Audite verbum domini.
Hic ponitur medicina contra poenam; et primo convocat ad audiendum; secundo removet inutile remedium, ibi, quo mihi? tertio adhibetur salubre consilium, ibi, lavamini, mundi estote.
Convocat autem ad audiendum primo majores; dicens: audite verbum domini, principes; secundo minores, ibi, populus Gomorrhae, Matth. 10: amen dico vobis etc..
Sed quare invitat majores ad audiendum minores ad percipiendum? quia ea quae sunt a majoribus audita, facile percipiunt minores.
Item cum relinquat eis semen, quare comparat eos illis? et dicendum, quod quantum ad incorrigibiles comparat propter duo. Propter peccati similitudinem: infra 2: et pueris alienis adhaeserunt; et propter publicationem: infra 3: peccatum suum quasi sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Et cum fuerint quinque praecipue comparat istis, quia sunt praecipuae inter alias. Et propter hoc etiam principes comparat sodomis, quia civitas illa metropolis erat, sicut patet genes. 14. Principum autem est audire a domino verbum suum et populo legem imponere; et ideo invitat illos ad audientiam verbi, et populum ad perceptionem legis. Quo mihi? hic ostendit inutilitatem remedii quod apponebant: et primo quantum ad sacrificiorum oblationes; secundo quantum ad festorum celebrationes, ibi, Neomeniam et sabbatum; tertio quantum ad divinas orationes, ibi, et cum extenderitis manus. Circa primum duo facit. Primo reprobat oblationem de animatis; secundo de inanimatis, ibi, incensum abominatio. In sacrificiis autem animalium erat aliquid quod totum cedebat in cultum dei; sicut holocaustum, quasi totum incensum, ab olon, quod est totum, et cauma, quod est incendium. Lev. 1; adeps qui totus adolebatur levitic. 3, et sanguis qui totus effundebatur, levitic. 17, quaedam autem erant quae partim cedebant in cultum dei, partim in usum ministri: sicut hostia pro peccato; nisi quando erat pro peccato sacerdotis vel multitudinis, levitic. 4.
Quaedam autem erant de quibus cedebat aliquid in cultum dei, et aliquid in usum ministri, et aliquid cedebat ipsi offerenti, sicut in hostiis pacificis, quae pro gratiarum actione offerebantur, vel pro salute, levitic. 4. Et secundum haec tria dividitur in tres partes. Primo reprobat sacrificia in tria distributa, scilicet pacifica. Et primo ponit reprobationem, dicens, quo mihi, idest ad quod mihi offertis, multitudinem victimarum vestrarum, quasi non mearum? et dicuntur victimae, vel quia animal vinctum ad sacerdotem ducebatur, vel quia pro victoria habita vel habenda offerebatur. Deinde reprobationis rationem ponit dicens, plenus sum: vel propter fastidium, quia non bona: genes. 4: ad cain autem et ad munera ejus non respexit: vel propter dominium: psalm. 49: meae sunt omnes ferae sylvarum, jumenta in montibus et boves. Secundo reprobat ea quae ex toto erant deo oblata. Et primo ponit reprobationem illorum trium; et ponit tantum tria animalia, quia de his fiebant tantum sacrificia quae erant de armentis: fiebant etiam quaedam de avibus turturum et pullis columbae: sed hoc erat propter defectum paupertatis, sicut patet levitic. 1 et 4 et pluribus aliis locis.
Et iterum non erat usus eorum universalis in omnibus, quia non offerebatur ex his hostia pacifica.
Deinde ponit reprobationis rationem, ibi, cum veneritis, quasi dicat: plus offenditis me ambulantes in atriis meis polluentes ea, quam holocaustum placeat: unde non accepto hanc communionem. Psalm. 39: holocaustum et pro peccato non postulasti.
Jerem. 7: non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum et victimarum; sed hoc praecepi eis, audire vocem meam; et ero vobis deus, et vos mihi populus.
Tertio reprobat ea quae erant deo et sacerdoti debita, dicens: ne offeratis ultra. Jerem. 11: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? et Mich. 6: quid dignum offeram domino?... Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos? numquid placari potest in millibus arietum, aut in millibus hircorum pinguium? incensum. Hic reprobat oblationes de rebus inanimatis, pro quibus omnibus ponit incensum, eo quod hoc erat inter alia dignius, sicut thymiama, de quo Exod. 30, et communius, quantum ad thus, quod ponebatur et adjungebatur cuilibet tali oblationi, et totum deo incendebatur.
Infra 66: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo.
Sed objicitur de hoc quod dicit Glossa quod deus nunquam sacrificia eorum amavit, cum praeceperit ea ad hoc quod fierent. Genes. 8: odoratusque est dominus odorem suavitatis; et ait ad eum: nequaquam ultra maledicam terrae propter hominem.
Et dicendum: quod in quolibet sacrificio est aliquid considerandum ex parte offerentis, et aliquid ex parte rei oblatae. Ex parte rei oblatae, sacrificia nostra placent deo per se, non autem antiquorum sacrificia; et hoc est quia placitum sive amatum dicitur per se quod in se ipso habet unde ametur, sicut bonum honestum; quod autem amatur tantum per relationem illius tantum ad alterum, non dicitur per se amatum, sicut dicitur secari vel uri amatum, secundum quod est ad finem sanitatis relatum. Nostra autem sacrificia in seipsis continent gratiam sanctificationis, secundum quam sunt deo accepta; sed illa antiquorum sacramenta vel sacrificia erant tantum signa istorum; et ideo non erant per se amata. Ex parte autem offerentis, et nostra et illorum possunt esse accepta ex devotione offerentis. Potest ergo quadruplex tempus distingui.
Primum ante legem scriptam et idolatriam; et tunc placebant antiqua sacrificia facta a sanctis patribus et propter devotionem offerentis et propter significationem rei oblatae. Secundum tempus est sub lege scripta; et tunc interveniente idolatria, additum fuit quiddam propter quod simpliciter displicebant, quia non erat dignum quod eodem placaretur deus et coleretur diabolus: et ex alia parte fuit addita una utilitas ex parte offerentis, ut esset remedium contra idolatriam populo ad hoc prono. Unde etiam de sacrificiis nihil praeceptum est ante fabricationem idoli. Et sic intelligitur auctoritas jeremiae inducta.
Tertium tempus fuit sub prophetis, in quo propter peccata populi jam non placebant ex parte offerentis, sed tantum inquantum erant signum.
Unde secundum hoc non placabant deum, sed magis offendebant. Quartum tempus est sub gratia, quando jam usus eorum ex toto abolitus est, quia veniente veritate cessavit figura.