SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 2

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 4

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 5

 Pars 1

 Sermo 6

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 7

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 8

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 9

 Pars 1

 Sermo 10

 Sermo 11

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 12

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 13

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 14

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Sermo 2

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 4

 Pars 1

 Sermo 5

 Sermo 6

 Sermo 7

Pars 3

Homo quidam etc.. Sicut dictum fuit hodie, in verbis istis duae personae introducuntur, scilicet persona domini et persona villici: de duobus aliqua dicta sunt, nunc de villico dicemus.

Et possumus circa villicum tria considerare, scilicet ejus officium, ejus abusum, et periculum; officium, quia villicus fuit: abusum, quia dilapidavit bona domini: periculum, quia diffamatus est. Dixi quod villici sunt administratores, ut Angeli et homines.

Et quia homines sumus, dicamus quod homo est cui commissa est cura dispensationis bonorum. Tria committit dominus homini. Seipsum, bona spiritualia, et res exteriores. Primo, dico, committit dominus homini seipsum. Haec est differentia inter hominem et alia animalia, quod dominus dedit homini potestatem sui. Potest homo facere de se quod vult, sed alia animalia moventur instinctu naturali.

Unde in ecclesiastico XV, 14: deus ab initio constituit hominem, et illum dimisit eum in manu consilii sui. Si tu commisisses aliquid alicui, exigeres ab eo rationem; sed nota: si leo occidit hominem, non punit eum deus, quia non est ei cura de se ipso commissa.

Apostolus I Cor. IX, 9: numquid est cura deo de bobus? sed deus hominem sibi ipsi commisit; ideo rationem debet ei reddere. Unde in ecclesiaste XI, 9: ambula in via cordis tui, idest secundum desideria voluntatis tuae, in intuitu oculorum tuorum, idest secundum intellectum, et scito quod pro omnibus his adducet te deus in judicium.

Secundo, commisit deus homini bona spiritualia, quia homo in sua potestate habet uti bonis spiritualibus, et potest eis uti bene vel male. Unde in evangelio Matth. XXV, 14: homo peregre proficiscens vocavit servos suos et dedit eis bona sua, idest temporalia, et dixit Luc. XX, 13: negotiamini donec venio. Si habes caritatem potes ea uti bene vel male, et oportebit te reddere rationem de hoc. Unde apostolus ad Cor. XIV, 32: spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. Et de hoc oportebit reddere rationem.

Gregorius: Hom. IX in evang.

Cum crescunt dona, rationes crescunt donorum.

Tertio, commisit deus homini bona exteriora, ut eis utatur. Ps. VIII, 8: omnia subjecisti sub pedibus ejus etc., et deo rationem reddere debes. Si aliquis dominus commisisset tibi bona sua, oporteret te rationem reddere illorum in fine anni; sic deus in fine vitae tuae exiget rationem de praebendis tuis. Unde contra malos dicitur in canonica Jacobi V, 1: agite nunc plorate, plorantes et ululantes in miseriis quae advenient vobis. Sequitur Jacob V, 9: ecce judex ante jam ad januam assistit. Patet modo de officio villici.

Videamus de abusu villici, quod notatur cum dicit: dissipavit bona illius.

Sed qualiter dissipat villicus bona domini sui? tripliciter: primo, dico, dissipat villicus bona domini sui per usurpationem.

Verbi gratia ponatur quod villicus, cui dominus commisit villam, vel alia bona, non vellet facere utilitatem domini sui, sed sibi eam attribueret, ille diceretur fur. Deus commisit te tibi non ut sis tuus, sed ut sis suus, et quaeras gloriam dei, non tuam. Apostolus II Tim. II, 15: sollicite cura te ipsum, exhibere deo operarium inexprobrabilem, inconfusibilem. Sed quidam non reputant se liberos. Dicunt illud job XXI, 15: quis est omnipotens ut serviamus ei? item si deus dedit tibi scientiam aut virtutem, ad quid dedit tibi nisi ut servias ei, et des ei gloriam? unde in ecclesiastico LI, 23: danti mihi sapientiam dabo gloriam. Dicit Hilarius: hoc praecipuum vitae meae officium me debere tibi, omnipotens pater, conscius sum, ut te omnis sermo meus et sensus loquatur.

