SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 2

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 4

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 5

 Pars 1

 Sermo 6

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 7

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 8

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 9

 Pars 1

 Sermo 10

 Sermo 11

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 12

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 13

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 14

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Sermo 2

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 4

 Pars 1

 Sermo 5

 Sermo 6

 Sermo 7

Pars 2

Exiit qui seminat etc.. Sancta mater ecclesia vinea est et ager, fructus enim spirituales ecclesie, qui sunt iusticie opera, et vinum sunt et panis; vinum, quia letificant, vinum enim letificat, in Ps. 103, 15, et in Prov. 13, 9: lux iustorum letificat; panis sunt, quia confirmant, Ps. 103, 15: et panis cor hominis confirmet, et in Prov. 12, 12: radix iustorum non commovebitur. Istius vinee et agri unus est agricola, scilicet christus. Ego, inquit, sum vitis vera, inquantum homo, et pater meus agricola est et ego in quantum deus cum eo sum agricola, scilicet, ut dicit Augustinus, iste agricola tota trinitas est que plantat hanc vineam et hunc agrum, unde Ier. 2, 21: ego plantavi te vineam electam, omne semen. Bernardus dicit: seminemus exemplum hominibus per bona opera et aperta, unde: sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona etc., Matth. V magnum per occulta suspiria et huiusmodi que solis eis sunt nota, gaudium enim est Angelis dei super uno peccatore penitenciam agente etc., Luc. XV, 17. Hinc dicebat apostolus, Rom. XII, 17: providentes bona non tantum coram deo, sed eciam coram hominibus. Coram deo dixit, id est coram eis qui vultui dei assistunt, ipsis enim maxime placet cum nos vident occulte orantes aut aliquem Salmum ruminantes aut aliquid tale facientes. Seminate et vos, quia multi ante vos seminaverunt. O genus Adam, quam multi seminaverunt in te et quam preciosum semen; quam male peribis et quam merito, si perierit in te tantum semen simul et seminancium labor. Cui perdicioni traderis ab agricola, si in te perierint universa.

Seminaverunt in terra nostra tota trinitas, seminaverunt Angeli pariter et apostoli, seminaverunt martires et confessores, virgines. Seminavit pater pacem de celo, filius veritatem, spiritus sanctus caritatem. Angeli quoque seminaverunt, quia cadentibus aliis ipsi steterunt. Manifestum est martires seminasse fortitudinem, confessores iusticiam quam in tota vita sua secuti sunt, virgines temperanciam, quia libidinem calcaverunt.

Et sunt hic tria consideranda: primo quod est semen istud, secundo quis est seminator, tercio de seminacione que et qualis sit.

Primo igitur notandum quod est istud semen. Sed non possumus dicere quod sit aliud istud semen quam quod dominus dicit: semen est verbum dei. Notate quod signanter dicit: semen suum, id est filii dei. Hoc est bonum semen. Quod non est semen suum, est malum semen, de quo ysa. 17 zizaniam, sicut dicitur in evangelio. Diligenter considerandum quod est illud semen quod conservat a peccato. Unde in canonica Io. 3, 9: omnis qui natus est ex deo, non peccat, quoniam semen dei est in illo.

Sed quomodo possumus scire si sit semen (dei)? dico eo modo quo scimus si semen aliquod est semen huius herbe, hoc autem scimus tripliciter: primo, quia semen illud est ab herba illa; secundo, quia portatur in ea; tercio, quia talem herbam generat. Ergo semen christi est a christo, quod eciam in christo apparuit et quod christo similem facit, sive quod est ad christum. Unde semen christi est quod est ab eo et quod est in eo et quod est ad eum.

