Visio Isaiae filii Amos.
Iste liber dividitur in duas partes, in prooemium et tractatum qui incipit, ibi, audite caeli. Prooemium inducitur quasi titulus, ad manifestationem sequentis operis.
Manifestatur autem ex quatuor. Primo ex operis genere; secundo ex auctore, ibi, Isaiae; tertio ex materia, ibi, quam vidit: quarto ex tempore, ibi, in diebus. Genus operis ostenditur in hoc quod dicit, visio; in quo differt a libris historialibus, quia prophetia est.
Oseae 12: ego visiones multiplicavi. Et sequitur: in manibus prophetarum assimilatus sum hic oportet tria videre. Primo qualiter se habeat visio ad prophetiam; secundo de modis prophetalium visionum; tertio de differentia propheticae visionis ad alias visiones. Circa primum sciendum est, quod prophetia potest habere duplicem interpretationem, secundum quod potest venire a phanos, quod est apparitio, vel a for faris. Secundum primam derivationem dicitur propheta habens apparitionem de his quae procul sunt; et secundum hoc prophetia differt a visione in modo; quia apparitio dicit relationem visibilis ad videntem, sed visio e contrario. Iterum se habent ex additione: quia visio est de quibuscumque, sed prophetia de his quae procul sunt. Dicuntur autem aliqua esse procul a cognitione nostra dupliciter: simpliciter, et secundum quid. Simpliciter procul sunt futura contingentia ad utrumlibet, quorum non potest accipi determinata cognitio neque in se neque in suis causis; et de his prophetia proprie est. Secundum quid procul sunt quorum cognitio diffugit cognoscentem, sicut quaedam praeterita et quaedam praesentia: et de his non est prophetia simpliciter, sed quo ad nescientes. Sed secundum secundam derivationem dicitur propheta quasi procul fans. Et sic prophetia addit supra visionem actum exterioris denuntiationis, et visio erit materialis respectu prophetiae. Circa secundum sciendum est, quod modi prophetalium visionum distinguuntur secundum ea in quibus accipitur praescientia futuri contingentis. Illud autem est aut species facta in sensu, et dicitur visio corporalis, quia sensus accipit species praesentibus corporibus quorum sunt: aut est species recepta in imaginatione, et dicitur visio spiritualis, quia primo manifestatur in ipsa actus et proprietas spiritualitatis, quae est cognoscere rem abstractam a materia; aut est species existens tantum in intellectu, et dicitur visio intellectualis.
Et est sciendum, quod prophetia salvatur in istis tribus sicut totum potentiale in suis partibus, cujus natura est quod secundum perfectam suam virtutem est in uno, et in aliis quaedam participatio et quidam modus illius; sicut est in anima, quod ejus tota virtus salvatur perfecte in anima rationali; et sensibilis non habet perfectam animae virtutem, et adhuc minus anima vegetabilis. Propter quod dicit Gregorius, quod plantae non vivunt per animam, sed per virorem. Similiter etiam et corporalis visio et spiritualis vel imaginaria est aliquid prophetiae; sed non possunt dici verae prophetiae, nisi addatur visio intellectualis, in qua est completa ratio prophetiae. Dan. 10: intelligentia enim opus est in visione: unde antecedit: intellexitque sermonem, scilicet Daniel. Visio autem primo et proprie dicitur de visione corporali. Et quia omnis nostra cognitio est a sensibus, inter quos visus potior est et subtilitate et universalitate, quia plures rerum differentias nobis ostendit; ideo transfertur nomen visionis ad alias interiores cognitiones. Circa tertium sciendum, quod non quaelibet visio intellectualis est visio prophetalis: est enim quaedam visio ad quam sufficit lumen naturale intellectus, sicut est contemplatio invisibilium per principia rationis: et in hac contemplatione ponebant philosophi summam felicitatem hominis.
Est iterum quaedam contemplatio ad quam elevatur homo per lumen fidei sufficienter, sicut sanctorum in via. Est etiam quaedam beatorum in patria ad quam elevatur intellectus per lumen gloriae, videns deum per essentiam, inquantum est objectum beatitudinis; et hoc plene et perfecte non est nisi in patria: sed quandoque ad ipsam raptim aliquis elevatur etiam existens in hac mortali vita, sicut fuit in raptu Pauli. 2 Cor. 12: scio hominem in christo ante annos quatuordecim, sive in corpore etc., ubi dicit Glossa, quod vidit sicut illi qui sunt de tertia hierarchia. Nulla autem istarum est visio prophetalis, quia ad ipsam nec lumen naturale neque lumen fidei sufficit; sed elevatur ad ipsam intellectus prophetae per lumen gratiae gratis datae, quod est donum prophetiae: nondum tamen attingit ad videndum deum prout est objectum beatitudinis, sed prout est ratio eorum quae pertinent ad dispositionem hominum in mundo.
Similiter non omnis visio corporalis, vel imaginaria dicitur prophetica, sed illa tantum quae fit per speciem specialiter divina virtute ad hoc ordinatam, ut sit in signum alicujus futuri, sive videns sive alius intelligentiam accipiat. Auctor tangitur in hoc quod dicit, Esaiae filii Amos. Et quamvis iste Amos fuerit propheta, qui ponitur in titulo prophetiae, secundum regulam Hebraeorum; non tamen est ille qui est de numero XII prophetarum; quia aliis litteris apud Hebraeos uterque scribitur.
Materia tangitur in hoc quod dicit, quam vidit super Judam et jerusalem, quia de his quae pertinent ad Judam et jerusalem, ut ly super accipiatur pro de secundum translationem symmachi, vel pro, contra, secundum septuaginta: ut Juda sumatur pro terra duarum tribuum, et jerusalem pro metropoli illius regionis. Vel Juda pro sorte Judae, et jerusalem pro sorte beniamin, quia in sorte illius erat quantum ad corpus civitatis, quod erat in declivi; quamvis quantum ad verticem montis, in quo erat turris David et templum, pertineret ad domum dei, sicut potest ios. 15 haberi. In diebus. Hic notificatur opus ex tempore; et ponuntur quatuor reges, quorum tempore Isaias prophetiam hanc edidit: unde quidam dividunt hunc librum secundum tempora regum sub quibus revelationem accepit. Ut in prima parte ponantur ea quae visa sunt tempore Oziae; in secunda ea quae visa sunt tempore joathan, scilicet in 6 cap.: in anno quo mortuus est; in tertia ea quae visa sunt tempore Achaz a 7 cap. Usque ad finem 14 ubi dicitur: in anno quo mortuus est rex Achaz; et inde usque ad finem ea quae visa sunt tempore ezechiae.
Sed quaeritur quare non facit mentionem de regibus Israel, sicut Osee in suo titulo facit mentionem de jeroboam filio joas, cum fuerint contemporanei.
Ad quod dicendum, quod iste prophetavit contra duas tribus principaliter; et ideo eorum reges tantum in titulo habet; sed ille contra utrosque.
Item quaeritur quare non fit mentio de Manasse rege Juda: sub quo etiam propheta vixit, cum constet eum non amisisse spiritum prophetiae.
Ad quod dicendum, quod omnia quae in hoc libro scripta sunt, temporibus prophetarum vidit. Sed non erat decens ut prophetia quae principaliter consolationis est, in comminatione terminaretur; aut quod tempore mali regis, qui iram dei provocabat, dei consolatio praedicaretur. Jer. 15: dabo eos in furorem universis regnis terrae.