Jesus proficiebat etc.. Dictum est hodie de duplici profectu christi, scilicet de profectu aetatis et gratiae.
Restat modo dicendum de duobus aliis profectibus; scilicet de profectu sapientiae et conversationis humanae. Et sicut profectus gratiae ostenditur in pace, et profectus sapientiae in contemplatione.
Unde in ecclesiastico 1, 16, dicit Salomon: praecessi sapientia omnes qui ante me fuerunt in jerusalem: et quia subdit: mens mea contemplata est multa sapienter. Qui multa contemplatur sapienter, proficit in sapientia. Videte: templum dicitur a contemplando, vel contemplatio a templo.
Unde in hoc quod dominus reperitur in templo, demonstrat nobis studium contemplationis, et quod per templum figuratur contemplatio. Dicit psalm. 26, 4: unam petii a domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae, et visitem templum sanctum ejus. Ille templum vere visitat qui vadit ad templum, non pro nugis et truffis, sed ut contempletur voluntatem dei.
Videamus quid christus fecit in templo; et per ista scire possumus si homo proficit in templo.
Ad hoc autem quod homo in sapientia proficiat quatuor sunt necessaria: scilicet quod libenter audiat, diligenter inquirat, prudenter respondeat, et attente meditetur. Primo dico, ad hoc quod homo in sapientia proficiat necessarium est quod libenter audiat; quia sapientia ibi est profunda quando nullus homo est sufficiens per se ad contemplandum.
Per se ipsum oportet igitur quod audiat. Unde in ecclesiastico 6, 34: si dilexeris audire, sapiens eris. Dices: sum satis sapiens, nolo audire: propter hoc subditur: audiens sapiens sapientiam sapientior erit. Prov. 1, 3. Nullus est ibi sapiens quin audiendo addiscat. Unde invenerunt jesum audientem.
Sed quomodo debes audire? certe perseveranter.
Quidam unam lectionem volunt audire in una scientia transitorie; non ponunt ibi cor; sed jesum inveniunt assidue post triduum. Idest et tu assidue debes audire. Unde in Prov. 8, 34: beatus qui audit me, et qui vigilat ad fores meas cotidie.
Item debemus audire non solum ab uno, sed a multis; quia dicit apostolus 1 Cor. 12, 4, quod divisiones gratiarum sunt. Unus non est profectus in omnibus. Beatus Gregorius optime scivit moralitates, beatus Augustinus quaestiones solvere, et beatus Ambrosius optime allegorizavit. Quod non addiscis ab uno, addiscis ab alio. Unde in Eccl. 6, 35: in medio presbyterorum prudentium sta, et in sapientia cordium illorum conversare, ut possis audire narrationem dei. Quod non narrat unus, narrat alius. Non dico quod credam utile esse quod qui incipiunt primo audire scientiam aliquam, quod diversos audiant; sed debent audire unum quousque sint fundati; et cum sint fundati, audiant idest quae sunt utilia.
Item inventus est jesus audiens multos, et stans in medio. Hoc est justi judicis. Auditori enim committitur officium judicis, quia juste debet judicare quae audit. Job 12, 11: nonne auris verba dijudicat? auditor debet esse justus judex. Sed aliqui sequuntur opinionem magistrorum, quia audiunt eos; sed nullus debet habere amicum in veritate, sed solum debet veritati adhaerere; quia dicit philosophus, quia discordia in opinionibus non repugnat amicitiae. Christus fuit in medio, quia dicitur in Eccle. 15, 6: in medio ecclesiae aperuit os ejus, et implevit eum dominus spiritu sapientiae et intellectus.
Secundo ad profectum sapientiae requiritur, quod homo diligenter inquirat; quia sapientia pretiosior est quam omnia quae possunt desiderari.
Unde in Prov. 3, 15: potentior est cunctis opibus; et omnia quae desiderantur huic non valent comparari. Et in libro sapientiae 7, 8: praeposui illam sedibus et regnis.
Videte qui indigent re temporali, non solum sunt contenti quod ea sibi offeratur, sed diligenter eam inquirunt; et etiam nos diligenter debemus sapientiam quaerere. Unde Salomon, Prov. 2, 4: si quaesieris eam quasi pecuniam, invenies eam.