Videamus de primo. Dico quod semen alicuius herbe est quod est ab ea, unde Gen. 1, 11: germinet terra herbam virentem et facientem semen iuxta genus suum. Sed quod semen est a domino ihesu christo? dico quod verbum sapiencie est ab eo. Unde in Eccli. I cap., 5: fons sapiencie verbum dei in excelsis. Ergo quicquid pertinet ad sapienciam celestem que est in excelsis, est verbum sapiencie sive semen dei. Sed beatus Iacobus 3, 15 dicit quod est una sapiencia que non est desursum et ista est terrena, animalis, dyabolica. Sapiencia terrena est que totum studium suum ponit ad congregandum terrena. Si igitur proponitur tibi verbum excitans ad congregandum terrena, non est semen dei. Item sapiencia animalis est que totum studium suum adhibet sequendo corporis voluptatem. Si igitur proponitur talis doctrina, non est semen dei nec debes ei credere. Dicitur in malac. 2, 15: quid querit unus, ubi est semen dei? sed que est sciencia dyabolica? dicit iob 41, 25 quod ipse est rex super omnes filios superbie. Sapiencia igitur cuius totum studium est ad superbiendum, est dyabolica. Si quis igitur tibi talem doctrinam proponat, non est semen christi. Unde dicit apostolus: sermo meus et predicacio mea non est de errore neque de immundicia. Qualis ergo sapiencia que est in excelsis cuius sapiencie fons est verbum dei in excelsis? dicit beatus Iacobus 3, 17: que desursum est sapiencia primum quidem pudica est, deinde pacifica, non movet dissensiones. Quidquid ergo dissensiones movet et est contra pacem et sapienciam supernam, non est semen dei; certumque quandocumque doctrina est inducens ad rectitudinem virtutum, est doctrina christi, quando vero est ad corrupcionem boni, non est doctrina christi.

Unde in prov.

Aliquod neque perversum. Primo igitur est semen alicuius quod est ab eo.

Secundo est semen alicuius quod est in eo. Unde in Gen. 1, 11: germinet terra herbam virentem, facientem fructum suum cuius semen sit in semetipso. Quecumque igitur doctrina est in christo, est semen dei. Ps. 109, 3: in splendore sanctorum ex utero ante Luciferum genui te. Splendores sanctorum sunt claritates virtutum.

Omnes autem claritates virtutum derivantur a filio dei sicut exemplatum ab exemplari, in ipso enim sunt omnes thesauri sapiencie et sciencie absconditi etc.. Sed posses dicere: non valet mihi, non enim possum videre verbum in sua eternitate. Ideo sufficienter nobis est provisum, quia verbum illud factum est homo et hoc ostendit nobis exemplum omnis doctrine sue, unde Io. I, 14: verbum caro factum est etc.. Augustinus: ipsa sapiencia dei in homine quem assumpsit facta est exemplum hominibus redeundi sursum et Angelis remanendi. Si ergo veniat aliquis et proponat tibi doctrinam cuius exemplar non est in christo, non est semen dei. Iovinianus venit Romam et predicavit matrimonium esse equandum virginitati, christus vero matrem virginem habere voluit et eam elegit, discipulum virginem etiam maxime dilexit. Vigilancius hereticus in Gallia predicavit statum divitum elemosinas dancium equandum paupertati. Ista doctrina non est in christo qui propter nos factus est egenus. Augustinus, libro de agone christiano dicit: qua perversitate non caret qui dicta et facta intuetur, diligit et scrutatur illius hominis in quo ad exemplum vite se prebuit filius dei. Itaque omnes mares et femine, omnis etas et dignitas ad spem vite eterne convolata est. Alii neglectis temporalibus convolant ad divina, alii virtutibus eorum cedunt qui hec faciunt et laudant quod adimplere non possunt, pauci tamen murmurant et nimio livore torquentur aut (qui sua) querunt in ecclesia, (quamvis) catholici (videantur), aut (ex ipso christi nomine) gloriam querentes heretici. Et beatus Gregorius dicit: sunt nonnulli in ecclesia qui bona non solum non faciunt, sed in aliis bona persecuntur et que ipsi facere negligunt in aliis detestantur; horum non ex infirmitate aut ignorancia, sed ex certo studio peccatum est in spiritum sanctum.

Tercio scimus si semen est alicuius, si ducit ad ipsum. Semen arboris virtutem habet ad producendum similem arborem, unde in Gen. 1, 11: producat terra herbam virentem et facientem semen iuxta genus suum.

