Attendite etc.. Ad officium boni ducis pertinet quod militares suos contra insidias reddat cautos. Verum est quod insidiosum et dolosum habemus hostem. Unde in Eccl. 11, 31: multae insidiae dolosi. Sedet in insidiis cum divitibus.
Psalm. 10, 8, idest cum superbis.
Istas insidias explicat apostolus 2 Cor. 11, 14, dicens quod Satanas transfigurat se in Angelum lucis, et ministros ejus in ministros injustitiae.
Contra ministros ejus reddit nos dominus cautos in verbis propositis. In quibus quatuor docet. Primo enim docet genus hostium. Ibi: attendite a falsis prophetis. Secundo docet modum insidiandi.
Ibi: qui veniunt ad vos in vestimentis ovium.
Tertium est nocumentum imminens. Ibi: intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Quarto docet modum comprehendendi eos. Ibi: a fructibus eorum cognoscetis eos. Hostes isti, scilicet falsi prophetae, etiam sunt valde periculosi, et ideo cavendi, quia ipsi nobis sunt periculosi sicut Angeli boni sunt nobis necessarii et utiles. Unde in Prov. 26, 18: cum deficit prophetia dissipabitur populus. De falsis prophetis dicitur jer. 23, 15: a prophetis jerusalem egressa est pollutio super terram.
Nunc videamus qui sunt falsi prophetae. Primo videamus quae est ratio prophetiae, et quia contingit esse falsam prophetiam. Dico quod quatuor sunt de ratione prophetiae. Primum est revelatio divina: unde in Amos 3, 7: non facit dominus deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad suos prophetas.
Aliquando revelantur alicui aliqua divinitus, sed non intelligit, sicut Nabuchodonosor vidit statuam, Dan. 2, 31, et Pharaoni aliquid est revelatum, scilicet quod vidit spicas et boves, sed non intellexit, Gen. 41, 5. Propter quod requiritur secundo intellectus.
Unde in Daniel. 10, 1: verbum revelatum est Danieli et intellexit sermonem. Unde intelligentia opus est inter visiones.
Si homo haberet revelationem a deo et cum hoc intelligeret, sed sibi retineret, nulla esset ibi utilitas: propter hoc tertio requiritur ut ea quae hujusmodi sunt revelata et ipse intelligit, ut alteri annuntiet. Isa. 21, 10: quae audivi a domino exercituum deo Israel, annuntiavi vobis.
Quaedam sunt super sensum humanum divinitus revelata et annuntiata, sed non credent homines nisi probarentur; et hujusmodi probatio est miraculorum operatio. Quod significatur 4 regum 5, 8, ubi dicitur quod cum Naaman sirus venisset ad regem Israel ut curaret eum, dixit elisaeus: mitte eum ad me, ut sciat prophetam esse in Israel.
Sed juxta praedicta dico quod nomen prophetae quatuor modis accipitur. Quandoque dicitur propheta cui fit revelatio divina. Unde in numeris 12, 6: si quis fuerit inter vos propheta domini, per somnium in visione loquar ad ipsum.
Quandoque autem dicitur propheta non cui fit revelatio divina ut intelligat revelata. Unde in 1 corinth. 14, 29: prophetae duo vel tres dicant, et ceteri djiudicent. Vocat ibi doctores et praedicatores per prophetas juxta illud: adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, Eccl. 24, 46.
Alii dicuntur prophetae qui recitant revelata, unde nuper aliquid filii Asaph editum prophetabant.
Alii dicuntur prophetae qui miracula faciunt. Unde dicitur quod corpus elisaei mortuum prophetavit, Eccli. 48, 14, idest miraculum propheticum fecit.
In libro 4 Reg. 13, 21, dicitur quod quidam latrones territi corpus cujusdam interfecti mortuum projecerunt in sepulchrum elisaei mortui, revixit ille.
Et sicut dicitur in evangelio, cum christus miracula faceret dixerunt Judaei: propheta magnus surrexit in nobis, Luc. 7, 16. Dicit igitur: attendite etc..
