SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 2

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 4

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 5

 Pars 1

 Sermo 6

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 7

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 8

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 9

 Pars 1

 Sermo 10

 Sermo 11

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 12

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 13

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 14

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Sermo 2

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 4

 Pars 1

 Sermo 5

 Sermo 6

 Sermo 7

Pars 2

Coelum et terra transibunt etc.. In verbis istis, quae salvator noster providissimus et clementissimus suarum ovium saluti pie consulens ad cautelam futuri judicii discipulis suis in persona omnium fidelium commendavit, littera praetermissa, quia plana est, describitur justi et injusti conditio, dum coeli nomine ponitur coelestis viri mira sublimitas, et terrae nomine ponitur mundani hominis digna vilitas, et per verbum transibunt caute ponitur utrorumque distincta qualitas.

Describens ergo coelestis viri sublimitatem miram et eminentiam dignam appellat eum coelum. Considerandum autem quod coeli nomine coelestis homo significatur. Propter hoc quod est coelum: luminosae magnitudinis, sicut probat philosophus II de coelo et mundo. In quo ostenditur quod vir justus debet esse luminosus per coelestem sapientiam.

Ecclesiastici XXIV, 6: ego feci in coelo ut oriretur lumen indeficiens.

Speciosae figurae, sicut probat philosophus II, de coelo et mundo, in quo ostenditur quod vir justus debet esse circularis per capacem misericordiam, sive orbicularis per pietatem latam, et caritatem perfectam. Ecclesiastici XXIV, 8: girum coeli circuivi sola, dicit aeterna sapientia.

Causativum motus, sicut probat philosophus, VIII physicorum. In quo ostenditur quod vir justus debet esse semper motus per specialem diligentiam. Job XXXVIII, 37: quis enarrabit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire faciet? altum situ, sicut probat visus et effectus.

In quo ostenditur quod vir justus debet (esse) excelsae sanctitatis per eminentiam, quia ecclesiastici XLIII, 1 (dicitur): altitudinis firmamentum, idest altitudo firmamenti, pulchritudo ejus etc..

Comparatur nihilominus homo mundanus terrae, ratione: capacitatis intelligentiae. Genesis I, 2.

Tenebrae erant super faciem abyssi. Terra autem erat inanis et vacua.

Infirmitatis avaritiae. Coloss. III, 2.

Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Ps. XLIII, 24. Adhaesit in terra venter noster.

Ariditatis malitiae. Genesis I, 10. Et vocavit deus aridam, terram.

Immutabilitatis animae, sive vitae, sive sententiae. Ecclesiastes I, 4. Terra vero in aeternum stat. Et praemittitur: generatio praeterit bonorum, et generatio justorum advenit. Quare? (quia) malus non corrigitur vel mutatur.