Sed aliqui, non tales, dixerunt Ps. XI, 5: labia nostra a nobis sunt, quis noster dominus est? si sciunt bene se disputare et legere, nolint ex hoc impugnare deum et fidem. Unde Isaias III, 8: lingua eorum, et adinventiones eorum contra dominum.

Deus dedit tibi divitias, ut convertas in honorem dei. Unde dixit David Paralip. XXIX, 14: tua sunt omnia: et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. E contra quidam reputant omnia sua, non dei. Job XXII, 17: quasi nihil posset facere omnipotens reputaverunt eum; cum replesset domum eorum bonis, Isaias XXIV, 5: dissipaverunt foedus sempiternum scilicet quod creaturae omnes debent esse propter gloriam dei. Dissipat igitur villicus bona domini sui per usurpationem.

Sed contingit quod villicus, sive dispensator, dissipat bona domini sui indebite retinendo. Qui vinum deberet vendere et retineret donec corrumperetur, dissipat bona domini sui indebite retinendo.

Habes curam tui, non quod tibi soli intendas et de te solo curam geras.

Sic oculus non est factus pro se solo, sed ut corpori deserviat.

Dixit quidam senex, terentius autontim.

Act. I, scen. I: quia homo sum, nihil a me humani alienum puto.

Item accepisti gratiam a deo. Credis quod ideo habes eam, quod solus eam habeas? certe non, sicut sol non habet claritatem pro se solo, sed ut eam effundat aliis, dedit tibi deus gratiam ut dispenses eam aliis. Unde beatus Petrus: I Pet. IV, 10: unusquisque, prout accepit gratiam, in alterutrum, ministratores sicut boni dispensatores christi.

Et sapiens dicit VII, 13: quam sine fictione didici et sine invidia communico.

Item debes temporalia aliis ministrare, non solum habere ad tuam voluntatem solum. Apostolus I Tim. VI, 17: praecipe divitibus hujus saeculi non sublime sapere, et facile tribuere. Dixit philosophus, polit. Lib. II, lect. IV, quod optimae sunt civitates in quibus possessiones sunt distinctae et usus communes. In joele dicitur I, 17: apothecae dissipatae sunt, (quoniam) confusum est triticum, ad litteram est consumptum; propter hoc dicitur in canonica Jacobi V, 2: divitiae vestrae computruerunt; vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum vestrum et argentum eruginavit, et erugo illorum erit vobis in testimonium.

Dicit basilius: Hom. In illud Lucae, destruam; solent dicere homines: deus non est justus. An injustus est deus inaequaliter nobis res dispensans? non est injustus. Cur ergo tu abundas, ille mendicat, nisi ut cibum vitae dispensando, vitae praemia consequaris, et ille patientiae braviis coronetur? at tu non depraedator es, quae tibi commissa sunt dispensanda appropriando? est egentium panis quem tu tenes, nudi tunicam quam in conclavi conservas, discalceati calceus qui penes te marcescit, indigentis argentum quod humi reconditum habes; quocirca tot injurias quot dare posses.

Alii villici, seu dispensatores, sunt dispensatores per prodigam diffusionem.

Primo seipsos effundunt diabolo per modicam delectationem, contra quos dicitur in proverbiis V, 9: ne dederis honores tuos alieno, et annos tuos crudeli. Alii si habent gratiam, vendunt eam favore vulgi, contra quos dicitur Matth. VII, 6: nolite sanctum dare canibus. Temporalia dant histrionibus; non darent aliquid bono viro; contra quos dicitur Eccl. XII, 5: da justo bono, et non receperis et nolito recipere peccatorem, scilicet, in quantum peccator est, ad fovendum eum in peccato. Legitur Luc. XV, 3, quod filius prodigus partem substantiae suae expendit vivendo luxuriose.

Utinam non multi animam expenderent.

Patet modo de officio villici et de ejus abusu.

Videamus de periculo villici. Apparet nobis periculum istius villici ex tribus.

Primo ex diffamatione. Unde dicitur quod diffamatus est. Secundo ex officii amissione.

Unde dicitur: jam non poteris amplius villicare. Tertio apparet periculum villici, quia non potest se amplius juvare; unde dixit: fodere non valeo, mendicare erubesco.

Primo, dico, apparet periculum villici, sive dispensatoris, ex diffamatione.

