COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 33.). Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat.
1. Notabiliter tanguntur hic tria de Spiritu sancto, scilicet quia apparet - quia descendit
et quia manet.
Apparitio eius notatur in verbo visionis, cum dicitur: Super quem videris. Descensio, cum adiungitur: Spiritum descendentem. Mansio, cum additur: Et manentem. Descendit Spiritus in gratiae vivificatione: apparet in bonorum operum exhibitione: manet vero in eorundem perseverantia et continuatione. Haec eadem notantur Actuum secundo de Spiritu sancto: descensio, cum dicitur: "Factus est repente de caelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis". Apparitio, cum dicitur: " Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis ". Mansio, cum dicitur: " Seditque supra singulos eorum ". 2. Descendit ergo Spiritus divinus et animam vivificat suo modo spirituali, sicut spiritus humanus suo modo naturali vivificat corpus: unde Ezechielis trigesimo septimo : " Ecce, ego intromittam in vos spiritum, et vivetis".
Notandum ergo, quod spiritus naturalis vivificans tria facit: dat enim corpori sensum, loquelam et motum. Ita Spiritus divinus animam gratificans dat ei sensum devotionis verbum aedificationis et motum bonae operationis. - De primo, ad Romanos octavo : " Qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt: qui autem secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus sentiunt "; ecce, quia Spiritus dat seruum.
De secundo, Actuum secundo: " Repleti sunt omnes Spiritu sancto et coeperunt loqui variis linguis"; ecce, quia Spiritus dat verbum.
De tertio, Ezechielis primo: " Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotae pariter elevabantur. Spiritus enim vitae erat in rotis ".
Isti sunt tres effectus Spiritus descendentis et vivificantis.
3. Spiritus sanctus non solum descendit, sed apparet. Sunt autem, ut cetera dimittamus, tria signa suae apparitionis. Apparuit enim super discipulos in specie flaminis
in specie linguae
et in specie ignis: quae tria notantur Actuum secundo : quando "factus est sonus tanquam advenientis spiritus vehementis": ecce primum; quando " apparuerunt dispertitae linguae "; ecce secundum: "tanquam ignis "; ecce tertium.
4. In specie ignis apparuit, quia ipse incendit in corde ardorem caritatis; " caritas enim diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis ", ad Romanos quinto . Hic est ignis, de quo Lucae duodecimo : " Veni ignem mittere in terram ".
In specie linguae apparuit, quia ipse immittit ori doctrinam veritatis: unde Ioannis decimo sexto: " Cum venerit Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem ". Hic est enim ille prolocutor, de quo Matthaei decimo: "Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis".
In specie laminis sive spiritus apparuit, quia subministrat operi vigorem virtutis: unde ad Romanos octavo : " Ipse Spiritus adiuvat infirmitatem nostram "; et in Psalmo: " Verbo Domini caeli", id est viri caelestes, (firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum".
Spiritus enim sanctus est ignis in corde, veritas in ore vel sermone et virtus in opere; et ideo apparet in specie ignis, linguae et flaminis sive spiritus.
5. Sequitur: Et manentem. "- Spiritns sanctus non solum descendit et apparet, sed etiam manet. Manet autem Deus non ubique per gratiam, sed ubi diligitur, ubi honoratur et ubi invitatur.
Manet inquam, abi diligitur: unde primae Ioannis quarto : "Qui manet in caritate in Deo manet, et Deos in eo "; non, ubi ignoratur: unde Ioannis decimo quarto: " Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternam, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec scit eum. Vos autem cogooscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit ".
Manet etiam, ubi honoratur: unde Ioannis decimo quarto : " Si quis diligit me, sermonem meum servabit"; ecce, honorificatio ; " et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus "; non, ubi negligitur, quia, sicut dicitur Sapientiae primo, " spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum". - Manet etiam, ubi imitatur, sicut et ipse Salvator mansit cum discipulis invitantibus ipsum: " Et coegerunt illum dicentes: Mane nobiscum, Domine"; et sequitur: " Et intravit cum illis ", Lucae ultimo . Ita facit Spiritus sanctus; unde Sapientiae septimo: "Propterea optavi, et datus est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae ".
Si volumus ergo, ut maneat nobiscum Spiritus, oportet, ut diligamus eum per caritatem, honoremus eum per obedientiam, invitemus per orationem.