Audite caeli et auribus percipe terra.
Hic incipit tractatus istius libri: unde accipietur divisio secundum exigentiam materiae. Dictum est autem, quod principaliter intentio ejus est circa adventum christi, et gentium vocationem.
Constat autem quod universae viae domini misericordia et veritas; ut dicitur in psalm. 24. Unde christo nato dictum est a simeone, Luc. 2: ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Et intrantibus gentibus dictum est ab apostolo. Rom. 11: caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium subintraret. Dividitur ergo liber iste in duas partes. In prima ponitur comminatio divinae justitiae ad excidium peccatorum; in secunda consolatio divinae misericordiae ad resurrectionem justorum, cap. 40, ibi, consolamini. Prima in tres.
Cum enim principaliter super Judam et jerusalem loquatur; in prima parte comminatur duabus tribubus peccantibus; in secunda aliis eas persequentibus. 7 cap., et factum est.
In tertia liberat ab hostibus imminentibus. 32 cap.
Ecce in justitia. Prima dividitur in duas. In prima exprobrat culpam, et comminatur poenam corrigentem; in secunda comminatur poenam incorrigibiles condemnantem. 6 cap.: in anno quo mortuus est rex Ozias. Prima dividitur in duas. In prima arguit de culpa ex parte aversionis, in secunda ex parte conversionis. 2 cap., ibi, verbum quod vidit. Prima in duas. In prima arguit in eis peccatum aversionis a cultu dei; in secunda a justitia proximi, ibi, quomodo facta est prima in tres. In prima increpat culpam; in secunda pro culpa comminatur poenam, ibi, terra vestra deserta.
In tertia quaerit poenae medelam, ibi, audite verbum domini.
Prima in tres. In prima quaerit judicii testem: in secunda arguit peccati deformitatem, ibi, filios enutrivi; in tertia ostendit peccantium incorrigibilitatem, ibi, super quo percutiam vos.
Requirit autem creaturam in testem in judicium peccati, quae etiam fuerat testis in obligationem praecepti.
Deut. 32. Audite caeli quae loquor fuerat enim creatura testis obligationis ad praeceptum.
Deuteron. 32. Nunc invocatur ut arbiter transgressionis. Psalm. 49: advocavit caelum desursum. Sed quandoque vocabitur ut instrumentum divinae ultionis. Sapient. 16: creatura creatori suo deserviens, excandescet in tormentum adversus injustos.
Sed videtur inconveniens quod terra et caelum, quae sunt insensibiles creaturae, vocentur ad audiendum.
Sed dicendum, quod ad ea quae sunt rationalis naturae, vocatur insensibilis creatura ad ostendendam divinam potentiam.
Job 38: conclusi eum terminis meis. Et Rom. 4: vocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt. Et per facti evidentiam. 2 Reg. 12: ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis. Et Luc. 19.
Lapides clamabunt si hi tacuerint, dico vobis; ad exaggerandam malitiam. Jer. 2. Obstupescite caeli super haec, et portae ejus desolamini vehementer. Ad magnificandam laetitiam. Ps. 95. Laetentur caeli, et exultet terra. Ad stupendam tristitiam. Oseae, 4. Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea. Ac si diceret: peccatum vestrum est adeo patens quod ab irrationabilibus, si fieri posset, convinceretur; et similiter de aliis. Vel est ibi metonimia, ut ponatur caelum pro Angelis, et terra pro hominibus. Caeli, plurale pro singulari. Vel quia ad litteram sunt plures caeli et unum centrum quod est terra. Dominus locutus est. Ipsum loquentem audiatis, quo loquente facta estis. Psal. 148: dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt. Audite caeli, quasi distantes; percipe terra, quasi propinqua.
Filios enutrivi. Hic ostendit peccati deformitatem: et circa hoc tria facit. Primo ostendit contemptum in affectu; secundo ignorantiam in intellectu, ibi, cognovit bos; tertio aversionem in operis effectu, ibi, vae genti peccatrici etc.. Et servatur hic ordo, ut ex contemptu aggravetur ignorantia, ne ignorantia excuset contemptum. Contemptum aggravat per beneficium impensum: unde circa primum duo facit.
Primo commemorat beneficium; secundo ingratitudinis vitium, ibi ipsi autem.
Ponit autem triplex beneficium. Primum est filialis adoptionis, cum dicit, filios. Exod. 4.