Virtus generativa speciei manet in semine, unde Io. 10, 35: illos dixit (deos) ad quos sermo dei factus est. Quando verbum dei aure audis, corde diligis, opere imples, tunc sermo dei factus est ad te. Sed verum est quod blasphematur vita sanctorum, unde in libro sapiencie 5, 4: nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine bono. Ecce quomodo computati sunt inter filios dei. Sequitur: ergo erravimus a via veritatis.

Conclusionem concedo. Debes ergo imitari ihesum christum ut assimileris ei. Unde Augustinus, de agone christiano: si multum de te sentis, non dedigneris imitari eum qui filius altissimi vocabitur; si parum de te sentis, audeas imitari pescatores et publicanos qui christum imitati sunt. Patet ergo primum, scilicet de semine.

Restat modo dicere de secundo, scilicet de seminatore, cum dicitur: exiit qui seminat. Quis est iste qui exiit? certe auctoritate christus est, ministerio sunt omnes doctores, de quibus ysa. 32, 20: beati qui seminatis super aquas. Iste seminator, scilicet christus, qui voluit seminare, exiit. Oportet igitur quod alii predicatores exeant. Sed differencia est inter christum et ipsos. Christus enim uno solo exitu exivit ut doceat unde, quando et quo exire debeat predicator. Christus exivit a secreto sinu patris. Ego, inquit, exivi a patre, non quia patrem dimiserit, sed quia visibilis factus est, et veni in mundum, cum ibi fuit, sed tunc visibilis apparuit. Sed quando? in mane. Unde dicitur in evangelio quod pater familias exivit primo mane conducere operarios in vineam suam. Predicatori autem necesse est exire duplici exitu: primo exitu de statu culpe, quia non debet predicator aliis predicare quod ipse non facit. Ps. 49, 16: peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iusticiam meam? etc.. Quid predicas non furandum, si furaris; non mechandum, si mecharis? debemus igitur exire de culpa. Unde apostolus: exite de medio eorum et separamini a condicione eorum et non tangatis aliquid immundum. Sed quo debemus exire exeuntes de peccato? certe ad christum, id est ad passionem christi. Unde apostolus: exeamus ad eum extra castra inproperium ipsius, id est crucem eius portantes. Dicit apostolus quod vetus homo simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati. Quando debemus exire? mane. Unde dicitur: in tribulacione consurge mane, et alibi: ne tardes converti ad dominum et ne differas etc. Et in Eccli. 21, 1: peccasti? ne adicias iterum.

Alius exitus necessarius predicatori (est) exitus de mundo, quod significatur in Io. 4, 28 s., ubi dicitur quod mulier reliquit ydriam suam et venit nunciare christum. Quod exponens Augustinus dicit quod qui vult predicare, debet ydriam relinquere, id est cupiditatem seculi, saltem affectu, ita quod eam non diligat affectu nec effectu. De isto exitu dominus dicit in Gen. 12, 1 Abrahe: egredere de terra tua et de cognacione tua et de domu patris tui, id est quicquid est terrenum et amari potest dimitte, et veni in terram quam monstravero tibi. Signanter hoc dicit, neminem enim lex ducebat ad perfectum et nondum fuerat monstrata via consiliorum, unde cuidam qui observaverat precepta dominus dixit: unum tibi deest, si vis perfectus esse, vade etc.. Veni in terram: certe ista est terra visionis sive contemplacionis que est status religionis.

Sed quando debemus in terram venire istam? mane, id est in iuventute.

Ps. 5, 5: mane astabo tibi et videbo etc.. Littera Ieronimi habet contemplabor.

Ysa. 50, 4 s.: mane erigit aurem, audiam eum quasi magistrum. Dominus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico. Dominus autem habens auctoritatem, magister sapienciam habens aperuit mihi aurem veniens ad ipsum. Dices: non faciam, diceretur mihi: infelix, insensate puer. Contra hoc dicit ysa. 51, 7: nolite timere opprobria hominum et blasphemias ne timeatis. Augustinus: exultent pueri continenciam voventes. Dices: verba habeo, non exemplar. Veniat in medium sanctus puer benedictus qui relictis parentibus et bonis temporalibus et relicta sua nutrice sapienter recessit et heremi secreta peciit.

