CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De efficiente et materiali generatorum in alio,
Incipiamus enim tunc de causis impressionum efficientibus et materialibus : impressionum, dico, quae in alto generantur, tangendo primam causam efficientem, dicendo quod in corporibus coelestibus rotundis quae moventur circulariter, non est diversitas quae fit ex mutatione in substantia : neque mutatio quae fit ex motu in esse accidentali : eo quod ipsa non sunt in potentia ad formam, sed ad ubi tantum. Reliqua vero corpora simplicia sunt quatuor numero : quia principia eorum quae sunt qualitates pri- mae et capita sive essentialia initia eorum, quae sunt quatuor utiles conjugationes, sunt quatuor tantum, sicut diximus in secundo de Generatione et Corruptione.
Haec autem quatuor simplicia corpora habent duos motus locales, scilicet motum a medio in sursum, et motum qui est a sursum ad. medium. Corporum autem levium est motus a medio ad sursum, et corporum gravium est motus a sursum ad medium sive deorsum. Et ista quidem corpora quatuor sunt, ignis, aer, aqua, et terra. Aqua autem et aer duo sunt elementa : reliqua vero continua sunt cum istis duobus elementis, et sunt media inter ea. Aer ergo continuus est cum igne, et aqua continua est cum terra, et utrumque mediorum continuum est cum altero: attamen continuatio aeris cum igne major est continuatione ejus cum aqua, et continuatio aquae cum terra, major est quam continuatio ignis cum aere. Sic ergo colligitur corpus coeleste esse causam generatorum in alto, et locus ignis et aeris esse locum generationis eorum : et evaporatio aquae et terrae est proxima causa materialis eorum : terra autem et aqua sunt causa materialis eorum remota : quod qualiter sit, consequentia demonstrabunt.