COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 29.). Ecce, Agnus Dei: ecce, qui tollit peccata mundi.
1. In verbis istis demonstratur nobis Salvator ex duobus: ex personae gratiositate, cum dicitur: Agnus Dei: ex effectus utilitate, cum dicitur: Ecce, qui tollit peccata mundi. Ex primo apparet dulcis, ex secundo utilis, et ideo amabilis, quia, sicut dicitur ,
Omne tulit punctum .qui miscuit utile dulci.
2. Dicit ergo: Ecce, Agnus Dei. Nota, quod Christus fuit agnus immaculatus, agnus anniculus, agnus mansuetus: immaculatus per puritatem incorruptionis, anniculus per humilitatem conversationis, mansuetus ad tolerantiam passionis.
Ecce ergo, agnus immaculatus, in cuius figura dicitur Exodi duodecimo : " Erit autem agnus absque maculai".
Ecce, anniculus, propter quod ibi subiungitur: masculus anniculus, et idem figuratur Levitici primo: " Si de pecoribus oblatio est etc, agnum anniculum, immaculatum offeret Domino ". - Ecce, agnus mansuetus: Ieremiae undecimo : " Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam "; Isaiae quinquagesimo tertio: " Quasi agnus coram tondente se obmutescet ". - Agnus humilis docet ordinari ad Deum: agnus mansuetus, ad proximum: agnus immaculatus, ad corpus proprium.
3. Ecce, Agnus Dei, qui datus est nobis in pretium redemptionis, in cibum refectionis, in so-Uttium exilii et peregrinationis. Eramus enim exules, sed ipse venit in solatium: eramus inopes, ipse se dedit in cibum: eramus captivi, ipse se obtulit in pretium. - Est igitur in pretium redemptionis: primae Petri primo : " Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis etc., sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati Iesu Christi ". - In cibum refectionis: Exodi duodecimo de esu agni paschalis: " Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni ".
In solatium peregrinationis: Apocalypsis septimo: "Non esurient neque sitient amplius etc, quia Agnus, qui in medio throni est, reget eos et deducet eos ad fontes vitae aquarum ".
4. Ecce, qui tollit peccata mundi. Nota, quod Christus peccata abluit, tollit et remittit. In peccato enim est considerare maculam, reatum et offensam . Macula abominabilis est, et ideo indiget lavari. Reatus ad poenam intolerabilem obligat, et ideo indiget tolli. Offensa inexcusabilis, et ideo indiget remitti.
Sed ecce, qui peccata abluit: Apocalypsis primo : " Dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo ".
Peccata tollit: unde hic: Ecce, Agnus eic.; et Isaiae quinquagesimo tertio : " Iniquitates multorum tulit"; et supra eodem: " Vere dolores nostros ipse tulit et languores nostros ipse portavit".
Peccata dimittit: Lucae septimo: " Remittuntur tibi peccata tua "; sequitur: " Quis est hic, qui peccata dimittit "?