Habuit multa bona aliquis; venit ad mortem: peccata sua non latent. Quis diffamavit eum? conscientia sua et sanctorum, et ipse deus cui omnia nuda et aperta sunt.

Item periculum villici apparet ex officii amissione, quia dictum est ei: non poteris amplius villicare. Habuisti scientiam et pecuniam; venis ad mortem, non poteris amplius ea habere. Ps. XLVIII, 17: dives cum interierit non sumet omnia, idest nihil. Job I, 21: nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc.

Dices, forte potero mihi aliquid acquirere? certe, non, quia non poteris te juvare. Unde dicit: fodere non valeo, mendicare erubesco; propter hoc dicitur in ecclesiaste IX, 10: quodcumque facere potest manus tua, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas.

Dices forte, rogabo beatam virginem et sanctos quod juvent me? certe non erit tunc locus mendicandi. Unde dicitur: mendicare erubesco. Virgines fatuae voluerunt mendicare, sed nihil datum est eis, sed quae paratae fuerunt intraverunt ad nuptias. Matth. XXV, 10. Est igitur villicus in periculo.

Sed quod est remedium? qui haberet causam coram judice et esset accusatus, et crimen ejus esset notum, quid esset saluberrimum consilium? dico quod saluberrimum consilium esset quod rex daret ei, scilicet si rex ei diceret: fac hoc et liberaberis. Hoc esset saluberrimum consilium.

Christus dat tibi consilium. Quando aliqui sunt diffamati, nec possunt amplius villicare, nec fodere possunt, nec mendicare, debent facere consilium christi, qui dicit Luc. XVI, 9: facite vobis amicos de mammona iniquitatis; ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.

Sed quod est illud consilium et mammona? hoc est consilium quod Daniel dedit Nabuchodonosor dicens Daniel, IV, 24: consilium meum placeat tibi regi: peccata tua eleemosinis redime. Dicit: de mammona iniquitatis. Debemus ne divitias iniquas, sicut de furto, dare pauperibus? certe non, quia dicit Augustinus Lib. De verbis domini: serm. XXXV: noli te fingere talem deum qualem hominem contemnes. Et dominus dicit: Isai. Lxvii, ego odio habeo rapinam in holocaustis.

Quatuor modis solet exponi, sive intelligitur quod dicit: de mammona iniquitatis.

Uno modo exponit basilius dicens: quod mammona iniquitatis dicit, quia divitiae sunt iniquitates. Raro contingit quod aliquis habeat divitias quin aliquis antecessorum inique eas acquisiverit.

Augustinus dicit de verbis domini, serm.

XXXV quod divitiae dicuntur mammona iniquitatis, quia iniquus eas divitias aestimavit; vel dicuntur mammona iniquitatis quia perducunt ad iniquitatem.

Chrysostomus dicit, (theophyl. In hunc locum), quod divitiae dicuntur mammona iniquitatis, quia inique eas retinuisti.

Habes redditus et viginta vel quadraginta libras in thesauro modo? saltem in morte distribuas.

Est cui debent distribui. Quidam sunt solliciti de se ipsis quantum ad famam.

Dicit christus: ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula. Augustinus conjungit duo verba verbis christi et villici. Villicus dicit Luc. XVI, 4: ut cum amotus fuero, recipiant me in domos suas, et dominus dicit Luc. XVI, 9: in aeterna tabernacula. Et dicit Augustinus: de verbis domini, serm. XXXV, qui sunt illi quorum sunt aeterna tabernacula, nisi sancti dei? qui sunt qui ab eis recipiuntur in aeterna tabernacula, nisi qui eorum necessitati deserviunt, et quod opus est eis hilariter subministrant? isti sunt minimi christi, qui dimissis omnibus secuti sunt christum.

Numquid dandae sunt eleemosinae peccatori? dico quod ceteris paribus melius est dare justo quam peccatori; quia dando justo opus quod facis meritorium est, et similiter opus quod ille facit; sed non sic est in peccatore; imo solum est meritorium opus quod tu facis, non quod ille facit. Dicit chrysostomus, XXXIII ad populum Antiochenum: ars artium potissima est eleemosina. Non enim edificat domus luteas, sed perennem impendit nobis vitam. Quod nobis praestare etc..