CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De errore eorum qui dixerunt cometen esse conjunctionem plurium, stellarum.
Loquamur autem nunc de cometis sive de stellis habentibus comas , et quale est esse earum quantum ad efficientem formam et differentias in speciebus et figuris earum. Dixerunt autem quidam physicorum qui fuerunt a natura devii, et sicut dicit Seneca in libro de Naturalibus quaestionibus, Apollonius etiam fuit de illa sententia, quod stellae habentes comas sunt stellae multae aggregatae in orbibus inferioribus, quae sunt mobiles sicut planetae, et non sunt fixae sicut stellae octavae sphaerae. Contingit autem omnem planetam omni planetae conjungi. dupliciter, scilicet vere et non vere. Vere quidem quando unus eclipsat alium : et tunc videtur inferior et non superior. Non vere autem adhuc dupliciter, scilicet quod sint in eadem parte arcus Meridiei, licet se non contingant nec eclipsent : et hoc vocatur in eodem esse meridionali, sed non in eodem esse circulo altitudinis. Dicitur autem arcus Meridici arcus ille qui a polo septentrionali incipit, et directe vadit super Zenith capitis, aspiciens per aequinoctialem, et regyrat per polum Meridionalem. Circulus autem altitudinis vocatur, qui venit imaginabiliter de puncto Orientis per stellam quae aspicitur, et regyrat per Occidentem : unde saepe contingit quod duo planetae jacent in eadem linea sive arcu Meridiei, non tamen jacent super eumdem arcum circuli altitudinis : quia forte unus planetarum est magis versus Aquilonem, et alter magis versus Meridiem : et tunc dicuntur conjuncti quoad lineam Meridiei, sed non vere, eo quod non sunt in una linea ejusdem circuli altitudinis. Quandoque autem per motum suum ita proprie sunt in linea Meridiei, quod corpora eorum tangunt se in puncto : vel ita proprie se tangunt, quod per visum non potest percipi utrum aliquid de arcu Meridiei sit inter corpus unius et corpus alterius : et tunc licet unus sit sub alio, tamen visus accipit eos sicut unam stellam ex duabus vel tribus factam : et hoc isti dicebant esse cometen : et causa deceptionis fuit, quia hoc absque dubio cometae simile est : cum enim sic congre-
gantur duae vel plures stellae planetae, videt aspiciens ad eas lumen oblongum et continuum sicut coma. Haec ergo est opinio dictorum physicorum in esse cometae.