CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De opinione eorum qui dixerunt cometen esse vaporem adhaerentem planetae, sicut sol in mane cernitur cum colore vaporis.
Quidam autem Italicorum Philosophorum Pythagorici dixerunt, quod stella comata non est nisi una stella, et non multae simul congregatae, licet non intelligant per unam stellam unam tantum in numero, quae semper sit comata : quia successive secundum istos multae comatae possunt esse : haec autem comata est de mobilibus, hoc est, de planetis unus, qui apparet aliquando comatus : quando enim oritur , est parva, quia parvum comprehendit de ea visus cum accipit horizontem hemisphaerii habitabilis nostri propter spissitudinem vaporis : quia continue est juxta terram inter nostrum visum et stellam quae oriri incipit : cum autem jam aliquantum spatium ascendit supra horizontem, subtiliatur vapor, et tunc visus accipit stellam in vapore : et aliquando est vapor divaricatus sicut longi pili, et in illo resplendet planeta : et illa divaricatio vaporis videbitur esse coma sua, et mutatur stella in colore suo secundum mutationem illius vaporis : quia in vapore puro videbitur coma alba, et in humido apparet rubea : et si sit aquosum multum quod est inter nos et stellam., apparebit coma rutila vel viridis : et si sint nubes terrestres, apparet coma nigra : sed haec est ergo causa, ut dicunt Pythagorici, quare aliquando stella comata apparet.