Et ne nos inducas in tentationem.
Sunt aliqui qui licet peccaverint, tamen desiderant veniam consequi de peccatis: unde et confitentur et poenitent; sed tamen non adhibent totum studium quod deberent, ut iterato in peccata non ruant. Quod quidem non est conveniens, ut scilicet ex una parte ploret quis peccata dum poenitet, ex alia unde ploret accumulet, dum peccat. Et propter hoc dicitur Isai. I, 16: lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse. Et ideo, sicut supra dictum est, christus in praecedenti docuit nos petere veniam peccatorum; in hac vero docet nos petere ut possimus vitare peccata, ut scilicet non inducamur in tentationem per quam labamur in peccata, cum dixit: et ne nos inducas in tentationem.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo quid sit tentatio; secundo qualiter homo tentatur, et a quo; tertio vero quomodo liberatur in tentatione.
Circa primum sciendum est, quod tentare nihil aliud est quam experiri seu probare: unde tentare hominem est probare virtutem eius.
Experitur autem seu probatur virtus hominis dupliciter, secundum quod duo exigit hominis virtus. Unum pertinet ad bene operandum, scilicet quod bene operetur; aliud est quod caveat a malo. Psal.
XXXIII, 15: declina a malo, et fac bonum.
Probatur ergo virtus hominis quandoque quantum ad hoc quod bene facit, quandoque vero quantum ad hoc quod cesset a malo.
Quantum ad primum probatur homo utrum inveniatur promptus ad bonum, ut ad ieiunandum et huiusmodi. Tunc enim est virtus tua magna quando promptus inveniris ad bonum. Et hoc modo deus probat aliquando hominem; non quod lateat eum virtus hominis, sed ut eam omnes cognoscant, et detur omnibus in exemplum.
Sic tentavit deus Abraham, gen.
XXII, et Iob. Et ideo deus saepe immittit tribulationes iustis, ut dum patienter sustinent, appareat virtus eorum, et in virtute proficiant. Deut. XIII, 3: tentat vos dominus deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum, an non. Sic ergo deus tentat provocando ad bonum.
Quantum ad secundum probatur virtus hominis per inductionem ad malum.
Et si bene resistit, et non consentit, tunc virtus hominis magna est; si vero homo succumbit tentationi, tunc virtus hominis nulla est. Hoc autem modo nullus tentatur a deo: quia, sicut dicitur Iac. I, 13: deus intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. Sed tentatur homo a propria carne, a diabolo, et a mundo.
A carne dupliciter. Primo quia caro instigat ad malum: caro enim semper quaerit delectationes suas, scilicet carnales, in quibus est saepe peccatum. Qui enim immoratur delectationibus carnalibus, negligit spiritualia. Iac. I, 14: unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua. Secundo tentat caro retrahendo a bono. Nam spiritus, quantum est de se, semper delectaretur in spiritualibus bonis; sed caro aggravans impedit spiritum. Sap. IX, 15: corpus quod corrumpitur, aggravat animam.
Rom. VII, 22: condelector legi dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.
Sed haec tentatio, scilicet carnis, est valde gravis, quia inimicus noster, scilicet caro, coniunctus est nobis: et, sicut dicit boetius, nulla pestis efficacior est ad nocendum quam familiaris inimicus. Et ideo contra eam vigilandum est. Matth. XXVI, 41: vigilate et orate, ne intretis in tentationem.
Diabolus fortissime tentat.
Nam postquam conculcatur caro, insurgit alius, scilicet diabolus, contra quem est nobis magna colluctatio. Apostolus, ephes.
VI, 12: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum. Unde et signanter dicitur tentator. I Thess. III, 5: ne forte tentaverit vos is qui tentat.
In tentatione autem sua callidissime procedit.
Ipse enim, sicut bonus dux exercitus qui obsidet aliquod castrum, considerat infirma eius quem impugnare vult, et ex illa parte unde magis est homo debilis, tentat eum. Et ideo tentat de illis vitiis ad quae homines conculcata carne magis proni sunt, ut de ira, de superbia, et de aliis spiritualibus vitiis. I Petr. V, 8: adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.
Facit autem duo diabolus dum tentat: quia non statim proponit illi quem tentat, malum aliquod apparens, sed aliquid quod habeat speciem boni, ut saltem in ipso principio per illud removeat eum aliquantulum a proposito suo principali, quia postmodum facilius inducit ipsum ad peccandum, quando illum vel modicum avertit.
Apostolus, II Cor. XI, 14: ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis. Deinde postquam induxit eum ad peccandum, sic alligat eum ut non permittat eum a peccatis resurgere. Iob XL, 12: nervi testiculorum eius perplexi sunt. Sic ergo duo facit diabolus: quia decipit, et deceptum detinet in peccato.
Sed mundus dupliciter tentat.
Primo per nimium et immoderatum desiderium rerum temporalium. Apostolus, I Tim. VI, 10: radix omnium malorum est cupiditas. Secundo per persecutores et tyrannos terrendo. Iob XXXVII, 19: nos quoque involvimur tenebris. II Tim. III, 12: omnes qui pie volunt vivere in christo iesu, persecutionem patientur. Matth. X, 28: nolite timere eos qui occidunt corpus.
Sic ergo patet quid est tentatio, et qualiter tentatur homo, et a quo. Sequitur videre qualiter homo liberatur.
Circa quod sciendum est, quod christus docet nos rogare non ut non tentemur, sed ut non inducamur in tentationem. Nam si homo vincit tentationem, meretur coronam; et ideo dicitur Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres cum in tentationes varias incideritis. Eccli. II, 1: fili, accedens ad servitutem dei... Praepara animam tuam ad tentationem. Item Iac. I, 12: beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Et ideo docet petere ut non inducamur in tentationem per consensum.
I Cor. X, 13: tentatio vos non apprehendat nisi humana. Nam tentari humanum est, sed consentire diabolicum est.
Sed nunquid deus inducit ad malum, quia dicit: et ne nos inducas in tentationem? dico, quod deus dicitur inducere ad malum permittendo, inquantum scilicet propter multa peccata subtrahit homini gratiam suam, qua sublata homo labitur in peccatum: et ideo cantamus in Psalmo LXX, 9: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me domine. Regit autem hominem ne inducatur in tentationem per fervorem caritatis: quia quaelibet caritas quantumcumque parva, potest resistere cuilibet peccato. Cant. VIII, 7: aquae multae non potuerunt extinguere caritatem. Item per lumen intellectus, quo instruit nos de agendis: quia, sicut dicit philosophus, omnis peccans est ignorans. Psal. XXXI, 8: intellectum tibi dabo, et instruam te. Hoc autem petebat David, qui dicebat, psal.
XII, 4-5: illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: ne quando dicat inimicus meus, praevalui adversus eum.
Hoc autem habemus per donum intellectus. Et quia cum non assentimur tentationi, servamus cor mundum, de quo Matth. V, 8: beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt: ideo ex hoc pervenimus ad visionem dei, ad quam nos perducat.