Filius primogenitus meus Israel. Secundum solicitae educationis, ibi, enutrivi. Sap. 16: Angelorum esca nutrivisti populum tuum. Tertium singularis exaltationis, ibi, et exaltavi. Sap. 11: ostendens per sitim quae tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. Primum quantum ad patrum assumptionem et exaltationem; secundum in filiorum liberatione; tertium in hostium subjugatione.
Spreverunt me. (hic ponit ingratitudinis vitium)p jer. 3: quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel. Ignorantiam autem aggravat per brutorum exemplum: unde circa hoc duo facit.
Primo inducit cognitionem brutorum; secundo ignorantiam peccatorum, ibi, Israel autem cognovit bos, quadam consuetudine beneficii.
Israel autem. Arguit in eis duplicem ignorantiam; scilicet praecipientis, cum dicit, non cognovit me, contra id quod dixerat, possessorem suum; et contra rationem nominis; Israel: videns deum, interpretatur. Joan. 16: non noverunt patrem, neque me. Ignorantiam legis: non intellexit; contra id quod dixerat, praesepe, et quod dixerat, populus, qui legislatoris praeceptis subjicitur. Oseae 8: Scribam eis multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt. Effectum autem operis aggravat per confirmatum usum: unde primo ostendit confirmationem; secundo eorum aversionem, dereliquerunt. Confirmationem ostendit primo per peccati consuetudinem, quae inducit habitum: unde dicit, genti peccatrici.
Sic enim est peccator ex habitu sicut cantor ex arte, vel officio, infra 48: transgressorem ex ventre vocavi te. Secundo per peccati promptitudinem, quae est quasi quaedam gravitas in peccante; (unde dicit: populo gravi iniquitate)p Gregorius: peccatum quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit.
Psal. 13: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Tertio ex peccati successione: quia peccata patrum imitantes, quasi ex propagatione habent: unde dicit, semini nequam, idest pessimorum, secundum aliam translationem. Ps. 105: peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Quarto quantum ad peccatorum magnitudinem, cum dicit, filiis sceleratis.
Ezech. 22: viri detractores fuerunt in te, ad effundendum sanguinem,... Scelus operati sunt in medio tui. Infra 57: numquid non vos filii scelesti, semen mendax? super quo addentes. Hic ostendit peccati incorrigibilitatem, removens triplicem correctionis modum. Primo illum qui est per divinum flagellum, dicens, super quo, idest ad quid, addentes, ut scilicet unde correptio inde addatis peccata? jer. 2: frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Secundo illum qui est per proximi consilium vel auxilium, cum dicit, omne caput languidum: quia nullus est idoneus ad succurrendum alteri propter propriam infirmitatem. Et hoc ostendit quantum ad personam regis vel principis, dicens: omne caput languidum. 1 Reg. 15. Nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israel factus es? quantum ad personam sacerdotis, omne cor moerens: cor enim primo recipit vitam ab anima et transfundit in corpus, quasi medium inter animam et corpus; ita sacerdos est medius inter deum et populum. Exod. 4; tu eris ei in his quae ad deum pertinent. Quantum ad personam privati hominis, cum dicit: a planta pedis, infra 56: omnes in viam suam declinaverunt.
Et notandum, quod inidoneitas regis ostenditur in languore, quia subvenire poterat puniendo per potentiam. Eccli. 7; noli quaerere fieri judex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitatem.
Sacerdotis ostenditur in moerore, per quem fit inidoneus ad sacrificia, quibus expiabat peccata. Lev. 10: quomodo potui comedere eam, aut placere domino in caeremoniis mente lugubri? Psal. 99: introite in conspectu ejus in exultatione. Sed privatus poterat corrigere per exemplum; et ideo ostenditur inidoneus per peccatum, quod designatur in privatione sanitatis: Psal. 13: omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; scilicet ad corrigendum. Tertio, ibi, vulnus et livor, removet modum qui est per humanum studium, sicut quando aliquis disponitur ad gratiam, quae delet peccata, per bona opera. Unde dicit: vulnus, culpa patens, et livor, invidia latens, et plaga tumens, superbia inflans, non est circumligata, vinculo legis retrahentis. Jer. 2: a saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, dixisti, non serviam, quantum ad primum: nec curata medicamine, caritate sanante, quantum ad secundum: Prov. 10: universa delicta operit caritas: neque fota oleo, humilitate leniente, (quantum ad tertium), Judith. 9: humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio. Eccl. 3: quanto major es, tanto magis humilia te in omnibus.