Sed quomodo accipitur hic propheta? dicit chrysostomus quod prophetae dicuntur hic non qui prophetant de christo, sed qui interpretantur prophetiam de christo, quia nemo potest sensus propheticos interpretari nisi per spiritum sanctum.
Videamus qui dicuntur falsi prophetae. Quatuor modis contingit esse falsam prophetiam. Primo ex falsitate doctrinae. Secundo ex falsitate inspirationis.
Tertio ex falsitate intentionis. Et quarto ex falsitate vitae.
Primo dicuntur aliqui falsi prophetae ex falsitate doctrinae, ut quando falsa annunciant et docent.
Ad officium prophetae pertinet vera nunciare et dicere. Unde in Daniel. 10, 1, verbum revelatum est Danieli, et est verbum verum; et dominus dicit: si quis annunciat sermones meos loquatur vere. Sed multi annunciant false: unde in canonica 1 joan. 4: fiunt in populo pseudoprophetae sicut et in vobis; erunt magistri mendaces qui non metuunt sectas inducere praedicationis nomine. Mendax fuit Arius et consimiles sibi, qui voluerunt corrigere doctrinam christi. Unde in threnis 2, 14: prophetae tui ludunt falsa et stulta. Sed quae stulta? qui falsa loquitur libenter dicet ea quae placent. Isa. 30, 10: loquimini nobis placentia, videte nobis errores.
Interrogatus quae falsa prophetae viderunt, dicit: non aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent. Si aliqui dicunt bonum malum et malum bonum, sunt falsi prophetae. Jer.: viderunt falsas assumptiones, et ejectiones, Thren. 2, 14. Illud quod assumitur elevatur et quod ejicitur damnatur.
Quando igitur extollenda deprimuntur, et deprimenda extolluntur, tunc vides falsas assumptiones.
Per doctrinam domini apparet quid extollendum est, et quid deprimendum. Conversatio saeculi et vita mundialis deprimenda est. Si quis dicat quod melius est jejunare sine voto quam cum voto, et alios retrahit a religione, ubi jejunatur cum voto, et suadet jejunare in saeculo sine voto, habet falsam doctrinam. Propheta dicit: vovete et reddite, psalm. 75, 2. Hoc dicit quia melius est jejunare cum voto quam sine voto; aliter solum diceret, facite. Exemplum ponit Anselmus libro de similitudinibus, dicens quod qui dat arborem cum pomis plus dat quam qui dat poma; cum sic qui votum facit, et ipsum reddit, melius facit quam qui bonum sine voto facit: melius tamen est non vovere quam promissa non reddere, Eccl. 5, 4.
Item dicuntur falsi prophetae ex falsitate inspirationis.
Veri prophetae unde inspirantur? certe a deo et spiritu sancto. Unde in canonica 2 Petri 1, 21 prophetia; sed spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti dei homines, prout etiam respectu suo utrumque invenimus in sacra Scriptura.
Primo dico potest quis inspirari falso a diabolo.
Unde jer. 2, 8: prophetae ejus in baal prophetaverunt.
In baal, idest in diabolo prophetare est occulta dicere. Negromantici qui exquirunt veritatem de futuris inspiratione diaboli prophetant in baal: et hoc est gravissimum inter peccata, et species idolatriae. Nec excusantur ex hoc quod dicunt quod pro bono faciunt; quia malum non debet fieri pro bono. Unde apostolus Rom. 3, 8: faciamus mala ut eveniant bona? quorum damnatio justa est.
Alii inspirantur falso a spiritu suo. Unde in ezechiele 13, 3: haec dicit dominus; vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Jer. 23, 16: visionem cordis sui loquuntur. Non ex ore domini illi qui sequuntur rationem humanam: loquuntur ex spiritu suo. Tales sunt illi qui loquuntur secundum rationes Platonicas, quae non possunt attingere virtutem: puta, sicut illi qui dicunt quod mundus est aeternus.
