CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De indigestione quae in genere digestioni opponitur.
Est autem contrariorum scientia una : et ideo post scientiam digestionis in genere, de facili scitur scientia de indigestione in genere : indigestio enim est incompletio quae fit propter indigentiam sive defectum naturalis caloris, quia humidum non potest alterare ex passionibus sive qualitatibus contrajacentibus. Causa autem indigentiae sive defectus talis caloris, frigiditas aliqua est, sive proveniat ex nimia abundantia humidi, sive ex alia causa secundum omnem diversitatem rerum in quibus est digestio. Incompletio autem est oppositarum passionum quae opponuntur unicuique mixti naturae, quae qualitates sunt in materia mixti, quia humidum est naturale, vel generans rem, vel agens, vel conservans, sicut dictum est. Haec igitur dicta sunt de digestione et indigestione in genere.