COMMENTARII IN LIBRUM BARUCH.

 Prologus D. Hieronymi in librum Baruch.

 EXPOSITIO PROLOGI D. HIERONYMI IN LIBRUM BARUCH.

 Caput I

 IN CAPUT I BARUCH

 CAPUT II.

 IN CAPUT II BARUCH

 CAPUT III.

 IN CAPUT III BARUCH

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV BARUCH

 CAPUT V.

 IN CAPUT V BARUCH

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI BARUCH

 INDEX Locorum sacrae, Scripturae, qui in Commentariis in Baruch explicantur.

 EX VETERI TESTAMENTO

 EX NOVO TESTAMENTO

CAPUT III.

Perseverant confiteri peccata sua et patrum suorum, obsecrantes Deum pro misericordia: Israel in captivitatem ductus est, eo quod dereliquerit viam sapientiae quae non invenitur a potentibus, divitibus, aut gigantibus: sed populo Israel tradita fuerat a Deo, cui omnes suae creaturae obediunt: additurque de Christi adventu in carnem.

I. Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.

2, Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors: et miserere nostri, quia peccavimus ante te:

3. Quia tu sedes in sempiternum, et nos peribimus in aevum?

4. Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem mortuorum Israel, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis

5. Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum: sed memento manus tuae, et nominis tui in tempore isto,

6. Quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te, Domine:

7. Quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te.

8. Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peecatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a. te, Domine Deus noster

9. Audi, Israel, mandata vitae: auribus percipe, ut scias prudentiam.

10. Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es,

11. Inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus

12. Dereliquisti fontem sapientiae.

13. Nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna.

14. Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.

15. Quis invenit locum ejus? et quis intravit in thesauros ejus?

16. Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias quae sunt super terram?

17. Qui in avibus caeli ludunt,

18. Qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum: qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum?

19, Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt.

20. Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram: viam autem disciplinae ignoraverunt.

21. Neque intellexerunt semitas ejus: neque filii eorum susceperunt eam, a facie ipsorum longe facta est.

22. Non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman.

23. Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, negotiatores Merrhae et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiae et Intelligentiae nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus.

24, O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus !

25. Magnus est, et non habet finem: excelsus, et immensus.

26. Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt statura magna, scientes bellum.

27. Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinae invenerunt, propterea perierunt:

28. Et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam.

29. Quis ascendit in caelum, et accepit