CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quia motus inferiorum est causatus a motu superiorum.
Redeamus ergo ad propositum, et dicamus quod cum sint corpora superiora circularia invariabilia, ut dictum est, et sint etiam corpora simplicia variabilia quae sunt quatuor elementa, oportet quod motus rerum quae ordinantur a natura quae sunt in terra, sicut plantae, et generatio lapidum, et generatio animalium, et minerarum metallicarum, et quae sunt similia dictis, sit factus et causatus ex motu corporum superiorum in omnibus similibus alterationibus naturalibus et suis mutationibus, et sit etiam factus et causatus ab his quae faciunt mutationes per ipsum corpus coeleste : quia mutationem in inferioribus corporibus duo faciunt. Unum est movens primum, sicut corpus coeleste. Et alterum est movens proximum, sicut qualitates primae continentes in se virtutes coelestes, eo quod moventur a corporibus coelestibus : et haec sunt quae faciunt mutationes per corpora coelestia. Sed quaestio est, quia si motus superior est causa motus inferioris per naturam, si ille motus est ordinatus, etiam hic inferior debet esse ordinatus, et eamdem naturam sequi : quia variatio in rebus sequitur ex motu circuli obliqui. Item continuum est causa non continui : et corpus irregulati mo- tus indiget aliquo dirigente et regulante : nec effectus similes habet causis omnibus, quamvis conveniant sibi quidam.
Dico autem, quod motus superiorum omnium rerum corporalium est motus primus, qui est motus mobilis primi coelestis. Propterea quia sicut in octavo Physicorum determinatum est, ipse est sempiternus secundum nat aram, et immutabilis, eo quod ipse est eodem modo in velocitate et tarditate secundum naturam : neque est corruptibilis, neque est similis alicui motuum inferiorum rectorum mutabilium, eo quod sint dissimiles sibi in velocitate, quia motus naturalis rectus est intensior in fine suo quam in principio : et motus eorum est corruptibilis, eo quod finitur ad locum in quo quiescit res naturaliter : et quia si sic se habent motus superiorum et inferiorum, necesse est ut dicamus quod motus inferiorum Unibilium quae apparent sicut motus elementorum, proveniant ex motu superiorum sicut ex sua causa. Quia si superior motus consideretur secundum obliquitatem circuli declivis, ipse est frequenter accedens et recedens. Et si consideretur secundum circulum tantum, ipse est continuus. Si vero consideretur secundum materiam ejus quod movetur, ipse est incorruptibilis. Frequenter autem et continuum et incorruptibile causa est ejus quod fit frequenter non continue et quod est corruptibile. Amplius autem corpus indeterminati motus et irregularis indiget aliquo dirigente et regulante, quod quidem etiam sit determinati motus et regularis : quia aliter iret in infinitum, nisi aliquod corpus regulare esset certi motus et regularis : cum ergo inferiora indeterminati et irregularis motus sint, et superiora certum habent motum et regularem, inferiora secundum suum motum causantur a motu superiorum. Amplius autem omne quod movetur, movetur aliquando, et aliquando non, secundum
naturam suam, et secundum motum suum causatur ab eo quod semper movetur : sed constat inferiora moveri aliquando et aliquando non, superiora autem semper moveri : ergo inferiora a superioribus semper moverentur. Adhuc autem motus naturalis elementorum facit separari ab invicem elementa, cum leve ascendat, et grave descendat : distantibus autem elementis non fit commixtio eorum per motum unius in regione alterius : cum ergo fit commixtio et motus eorum in regiones suas ad. invicem, oporteret ad hoc aliud constitui movens quod id quod movet motum rectum, qui est elementi naturalis movens : ergo adhuc oportet quod sit, et sic constat propositum, scilicet quod totus motus inferior a motu superiorum dependet sicut effectus a sua causa.
Quaeritur ergo : cum hoc est manifestum, tunc quaeramus causam eorum quae generantur in alto, sicut est galaxia et cometes et assub et anareli et similia. Dico ergo quod quatuor corpora, ignis, aer, aqua, et terra generantur et corrumpuntur et alterantur ad invicem : et unumquodque ipsorum est ad formam alterius in potentia : et ideo quaedam illorum alterantur aliquando ad altera : et ideo cum aqua sit liquida, et ideo facile vaporabilis et separabilis a loco suo : quia quando vaporat, quantum recipit de natura aeris, tantum etiam recipit de loco aeris, et tantum separatur a loco suo naturali. Aquae enim non inest natura qua in se aggregetur et terminetur, cum sit male in se terminabilis.
Hoc tamen secundum Alexandrum aliter exponitur , qui dicit quod aqua in sua substantia vel loco non aggregatur aggregatione congelationis : quia aquae non accidit congelari nisi egredienti extra proprium terminum, sicut nec igni luce- re. Hujus autem causa est, quia qaelibet res in suo loco conservatur in foamasua. Congelatio autem quaedam aquae mutatio est. Congelatur autem dupliciter, solubiliter in aere, el insolubiliter in terra : et neutro modo in sua sphaera : quia in aere multiplicatur frigus ex circumstante calido comprimente : et ex hoc potest profundari undique in nube rara.: et neutrum horum est in sphaera aquae : et ideo etiam cito congelantur cum in terra per multos annos nix induretur : congelatur autem in lapide propterea quod terra continet frigus, et non recedit continue agens : aqua autem non sic habet circumstans calidum quod frigus comprimat: et cum sit spissa in loco suo, nec potest undique profundari in ipsa, id est cum sit humida male retinens, non retinebit intensum perpetuum frigus indurans in lapides : et istud est secundum Alexandrum. Unde sensus, quod non congregatur in loco suo congelationis modo : nec etiam manens in specie sua terra potest separari : neque etiam inest ei, ut in sua forma manens separetur a terra propter convenientiam aquae et terrae quam supra diximus. Determinatio autem hujus, quod a terra non separetur aqua, haec est, quod maria sunt juxta et circa terram undique : et aquae etiam quiescunt sub terra in visceribus ejus, et natant super superficiem ejus. Maria enim sunt aquae grosso terreo et combusto admixtae, et aquae sub terra sunt grossae conversae ad terrae naturam. Natantes autem sunt subtiles dulces propter admixtum sibi aereum et expurgationem terreni pulveris admixti : talem autem influxum aquae in terram natura universalis ordinat, propterea quod commisceatur terrae ad generationem impressionum diversarum et commixtionum : et hoc patebit in sequentibus.