SUPER AD TITUM

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 4

Posita conditione Cretensis populi, hic ponit remedium; et primo ponit remedium reprehensionis; secundo assignat dictorum rationem, ibi omnia munda.

Circa primum tria facit, quia primo hortatur titum ad reprehendendum eos; secundo reprehensionis finem ostendit, ibi ut sani; tertio docet debitum modum perveniendi ad finem, ibi non intendentes.

Dicit ergo: Cretenses sunt malae bestiae, quibus scilicet debetur flagellum et castigatio. Et ideo increpa illos dure. Prov.

C. VI, 23: via vitae, increpatio. Ps. Lxvii, 31: increpa feras arundinis.

Sed contra II Tim. IV, 2: in omni patientia.

Respondeo. Duplex est ratio exhortationis huius. Una ex parte eorum qui reprehenduntur.

Cretenses enim duri et pertinaces erant, et ideo dure eos reprehendi iubet; non autem ephesii, quorum archiepiscopus erat timotheus. Alia ex parte reprehendentium, quia et titus fuit lenis et mansuetus, et ideo inducitur quasi ad contrarium; sed timotheus erat rigidus, et ideo inducitur ad patientiam.

Deinde cum dicit ut sani sint in fide, tangit finem reprehensionis. Nam homo est sanus, in quo non est corruptio. Et sic sanus est in fide, qui in nullo habet eam corruptam. Horum autem fides vitiabatur per haereticos. II Cor. XI, 3: timeo ne sicut serpens evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in christo iesu. I Tim. VI, 3: si quis autem aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus domini nostri iesu christi, etc..

Modus perveniendi ad sanitatem est si vitent errores Iudaeorum. Unde dicit non intendentes Iudaicis fabulis. In lege enim erant duplicia documenta fidei, scilicet quaedam circa credenda. Item quaedam mandata religionis, quae erant servanda circa cultum dei. Et prima vocat fabulas; secunda, mandata hominum, et non dei.

Ex quo videtur quod condemnet vetus testamentum, ut dicunt Manichaei. Sed quod dicit fabulis, potest referri ad eorum narrationes, praeter doctrinam legis, quae sunt fabulosa, ut thalmuth. I Tim. I, 4: ne intenderent fabulis et genealogiis interminatis. Vel ipsa doctrina, quae fuit olim veritas, nunc secundum quod ipsi intelligunt, sunt fabulae; sicut illud Is. VII, 14: virgo concipiet, etc., fuit veritas; sed nunc quia ipsi dicunt adhuc hoc esse implendum, est fabulosum. Item mandata hominum possunt intelligi non quae sunt in lege Moysi, sed traditiones seniorum, Matth. XV, 2.

Sed numquid mandatis hominum non est obediendum? respondeo quod sic quamdiu non avertunt a veritate dei. Et ideo subdit aversantium se a veritate. II Tim. IV, 4: a veritate quidem auditum avertent, etc.. Simile habetur Matth. XV, 9: sine causa colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. Simile dicitur Mc. VII, 7. Vel dicendum est quod mandata, quae sunt in lege dei, sunt facta mandata hominum. Quando enim servantur in signum futurae veritatis, sunt mandata dei; sed quando volunt ea servare postquam corpus nostrum mortuum est legi, sunt mandata hominum.

Deinde cum dicit omnia munda, in speciali ostendit dictorum rationem, scilicet quomodo avertunt se a veritate, et quomodo dicunt fabulas, et mandata hominum; quod est praecipue de discretione ciborum secundum legem, quam pseudo quidam dicebant esse servandam. Et ideo primo ostendit quomodo hi cibi habent se ad bonos; secundo quomodo ad malos, ibi coinquinatis autem.

Dicit ergo: non intendentes Iudaicis fabulis de cibis: quia omnia, scilicet cibaria, sunt munda mundis.

Sed infert: ergo adulterium est mundum mundis.

Respondeo. Dicendum est quod non: quia ex hoc ipso quod adulterium est, immundat.

Sed sunt munda mundis illa, quae de se non immundant. Ad haec, Matth. XV, 11: ea quae intrant in os, non coinquinant hominem.

Ergo omne quod intrat in os, mundum est.

Sed duplex est obiectio. Una quod Lev. XI, 7 dicitur, quod quando aliquod animal non ruminat, vel non scindit ungulam, est immundum.

Respondeo, secundum Augustinum contra faustum. Aliquod est immundum, vel secundum rei naturam, vel secundum significationem: puta si hoc nomen stultus, secundum se sumatur, inquantum est vox quaedam, sic non est immundum, sed bonum. Si vero secundum significationem, quia significat defectum sapientiae, et sic habet immunditiam.

Actus autem illius populi erant actus prophetici.

Unde porcus secundum quod res quaedam, non est immundus; sed secundum quod significat hominem voluptatibus se involventem.

Sed nunc veritate veniente cessant, et utuntur cibis homines secundum suam naturam.

Alia quaestio est quod Act. XV, 28 mandaverunt apostoli, quod abstinerent se a sanguine et suffocato; ergo videtur quod non sit licitum hoc comedere; non ergo omnia munda mundis.

