SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 2

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 4

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 5

 Pars 1

 Sermo 6

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 7

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 8

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 9

 Pars 1

 Sermo 10

 Sermo 11

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 12

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 13

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 14

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Sermo 2

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 4

 Pars 1

 Sermo 5

 Sermo 6

 Sermo 7

Pars 1

Beati qui habitant in domo tua domine, in Ps. 83, 5. Unam esse societatem dei et Angelorum et hominum nullus recte senciens ignorat, de qua 1 Cor. I, 9: fidelis deus per quem vocati estis in societatem filii eius domini nostri ihesu christi. 1 Io. I, 7: si ambulamus in luce, sicut et ipse in luce est, societatem habemus ad invicem. Hec est societas in quantum in uno fine communicant, scilicet beatitudine, nam et deus beatus est et Angeli beatitudinem adipiscuntur et homines, sed deus per essenciam, Angeli et homines per participacionem. Unde 1 thi. VI, 15: quem suis temporibus ostendet beatus et solus deus. Inter eos qui in uno fine societatem habent talis debet esse operum communicacio ut qui nondum finem consecuti sunt, ad finem adducantur, et ideo viatores ad beatitudinem inducimur verbis et exemplis, qui autem iam finem consecuti sunt, alios ad consequendum iuvant. Et inde est quod festa sanctorum celebramus qui iam beatitudinem sunt adepti ut eorum iuvemur suffragiis, edificemur exemplis et premiis provocemur. Sed quia nec singulorum sanctorum quorum numerus nobis ignotus est festa possumus celebrare et in sollempnitatibus quas celebramus negligencias multas committimus, salubriter providit ecclesia ut simul omnium festivitates celebret in communi ut quod singulis specialiter non exhibeatur, quicquid neglectum est, in hac quodammodo expleatur.

Quia igitur de beatorum societate nunc festa peragimus, de beatitudine dicendum est.