Transeunt aliqui montes et maria ut acquirant pecuniam; sic et tu debes laborare pro sapientia.
Unde et jesum invenerunt in templo interrogantem et quaerentem sapientiam, ut nobis exemplum quaerendi sapientiam daret. Sed ubi debes quaerere sapientiam, et a quibus? certe a tribus.
Primo a magistro, vel a sapientioribus: unde in deuteronomio 32, 7: interroga patrem tuum, idest magistrum; quia sicut pater te genuit corporaliter, etiam magister genuit te spiritualiter. Et annuntiabit tibi; interroga majores, idest sapientes, et dicent tibi.
Item non solum debes esse contentus ut interroges praesentes, sed debes interrogare antiquos absentes. Si non habes copiam quantum ad personas, habes quantum ad scripta. Quando vides scripta Augustini et Ambrosii, tunc interrogas ipsos.
Job 8, 8: interroga generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam, idest memoriale quod tibi reliquerunt.
Item. Non solum non sufficit quod ipsos interroges vel etiam scripta, sed debes considerare in consideratione creaturarum; quod dicitur in Eccle. 1, 10: deus effudit sapientiam suam super omnia opera ejus. Opera dei sunt judicia sapientiae ejus. Sicut in artificiato multa possumus conjicere de sapientia artificis. Unde job 12, 7: interroga jumenta, et docebunt te; volucres caeli et dicent tibi.
Item debet homo acquirere sapientiam cum aliis communicando. Unde sapiens 7, 13: quam sine fictione didici, et sine invidia communico.
Quilibet potest experiri quod nullus jam bene potest proficere in scientia sicut in communicando aliis quae ipse scit: et hoc est debitum, ut homo respondeat alii de eo quod novit. Unde in Prov. 22, 21: ut ostenderem tibi firmitatem, et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. Christus respondit: mirabantur omnes super prudentia et responsis ejus, Luc. 2, 47.
In responsione requiritur prudentia tripliciter.
Primo, ut responsio sit proportionata personae respondentis. Si aliquis quaerat a te quod sit super vires tuas, non ponas te ad respondendum. Unde: si tibi est intellectus, responde proximo tuo; si non, pone manum tuam super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris, Eccl. 5, 12.
Item requiritur prudentia in responsione ut sit responsio proportionata auditori. Non semper cuilibet est respondendum; quia forte aliquis quaerit a te aliquid ad tentandum vel vituperandum. Unde in Prov. 26, 4: ne respondeas stulto juxta stultitiam suam ne ei similis efficiaris. Sed quod est signum stulti? certe quando contumeliis interrogat.
Unde in Prov.: interrogatio stulti miscetur contumeliis. Sed debes respondere stulto juxta stultitiam suam ne ei insipiens videaris, ut dicit Salomon, Prov. 26, 4, 5. Hoc bene fecit christus; cum alii quaererent ab eo qua potestate faceret miracula, manifestavit eis hoc per aliam responsionem.
Item debet esse prudentia in responsione, ut responsio sit proportionata quaestioni, ut sit non cum phaleris verborum, sed ad quaestionem; aliter esset responsio ventosa. Unde job 15, 2: numquid sapiens respondebit in ventum? christus prudenter respondit: mirabantur omnes super prudentia et responsis ejus, Luc. 2, 47.
Quartum, quod est consummativum prudentiae, est quod homo attente meditetur. Psalm. 18, 15: meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
Exemplum habemus in beata virgine: quae conservabat omnia verba haec conferens in corde suo, Luc. 2, 19. In expositione hujus verbi dicit quidam Graecus satis notabile verbum: considera, inquit, prudentissimam mulierem mariam, et verae sapientiae matrem qualiter scholaris pueri efficitur, et jam non ut puero, nec ut viro, sed ut deo ei attendit; et sicut verbum ipsum in mente conceperat, etiam facta ejus et verba nunc concepit corde.
Videte circa meditationem beatae mariae virginis tria. Primo quod fuit fructuosa. Qui est fructus meditationis? dico quod meditatio clavis est memoriae multa potentis legere et audire, sed non potentis retinere nisi meditantis. Psalm. 118, 24: super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. Sicut enim cibus non nutritur nisi prius masticetur, sic non poteris proficere in scientia nisi masticando ea quae audis per frequentem meditationem.