Respondeo. Aliqui credunt quod illud mandatum intelligatur ad litteram, et quod obligat usque modo, ut apud Graecos, et etiam aliquando apud Latinos. Aliqui autem dicunt, quod non intelligitur secundum litteram, sed secundum mysterium, ut per sanguinem intelligatur homicidium, et a suffocato, id est, oppressione pauperum. Et hoc bonum est, sed non est tota ratio praecepti; et ideo dico, quod ad litteram est praeceptum, et tamen non obligamur. Quaedam enim prohibentur quia mala sunt, et haec simpliciter sunt vitanda. Aliqua vero, quae non sunt mala simpliciter, sed pro tempore, et haec sunt servanda existente causa. Et haec apostoli prohibuerunt, non quia mala secundum se, quia Matth. XV, 11 dicit dominus contrarium. Sed ratio erat, quia conversi erant quidam ex Iudaeis, quidam ex gentibus: et ideo oportebat ad hoc quod unus populus ex eis fieret, quod uni condescenderet alius, ut Iudaeis, quibus abominabile erat comedere sanguinem et suffocatum, condescenderetur.

Et ideo ad servandam pacem, instituerunt apostoli hoc esse servandum pro tempore illo.

Deinde cum dicit coinquinatis, ostendit quomodo se habent ad malos; et circa hoc tria facit, quia primo ostendit hoc; secundo assignat causam, ibi sed inquinatae; tertio manifestat per signum, ibi confitentur se nosse deum.

Dicit ergo: cibi isti mundi sunt mundis, sed immundi coinquinatis, id est his qui habent conscientiam coinquinatam. Eccli.

C. XIII, 1: qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et infidelibus, id est, qui habent malam fidem. Is. XXI, 2: qui incredulus est, infideliter agit.

Sed numquid facit peccator et infidelis immundam eleemosynam? dicendum est quod apostolus non ponit affirmativam, sed negativam. Unde non dicit, omnia, sed nihil mundum eis, quod est verum: quia nihil eis perfecte mundum est, quia nihil est mundum in actibus, nisi in finem debitum ordinatum sit. Isti autem sunt extra finem.

Sed numquid aliquid est eis mundum? sic.

Sed contra: quia omne quod non est ex fide, peccatum est.

Dicendum est, quod malum numquam corrumpit totum bonum. Impossibile enim est quin in peccatore quolibet sit aliquod bonum, scilicet naturae, etiam in Daemonibus: quando ergo peccator facit aliquod bonum secundum quod est peccator et infidelis, totum est peccatum ex radice. Sed si quid facit ex principio alicuius boni quod habet, ut fidei informis, vel naturae, non est immundum. Et ideo signanter dicit coinquinatis et infidelibus, id est, inquantum sunt huiusmodi. Comedebant enim contra conscientiam, et errabant in fide. Et ideo quod de natura sua est mundum, fecerunt sibi immundum.

Cuius causa est, quia causa actuum eorum est immunda, scilicet voluntas et intellectus, quae sunt in eis depravata. Unde dicit sed inquinatae sunt eorum mentes, scilicet per infidelitatem, et conscientia, scilicet per peccatum. Bar. III, 10: quid est, Israel, quod in terra inimicorum es, inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, etc..

Deinde cum dicit confitentur, etc., ostendit fidem per signum. Si enim aliquis dicat quod eorum dicta sunt vera, immo quod habent fidem unius dei et confitentur eum, hoc excludit.

Et primo ostendit bonum quod erat in eis, scilicet quod confitentur, scilicet labiis exterioribus, se nosse deum. Is. XXIX, 13: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Ier. XII, 2: prope es tu ori eorum.

Secundo ostendit defectum interiorem; et primo quantum ad praesentia; secundo quantum ad futura, ibi incredibiles.

Quo ad praesentia, quia negant eum factis.

Qui enim peccat, inquantum est de se, negat eum factis: quia qui confitetur deum, confitetur et eius potestatem, scilicet quod est ei obediendum. Et ideo si non obedit peccando, negat factis, confitetur ore.

Sed dicis: quicumque negat deum, est infidelis; peccatores negant deum factis, ergo peccatores sunt infideles.

Respondeo. Sicut habens scientiam in universali, potest errare in particulari; ita habens fidem in universali, in particulari tamen agibili corrumpitur, propter corruptionem affectus.

I Tim. V, 8: fidem negavit, et est infideli deterior.

Quomodo autem quo ad futura deficiunt? certe, quia non solum negant, sed sunt indispositi ad redeundum ad deum.

Sunt enim tria per quae homo redit ad deum, scilicet dei gratia, Rom. V, 9: iustificati gratia ipsius, secundum est fides, act.

C. XV, 9: purificans fide corda eorum, tertium, exercitium boni operis, Rom. II, 13: factores legis iustificabuntur.

Haec tria excludit ab ipsis: primo gratiam, ibi cum sint abominati, id est, non accepti ad gratiam. Secundo fidem, cum dicit incredibiles, id est, non apti ad credendum. Ez.

C. II, 6: increduli et subversores sunt tecum.

Tertio tertium, quia ad omne opus bonum reprobi, id est, reprobandi. Ier. VI, 30: argentum reprobum vocate eos.