Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium: intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos.
Matth. 7, 15 - 16. Duo esse in verbis istis sibi invicem contrariantia apostolus testatur. Spiritus, inquit, concupiscit adversus carnem, et caro adversus spiritum: Gal. 5, 17: et cum in utroque, vel ex utroque contingit esse peccatum; ex infirmitate carnis est alium peccatum, et alium per ignorantiam spiritus. Unde apostolus 2 ad corinth. 7, 1: emundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus. Et sicut peccatum ex carne provenit ex carnis infirmitate; unde in Matth. 26, 41: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma; sic peccatum spiritus provenit ex ignorantia spiritus, scilicet quando spiritus decipitur. Et ideo in ista dominica munimur contra utrumque peccatum. Contra peccatum ex infirmitate carnis munimur per apostolum in epistola qui dicit: debitores sumus carni, non ut secundum carnem vivamus, Rom. 8, 12. Contra peccatum ex deceptione spiritus munimur in evangelio, ubi dicitur: attendite a falsis prophetis etc.. Rogemus salvatorem qui nos cautos voluit esse contra utrumque peccatum, quod ipse det aliquid dare quod sit ad laudem ejus etc..