Prov. 15: responsio mollis frangit iram. Jud. 9: numquid possum deserere pinguedinem meam, qua dii utuntur et homines? terra vestra. Hic comminatur poenam: et primo ponit punientis judicium; secundo consolationis qualecumque solatium, ibi, nisi dominus.
Poenam ponit triplicem. Primo quantum ad destructionem possessionum; unde dicit, terra vestra deserta, quantum ad campestria, quae ita inculta erunt sicut desertum. Infra 7: vepres enim et spinae erunt in universa terra. Civitates vestrae succensae, quantum ad urbana. Amos 2: mittam ignem in Juda, et devorabit aedes jerusalem. Jer. 4: aspexi, et ecce carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructae a facie domini, a facie furoris ejus. Secunda poena est quantum ad destructionem terrae nascentium: unde dicit: regionem devorant, quantum ad fructus. Deut. 28: devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terrae tuae, donec intereas. Desolabitur, quantum ad destructionem arborum et vinearum. Jer. 4: vae nobis, quoniam vastati sumus. Tertio quantum ad captivitatem hominum: unde dicit: derelinquetur filia sion, idest jerusalem, vel templum, unde erat custodia totius provinciae, ut solitaria, et ut umbraculum in vinea, post vindemiam. Infra 5: vinea enim domini, domus Israel est, et vir Juda germen delectabile ejus. Sicut tugurium in cucumerario, post fructus ultimos collectos, per quos significat patres. Oseae 9: quasi prima poma ficulneae, in cacumine vidi patres eorum.
Sicut civitas quae vastatur, quia metropolis erat.
Ezech. 33: vastata est civitas, ait ille qui venerat de jerusalem. Jer. 6: haec est civitas visitationis: omnis calumnia in medio ejus.
Nisi dominus exercituum.
Hic ponitur consolatio ex promissione liberandi seminis. Reliquit autem dominus eis semen carnis congregatum. Infra 43: ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. Semen benedictionis promissum. Gal. 3: Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Semen praedicationis diffusum. Infra 27: qui egredietur impetu a Jacob, et florebit et germinabit Israel: et implebunt faciem orbis semine. Semen sanctorum novum.
Infra 66: sicut caeli novi et terra nova, quae ego facio stare coram me, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum, dicit dominus.
Filios enutrivi etc.. Hic notantur tria: nutritionis beneficium, exaltationis privilegium, ingratitudinis contemptum. Nutrivit quidem tempore legis, quando adhuc heres parvulus erat, Gal. 4, primo reficiens promissis in patribus. Gal. 3: Abrahae dictae sunt promissiones. Secundo gubernans judiciis in legislatoribus psalm. 147: non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Tertio defendens auxiliis in judicibus et regibus, Judith 5: deus eorum defendit eos, et erimus in opprobrium universae terrae.
Quarto erudivit monitis in prophetis. Malach. 2: et testificatus est dominus inter te et uxorem pubertatis tuae. Quinto correxit flagellis in hostibus, 2 Mach. 6: etenim non multo tempore sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
Sed exaltavit tempore gratiae primo secundum carnis assumptionem. Hebr. 2: nusquam Angelos apprehendit; sed semen Abrahae apprehendit.
Secundo per personalem praedicationem.
Matth. 10: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Tertio per suam conversationem. Joan. 10: multa bona opera operatus sum in vobis: propter quod opus etc.; quarto per miraculorum operationem.
Joan. 5, et Luc. 7: quia propheta magnus surrexit in nobis, et quia deus visitavit plebem suam. Quinto per discipulorum praedicationem.
Psalm. 44: pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram.
Sed e contrario illi christi genus vituperant, Luc. 4: nonne hic est filius joseph? doctrinam improbant. Matth. 26 et Luc. 23: a Galilaea usque huc, hunc invenimus subvertentem gentem nostram. Vitam blasphemant. Matth. 9: quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? miracula pervertunt. Matth. 12: in principe Daemoniorum ejicit Daemonia. Discipulos occidunt. Matth. 10: ecce mitto vos sicut oves in medio luporum.