui crescis aetate corporis debes ponere totum studium tuum ut crescas etiam aetate mentis.

Item crescere aetate corporis, non mentis, est damnosum. Qui haberet tempus ad acquirendam rem magnam, et dimitteret ipsum fluere in vanum, magnum damnum reputaret; sicut mercator tempore nundinarum, quando credit multum lucri (lucrari), et scholaris quando credit audire lectionem utilem, si tempus illud amittat, reputat se multum damnificatum.

Tempus datum est enim ut lucretis non ista vilia, sed deum et bona caelestia, quae nullus capere potest. Unde apostolus 1 Cor. 2, 9: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparasti, deus, diligentibus te. Propter hoc dicitur Eccli. 14, 14: particula boni doni ne praetereat te pars boni temporis.

Et Salomon, Prov. 5, 9, 19: ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli; ne forte repleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena. Ne des alienis honorem tuum. Honor datur homini in bello, quando datur ei quod vincat inimicos suos. Talis honor datus est tibi, scilicet quo vincas mundum, carnem et diabolum. Sed quando das vires naturales ad serviendum diabolo, quae datae sunt tibi ut vincas diabolum, tunc honorem tuum das alieno. Sequitur: ne des annos juventutis tuae crudeli; idest, diabolo, qui est crudelis, quia quantumcumque servias ei, non dabit tibi requiem. Unde jer. 16, 13: servietis diis alienis, qui non dabunt vobis requiem. Et labores sint in domo aliena. Forte facis bona opera, in quibus laborasti.

Si convertaris ad dominum, erunt labores illi in domo tua. Si autem non convertaris ad dominum, erunt labores tui, idest opera bona, in domo aliena, quia sancti in patria gaudebunt de bonis operibus tuis, et non tu. Unde dicitur in Apoc. 2, 11: tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam.

Item crescere aetate corporis, non mentis, est laboriosum. Sed dices: juvenis sum, volo ludere in juventute mea; cum ero senex convertam me ad dominum. Certe committis te magno labori. Cui homo assuescit a juventute sua, facile est ei; quod patet, quia facile est rustico in campo laborare, quia consuevit, quod tibi est difficile. Si consuescis facere voluntatem tuam, et vivere in peccatis, aut desperas de vita aeterna, aut conservas te magno labori. Unde Salomon: adolescens juxta viam suam ambulabit, et cum senuerit non recedet ab ea. Et jerem. 3, 17: bonum est viro cum portaverit jugum domini ab adolescentia sua; quia iste de facili potest se levare super se. Et ideo christus dedit nobis exemplum bene operandi a juventute, quia cum esset duodecim annorum crevit sapientia.

Item periculosum est cum quis crescit aetate corporis, si non crescit aetate mentis. Deus rationem requirit de omnibus. Unde in evangelio, Matth. 18, 23: simile est regnum caelorum homini ponenti rationem cum familia sua. Deus dedit tibi tempus ut ei servias. Sed dicitur in job 24, 23: dedit ei tempus, et ipse abutitur in superbia.

Deus exigit a te rationem de tempore.

Isa.: et dixi: sine causa, et vane consumpsi fortitudinem meam. Ille vane et sine causa consumit fortitudinem suam qui tempus suum expendit in rebus inutilibus: et ideo sequitur in isa. 49, 4: ergo judicium meum cum domino. Et Salomon, ecclesiastes 11, 9: laetare juvenis pro adolescentia tua. Scito quia pro his adducet te dominus in judicium. Est ne facile illud judicium? non. Quia dicit isa. 63, 20: puer centum annorum maledictus erit, idest peccator. Unde in baruch 3, 11: inveterasti in terra aliena, deputatus es cum his qui descendunt ad infernum. Sed noli desperare de dei misericordia, licet merita tua hoc requirant.

Hoc igitur est primum studium ut crescamus mente, sicut aetate. Sed quomodo crescit homo mente? certe quando crescit sapientia et gratia. Et licet in themate prius fiat mentio de sapientia quam de gratia, nos tamen prius dicemus de gratia, quia, initium sapientiae timor domini, Eccli. 1, 16.

Gratia occultum quid est, quia est in anima. Causae autem occultae non cognoscuntur nisi per effectus manifestos. Inter omnes autem effectus nullus est ibi manifestus sicut pax. Unde apostolus semper conjungit pacem gratiae: fructus spiritus, gaudium, caritas, pax, Galat. 5, 22. Et quando quis habet pacem, signum est quod habeat gratiam, quia, non est pax impiis, dicit dominus, isa. 48, 22. Et istud signavit deus in profectu gratiae; quia cum esset annorum duodecim, ivit in locum pacis, scilicet in jerusalem, quae interpretatur visio pacis. Igitur cum habemus annos discretionis, debemus conari ut attingamus pacem.

Sed multi decipiuntur, quia cum credunt se habere pacem non habent; unde dixerunt falsi prophetae: pax, pax; et non erat pax, jerem. 3, 14, ut cognoscamus pacem veram. Notandum quod pax debet habere quatuor conditiones; quia debet esse alta, consueta, perseverans et assidua, et cauta.

Primo pax gratiae debet esse alta. Homo inter duo constitutus est; et secundum hoc potest esse duplex pax. Ex una parte constitutus est inter carnem et spiritum, quae ad invicem rebellant; quia caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Spiritus altus est, et caro infirma.

