COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 26.). Medius vestrum stetit, quem vos nescitis.
1. In verbis istis duo tanguntur. Primum est miseratio divinae pietatis, quae nobis exhibita est, cum
Christus ad nos descendit: et hoc tangitur, cum dicitur: Medius vestrum stetit. - Secundum est ingratitudo humanae caecitatis, quae in hoc manifestata est, quod " mundus eum non cognovit et hoc tangitur, cum dicitur: Quem vos nescitis.
2. Ait igitur: Medius vestrum etc. Nota, quod quandoque Christus legitur primus, quandoque medius, quandoque novissimus. Et revera Christus se exhibuit primum ad deducendum, novissimum ad protegendum, medium ad congregandum.
Primus fuit ad deducendum: unde Michaeae secundo : " Ascendet ante eos pandens iter "; et post: " Transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite earum "; Isaiae quadragesimo primo: " Primus ad Sion dicet: Ecce, adsunt, et Ierusalem evangelistam dabo".
Novissimus fuit ad protegendum : Isaiae quinquagesimo tertio : " Desideravimus eum, despectum et novissimum virorum "; Hieronymus: " Novissimum, ut reciperet ictus persequentium ". Unde subiungitur infra eodem: " Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit ".
Medius fuit ad congregandum, ut ad ipsum congregarentur fideles, sicut antiquitus filii Israel ad tabernaculum, secundum quod dicitur Levitici vigesimo sexto : "Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abiiciet vos ultra anima mea". Unde et hic dicitur: Medius vestrum stetit.
3. Haec tria figurata sunt in nube, quae aliquando praecedebat filios Israel in ducatum directionis: Numerorum nono : " Cum ablata fuisset nubes, tunc proficiscebantur "; aliquando sequebatur in praesidium protectionis: Exodi decimo quarto: " Tollens se Angelus, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos, et cum eo pariter columna nubis"; aliquando stabat in signum mansionis: Numerorum nono: "In loco, ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur ".
4. Medius, inquit, vestrum. Nota, quod Christus fuit medius inter hominem et Deum
inter hominem et Angelum
inter hominem et hominem.
Inter hominem et Deum medius fuit, quia hominem Deo reconciliavit: primae ad Timotheum secundo :" Unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus ".
Medius fuit inter hominem et Angelum, quia hominem Angelo pacificavit: unde, Lucae secundo, annuntiaverunt, Christo nato, Angeli,
quia " in terra pax hominibus bonae voluntatis "; et ad Colossenses primo: " Pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris, sive quae in caelis sunt".
Medius fuit inter hominem et hominem, quia homines ad concordiam revocavit: unde legitur Lucae vigesimo tertio, quod cum eum misisset Pilatus ad Herodem, "facti sunt amici Pilatus et Herodes in illa die; nam antea inimici erant ad invicem ". 5. Nota, quod Christus, existens medius inter Deum et hominem, minor erat Deo et maior homine, et ideo fuit quasi sub una extremitate et super aliam: unde fuit quasi medium in prima figura.
- Medius autem existens inter hominem et Angelum, maior erat utroque, utpote rex hominum et Angelorum ; unde fuit quasi super utramque extremitatem, et ideo erat quasi medium in secunda figura.
- Medius vero existens inter Herodem et Pilatum, exhibuit se minorem utroque, utpote iudicandum: unde fuit quasi sub utraque extremitate, et ideo fuit medium in tertia figura .
6. Medius, inquit, vestrum. Nota, quod tria considerant medium: medium inspicit ratio, virtus et natura . Circa medium rationis consistit certitudo venialis: circa medium moris, rectitudo virtutis vel salutis: circa medium naturae, valitudo sanitatis. Medium rationis extrema ordinat: medium moris extrema moderat: medium naturae extrema contemperat.
Christus igitur fuit quasi medium rationale, circa quod est certitudo veritatis: medium, inquam, extrema ordinans. Ipse enim medius existens inter duo testamenta, vetus ac novum ordinavit et utriusque veritatem patefecit. Unde Habacuc tertio : "In medio annorum ", scilicet Legis et gratiae, " notum facies ", id est, veritatem manifestatus; secundum aliam litteram: "In medio duorum animalium ", id est duorum testamentorum, "cognosceris".
Fuit etiam Christus quasi medium morale, circa quod est rectitudo virtutis; medium, inquam, extrema moderans: unde Lucae vigesimo secundo , discipulis immoderate contendentibus, "quis illorum esset maior in regnoi caelorum ", ostendit Iesus in se ipso modum humilitatis, ostendens se ipsum medium et dicens: " Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat", id est, sicut qui minor stat. Item Matthaei decimo octavo: " Advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eorum " etc. - Fuit iterum Christus quasi medium naturale, circa quod est valitudo salutis ,- unde in Psalmo : "Operatus est salutem in medio terrae",
8. Medius, inquit, vestrum. Nota, quod medium locus est unitatis: extrema enim per medium uniuntur.
Item, medium est locus communitatis: convenit enim medium utrique extremorum.
Item, medium est locus aequalitatis, quia medium aequaliter distat ab extremis .
9. Christus ergo fuit medium unitatis: "ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum ", ad Ephesios secundo . Et hoc significatum est Ioannis vigesimo, quando " stetit in medio " discipulorum " et dixit eis: Pax vobis"; ipse enim semper vocat suos ad unitatem pacis.
Christus iterum fuit in medio communitatis, quia omnibus bona sua communicavit: Isaiae quinquagesimo quinto : " Omnes sitientes, venite ad aquas ". Et hoc figuratum est Apocalypsis vigesimo secundo, ubi ostensus est Ioanni fluvius procedens de sede Dei et Agni, " in medio plateae civitatis ", non in angulo, ut esset alicuius proprius, sed in medio plateae civitatis, ut esset omnibus communis.
Christus iterum fuit in medio aequalitatis: Deus enim personam non accipit; Actuum decimo : " In veritate comperi, quod non sit personarum acceptor Deus ". Tali dicitur Danielis decimo tertio: "Sede in medio nostrum et indica nobis".
10. Aliter notatur Christus medius vestrum: sicut cor in medio animalis ad vivificandum sicut lucerna in medio templi od illuminandum; sicut columna in medio domus od sustinendum, et huius similia.
11. Medius vestrum stetit. Nota, quod Christus medius stetit, medius iacuit, medius sedit, medius pependit, medius ambulavit. - Iacuit in medio animalium ; Habacuc tertio : "In medio duorum animalium cognosceris". In medio duorum animalium cognitus est iacens in praesepio, Lucae secundo. -Sedit in medio doctorum: Lucae secundo: "Invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum ".
- Pependit in medio latronum ; Ioannis decimo nono: " Crucifixerunt cum eo alios duos hinc et inde, medium autem Iesum ". - Ambulavit in medio candelabrorum; Apocalypsis secundo: " Haec dicit qui ambulat in medio candelabrorum aureorum". - Stetit in medio discipulorum: Ioannis vigesimo: "Stetit Iesus in medio " discipulorum suorum " et dixit eis: Pax vobis ".
Nota et expone, quod Christus iacens in medio animalium dat formam innocentibus relinquendi vanitatem.
Christus sedens in medio doctorum dat formam studentibus inquirendi veritatem.
Christus ambulans in medio candelabrorum aureorum dat formam proficientibus custodiendi honestatem.
Christus pendens in medio latronum dat formam patientibus sustinendi adversitatem.
Christus in medio discipulorum dat formam praesidentibus convocandi subditos ad fraternitatem.