Inveniuntur aliqui qui student in philosophia, et dicunt aliqua quae non sunt vera secundum fidem; et cum dicitur eis quod hoc repugnat fidei, dicunt quod philosophus dicit hoc, sed ipsi non asserunt: imo solum recitant verba philosophi. Talis est falsus propheta, sive falsus doctor, quia idem est dubitationem movere et eam non solvere quod eam concedere; quod signatur in Exod. 21, 33, 34, ubi dicitur quod si aliquis foderit puteum, et aperuerit cisternam, et non cooperuerit eam, veniat bos vicini sui, et cadat in cisternam, ille qui aperuerit cisternam teneatur ad ejus restitutionem.
Ille cisternam aperuit, qui dubitationem movet de his quae faciunt ad fidem. Cisternam non cooperit, qui dubitationem non solvit, etsi habeat intellectum sanum et limpidum, et non decipiatur. Alter tamen qui intellectum non habet ita limpidum bene decipitur, et ille qui dubitationem movit tenetur ad restitutionem, quia per eum ille cecidit in foveam.
Videte tam multi fuerunt philosophi et multa dixerunt de his quae pertinent ad fidem, et vix invenietis duos concordare in unam sententiam; et quicumque aliquid veritatis dixit, non dixit eam sine admixtione falsitatis. Plus scit modo una vetula de his quae ad fidem pertinent, quam quondam omnes philosophi. Legitur quod Pythagoras primo fuit pugil; audivit magistrum disputantem de immortalitate animae, et disserentem quod anima esset immortalis; et in tantum allectus est quod dimissis omnibus dedit se studio philosophiae. Sed quae vetula est hodie quae non sciat quod anima est immortalis? multo plus potest fides quam philosophia: unde si philosophia contrariatur fidei, non est accipienda. Unde apostolus ad Coloss. 2, 8 et 19: videte ne quis vos decipiat per philosophiam falsam, aut inanem gloriam vos seducat volens quae non vidit, ambulans frustra inflato spiritu carnis suae, non tenens caput, idest christum.
Alii sunt falsi prophetae ex falsa intentione.
Sed quae est vera intentio prophetae? certe utilitas populi. Unde apostolus 1 Cor. 14, 13: qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, exortationem et consolationem. Ad aedificationem ut homines reddat devotos; ad exortationem ut eos in bonis operibus reddat promptos; ad consolationem ut eos reddat in illis patientes.
Si alius doctrina sua quaerat aliud quam utilitatem populi, falsus propheta est.
Qui est episcopus suscipit officium regiminis et praedicationis, et debet quaerere utilitatem populi; si vero aliud quaerat quam lucrum episcopale aut inanem gloriam, falsus propheta est, quia non servat intentionem rectam. Unde dicit chrysostomus quod multi sacerdotes non curant quomodo populus vivat, sed quomodo offerat. Unde conqueritur dominus in ezechiele 13, 19: violant me propter pusillum hordei et fragmen panis. Contra quos dicit apostolus 2 Cor. 2, 17: non enim sumus sicut plurimi serentes verbum dei. Et dicit Gregorius quod adulterinae cogitationis reus est, si placere oculis sponsae quaerit per quem sponsus sponsae dona transmittit. Adulter in muliere non quaerit generare prolem, sed quaerit tantum corporalem delectationem. Similiter ille adulterat verbum domini qui non quaerit generare prolem spiritualem, sed solum quaerit lucrum temporale aut inanem gloriam.
Item sunt aliqui falsi prophetae per malam vitam, sicut quando quis aliter docet, et aliter vivit: tunc doctrina ejus non est accepta. Et propter hoc christus coepit facere et docere. Et in Luca dicitur 1, 10: sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt prophetae ejus: quasi dicat: prophetae per quos dominus loquitur debent esse sancti, sed (sunt) de quibus conqueritur dominus per jeremiam 23, 11: sacerdotes, inquit, et prophetae polluti sunt, in domo mea vidi malum eorum. Rogemus dominum etc..