Sed hic dupliciter potest homo facere pacem. Si facit pacem in quo spiritus consentiat carni; hoc (nec) est pax alta, nec vera, sed infirma et falsa. Unde Sap. 14, 22: in magno viventes inscientiae bello tot et tanta mala quae patiuntur arbitrantur pacem.

Tales sunt in magno bello, quia habent bellum ignorantiae et remorsum conscientiae. Alia est pax quando caro consentit spiritui. Et quomodo fit ista pax? certe ut caro subjiciatur spiritui per macerationem carnis. Dicet aliquis: volo facere pacem in quo spiritus in aliquo consentiat carni, et sic erit pax, quia caro pro ea erit subjugata spiritui. Hoc non potest esse; quia caro servilis est conditionis, et qui servo magis indulget tanto servus magis protervit. Unde in Prov. 29, 21: qui delicate nutrit servum suum, inveniet eum contumacem.

Et philosophus dicit: insatiabilis est delectabilis appetitus, et undique incipienti et concupiscenti operatio auget conatum. Si satisfacis delectationem carnis, non propter hoc sedatur, sed magis augetur, quia qui bibit in hac aqua sitiet iterum. Ista pax quomodo est facienda? certe conculcando carnem. Unde isa. 27, 4, 5: in praelio gradior super eam, et faciet mihi pacem. Propter hoc legimus quod dominus ivit in jerusalem, non descendit. Unde dicitur: ascendentibus illis in jerusalem, ivit cum illis, Luc. 2, 42.

Aliqui cum volunt facere pacem spiritus cum carne, faciunt abstinentiam, sed non servant consuetudinem.

Volunt esse difformes aliis contra mandatum domini in evangelio. Matth. 6, 16: cum jejunatis, inquit, nolite fieri sicut hypocritae tristes. In occulto debet homo facere opera bona, et in aperto debet esse conformis aliis. Unde in Eccli. 32, 1: in illis esto sicut unus ex illis. Augustinus cum venit mediolani non jejunaverunt ibi homines, Romae autem et carthagini jejunaverunt; mater ejus anxiebatur multum si deberet jejunare vel non; et tunc Augustinus adhuc cathecumenus requisivit ab Ambrosio si deberet jejunare vel non: et dixit Ambrosius: ad quamcumque ecclesiam veneritis, ejus morem servate, si non vultis pati scandalum, vel aliis facere. Unde jesus, Luc. 2, 42, ascendit secundum consuetudinem.

Noli esse singularis, quia deus multum videtur abhorrere singularitatem. Sed nota quod dixit: diei festi. Si socii velint aliquid contrarium virtuti, in illo non debes eis esse conformis. Unde in Exod. 32, 2: non sequeris turbam ad faciendum malum. Et jerem.: interroga de semitis antiquis, et videte quae sit via bona, et ambulate in ea. Illud pertinet ad pacem. Psal. 121, 3: jerusalem quae aedificatur ut civitas cujus participatio ejus in idipsum. In idipsum, idest secundum concordiam sententiarum et morum aliorum.

Item ista pax debet esse assidua; quia non sufficit habere ad tempus, sed oportet quod homo sit in ea perseverans. Job 27, 5: donec deficiam non recedam ab innocentia mea; justificationem, quam coepi tenere, non deseram. Duo dicit: primo dicit: donec deficiam, idest usque in mortem: ab innocentia mea non recedam. Homo recedit ab innocentia sua peccando. Unde in Eccl. 26, 27: qui transgreditur a justitia ad iniquitatem, deus paravit eum ad rumphaeam, idest ad gladium acutum. Non sufficit quod homo non peccet; sed si consuevisti benefacere, oportet quod opera bona non deseras. Unde dicitur: justificationem meam quam coepi tenere non deseram.

Unde in Apoc.. 2, 4: habeo adversum te, quod charitatem tuam primam dereliquisti. Et hoc significatur in evangelio hodie. Luc. 2, 43: diebus festis mansit jesus in templo. Aliqui in festo bene abstinent a peccato, sed post festum redeunt ad peccatum. Debet enim homo permanere in justitia et innocentia sua, quae signatur in libro regum 3 Reg. 2, 36, 37. Salomon ad Semei, qui interpretatur obediens: aedifica tibi domum in jerusalem, et habita ibi; et non exeas huc aut illuc: quacumque die exieris scito te interficiendum; idest debet pax ista esse assidua.

Quarto debet esse cauta. Vis facere pacem cum spiritu contra carnem? si velles facere pacem cum illo, et eum tibi subjugare, caveres tibi ab inimicis illius. Vis facere pacem cum spiritu contra carnem? debes tibi cavere ab amicis carnis. Unde jer. 3, 4: unusquisque (se) a proximo suo, scilicet carnali, se custodiat, et in omni fratre suo, scilicet carnis, non habet fiduciam; quia dicitur in michaea 7, 6: inimici hominis domestici illius; et in evangelio hodierno significatur hoc quando dominus voluit manere in jerusalem: non cognoverunt parentes ejus, Luc. 2, 43. Qui student perfectionem pacis spiritus debent sibi cavere ab amicis et familiaritate carnis. Psal. 44, 11: obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum. Scilicet in praesenti conferendo, et in futuro producendo ad gloriam; quod nobis praestare dignetur qui vivit et regnat etc..