Item meditatio beatae virginis fuit integra; quia conservavit omnia verba. De omnibus auditis debet homo meditari.
Item meditatio beatae virginis fuit profunda.
Aliqui solum superficialiter volunt meditari. Si non potes omnia meditare una vice, mediteris alia vice.
Maria meditabat omnia verba conferens in corde suo. Psalm.. 76, 7: meditatus sum nocte in corde meo, et exercebar et scopebam spiritum. Non est dubium quin ille qui libenter audit, prudenter respondit, diligenter inquirit, et attente meditatur, quin multum proficiat in sapientia.
Restat modo de profectu conversationis humanae.
Verum est quod ex isto evangelio, qui vellet, satis posset accipere conversationem humanam quantum ad subditos, et quantum ad praelatos; et quia pauci sunt hic praelati et plures subditi, dicemus de subditis. Et notandum quod si vis proficere in conversatione humana, quatuor debes habere; scilicet pietatem, puritatem, humilitatem et discretionem.
Primo dico, si vis proficere in conversatione humana debes habere pietatem. Aliqui habent solum pietatem de se ipsis, ut in pace vivant et in sapientia proficiant; sed aliis condescendere nolunt.
Tales proficere possunt in gratia apud deum, sed non apud homines. Sed jesus proficiebat in gratia et sapientia apud deum et homines. Illud figuratur in descensu cum ille jesus tempore suo mansit in jerusalem, sed quando voluit descendit. Unde in Cant. 5, 1: dilectus meus descendit in hortum suum, idest, in hortum deliciarum; et in scala quam vidit Jacob, vidit Angelos dei ascendentes et descendentes, Gen. 28, 12. Sic et nos debemus ascendere per spiritualem profectum, et descendere per pietatem ad proximum.
Alii condescendunt aliis sed nimis, quia usque ad peccatum. Unde et christus descendit in Nazaret, qui interpretatur flos, per quem figuratur puritas.
Unde in Cant. 1, 16: lectulus noster floridus est. Beatus qui in conscientia sua nihil habet foetidum vel infamia dignum, sed solum odorem bonae famae. Unde in Eccl. 24, 23. Flores mei fructus honoris et honestatis. Fructus scilicet in merito. Unde apostolus Rom.. 6, 22: habetis fructum in sanctificationem. Flores sunt in futura patria.
Tertio, debemus habere humilitatem. Unde Augustinus: erubescat homo fieri superbus, ex quo deus factus est humilis. Christus subditus fuit hominibus, et tu subditus sis praelatis. Gregorius: quisquis per motionem perficit obedientiam nunquam dimittit; antequam homo ad profectum conversationis humanae (perveniat), necessarium est (ire) ad bonum (virum) tamquam ad ducentem. Et christus summam obedientiam habuit. Aliqui bene sunt obedientes in levibus, non in magnis, sed christus in magnis obediens fuit.
Unde super illud: subditus erat illis; Glossa: et quilibet illi? dicit Glossa: homines erant justi et honesti, pauperes tamen et penuriam necessariorum habentes, teste praesepe, per continuos labores necessaria corporis quaerentes, et christus cum eis laboravit. Psalm. 87, 6: pauper sum et in laboribus a juventute mea. Multi veniunt ad studium, volunt proficere in sapientia, intendunt non descendere sed ascendere; non sunt in Nazaret, sed in turpitudine peccati; non ut sint subditi sed praelati. Sed christus descendit in Nazaret, ubi erat subditus illis.
Quarto necessaria discretio, quae est discretio in obediendo. Certe superioribus debemus obedientiam in illis quae nos non retrahunt a deo. Unde beatus Petrus, Act. 5, 29: oportet obedire deo magis quam hominibus. Istam discretionem habuit christus; in illis quae ipsum non retrahebant a deo subditus erat illis: nescitis, inquit, quia in his quae patris mei sunt oportet me esse? Luc. 2, 49. Psalm. 77, 28: mihi adhaerere deo bonum est. Scilicet in praesenti per gratiam, et in futuro per gloriam, quam nobis et vobis etc..