Si hoc non sufficit tibi, veniat in medium puer beacior ioannes baptista de quo in Luca 1, 80: iohannes puer crescebat et confortabatur et agebatur in desertis usque ad diem ostensionis sue. Si illud non sufficit tibi, veniat in medium puer beatissimus ihesus qui cum esset XII annorum nescientibus parentibus remansit et inventus est in medio doctorum.

Sed dices: tria monent me, quare non debeo exire de mundo in puericia.

Primum est, quia oportet gradatim pervenire ad perfectionem, nemo enim repente fit summus. Sed, karissime, ad minus in senectute oportet te ad perfectionem venire. Apostolus: ad perfectum feramur. Aliqui volunt fieri milites, aliqui fabri etc., sed nullus est qui anhelet ad aliquem statum, si vult esse perfectus in statu illo, quin anhelet ad ipsum in puericia.

Ergo a principio etatis tue incipias exire de mundo, quia quantumcumque homo proficit, semper crescit et que a iuventute assuescimus, faciliter agimus.

Propter hoc dicitur tren. 3, 27: bonum erit viro, si portaverit etc. Et in Prov. 22, 6: adolescens iuxta viam suam etc.. Sed dices: adolescencia et voluptas, ut dicitur in eccles. 11, 10, (vana) sunt.

Dico quod liber ille factus est per modum conclusionis et habet duas conclusiones: unam sapientum et aliam stultorum. Conclusio stultorum est: letare iuvenis in adolescencia tua etc.; ad istam sequitur alia conclusio: post concupiscencias tuas non eas; si dederis anime tue concupiscencias eius, tradent te in gaudium inimicis tuis. Alia conclusio est sapientum: memento creatoris tui in iuventute tua.

Sed dices: aliud monet me, quare a iuventute nolo de mundo exire: nescio si est a spiritu sancto, quia in pueris non consuevit esse sanctum propositum.

Sed spiritus sanctus habet libertatem a patre et filio spirandi ubi vult et tu vis ei precludere vias? Ambrosius: spiritus iste non arcetur etatibus, non finitur morte, non excluditur alvo. Gregorius: qualis iste spiritus sanctus est artifex considerare volo et in ipsa mea consideracione deficio, quoniam implet cytharedum puerum et Psalmistam facit, implet pastorem armentarium vellicantem sicomoros et prophetam facit, implet puerum abstinentem etc., que in omelia Penthecostes et habes alibi in sermone de spiritu sancto. Dices: non est istud a spiritu sancto quod pueri relinquant mundum, quia multi pueri convertuntur, sed in religione non perseverant, unde si esset a deo, in ordine remanerent. Cave tibi, quia si perverse intelligas, das viam Manicheis. Manicheus dicit quod corruptibilium non est deus actor et quod a deo est, non dissolvitur; et hereticus dicit quod gracia semel habita amitti non potest. Ad ista oportet solvere: opera dei bene sunt corruptibilia, accipit eciam aliquis graciam intrandi religionem, sed non dat ei dominus donum perseverandi et quod dicitur quod est a deo non corrumpitur, (verum est quod consilium dei non corrumpitur), sed manet in eternum.

Sed dices: aliud monet me, quare in puericia nolo relinquere mundum: puer sum, non possum portare arma. (arma religionis non sunt arma) Saulis, sed David, id est christi. Arma Saulis sunt observancie veteris legis que sunt arma gravia, unde beatus Petrus: hoc est onus quod neque nos neque patres nostri portare potuerunt. Observancie nove legis et religionis sunt arma levia, unde dominus: iugum meum suave et onus meum leve.

Mane igitur debemus relinquere mundum et venire ad christum. Sed quis erit nobis fructus? certe adepcio regni celorum, unde dominus in evangelio: sinite parvulos venire ad me, talium enim est regnum celorum.