CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans impossibilia quae sequuntur ex dictis Antiquorum,
Si quis autem concedat quod spiritus aereus seipsum movet in ventum, et in tonitruum, et fulgur, sequitur quod aliquod corpus seipsum movet, quod inconveniens esse ostensum est in septimo Physicorum . Sequitur etiam quod idem est movens et motum, et agens et patiens, et faciens et factum. Cum enim sit corpus homogenium spiritus aereus, hoc erit in parte quod est in toto: totum autem movet et movetur : ergo quaelibet ejus pars tota movet et tota movetur, et tota agit et tota patitur, et tota facit et tota facta est, quae absurda esse ostensa sunt in primo de Generatione et Corruptione , et in octavo Physicorum '' . Amplius aer secundum hoc erit semper ventus et nunquam aer : sic enim diffinientes dixerunt ventum esse aerem effusum sive motum, et aerem esse quando est quietus : nunquam autem erit quietus si per se movetur: quod si per se movetur et seipsum movet, semper movetur. Adhuc autem quid est probatum, quod dat ventis oppositum motum, ut concurrentes faciant sonum, et collisi faciant ignem : quod enim ejusdem rationis est in toto et in parte, et per se movetur uno modo, non movetur motibus oppositis : ergo aereus spiritus nunquam habebit motus oppositos, ut faciat tonitruum et fulgur. Adhuc autem quare non semper tonat, non est assignare istis rationem., ex qua spiritus aereus a seipso talem habet motum. Contra eos autem qui dicunt spiritus aereos facere tonitruum extra nubes, est quod major vis ventorum frequentius est in hyeme quam in aestate : ergo secundum istos tonare debet in hyeme plus quam in aestate, cujus oppositum percipimus per sensum. Utrum autem nubes sit idem quod aer crassus, et ventus in materia non differat ab aere, superius est declaratum.
De hoc autem utrum ex cursu ventorum oppositorum proveniat tonitruus, est quaerendum. Cum enim omne corpus impellens et impulsum cum violentia Iaciat sonum, videbitur alicui sonum qui est
tonitruum, ex tali concursu ventorum provenire. Sed contra hoc est, quod nos, quando tonat, non videmus ventum nubes impellentem nisi unum, et praecipue quando inuitum et fortiter tonat: ergo non pervenit tonitruum ex concursione ventorum oppositorum. Amplius venti oppositi sic sibi occurrentes, aut sunt aeque fortes, aut unusquisque debilior alio. Si sunt aeque fortes : ergo stat uterque super alium, et in medio fiet ad terram reflexio, vel in altum : sicut si duae aquae aeque fortes concurrerent, et neutra posset divertere ab alia, oporteret quod in medio ubi conveniunt, aut elevarentur, aut depellcrentur : neutrum autem horum videmus in tonitruo fieri. Si autem unus est debilior reliquo, tunc debilis cedet fortiori, et tunc opprimetur, et non tonabit fortiter, nec erit fulgur ibi, sed potius debilior extra regionem expelleretur propulsus ante fortiorem. Adhuc autem cum ventorum oppositio in hyeme frequentius sit quam in aestate, frequentius tonare deberet in hyeme quam in aestate, quod non contingit.
Quod autem dicit Asclepiadotus de corporum parvorum collisione, rationem non habet, cum talia corpora magis sint in aere circum circa, quam in media regione ipsius : et tamen circa terram tonat et fulgurat. Adhuc in pluvia deprimuntur hujusmodi corpora ad terram : ergo in pluvia non deberent esse tonitrua et fulgura, cujus nos videmus totum contrarium contingere. Adhuc autem parva corpora nisi fuerint aliquo continente conjuncta, non faciunt magnum sonum, sicut patet in granis milii, quae cadentia vel impulsa sonum non faciunt, etiamsi in frumenta spargantur per aerem, nisi fuerint in saccis : ergo et parva quae sunt in aere, quae nihil continent, sed sparsa sunt, tonitruum efficere non possunt. Signa autem quae inducit, non est difficile improbare : quia illa ex aliis causis contigerunt ; caligo enim quae fuit ex nube, fuit repressa ad terram primo, quae postea ad locum frigoris retracta est, et tonabat propter vaporem terrestrem in se conclusum. Arena autem quae oppressit Cambysis regis exercitum, non de sublimi descendit, sed ab Austro vento, qui fortis est exsuffiationis, in desertis siccis accepta super exercitum est projecta eo modo quo adhuc diluvium arenae fit in regionibus calidis et siccis per ventum Australem vel Aquilonarem, Simile autem quod inducit, non probat propositum, cum sufficiens collisio minimorum corporum sparsorum in aere esse non possit. Habuimus tamen ex omnibus his rationibus, quod ventus sit causa tonitrui et fulguris.