COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 1.). Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat Mater Iesu ibi.
1. Volens Evangelista describere miraculum nuptiarum, convertit intentionem suam ad duo, scilicet ad describendum nuptiarum convivium
et ad describendum coetum assistentium, et hoc non incongrue. In convivio enim factum est miraculum, ab assistentibus sancitum . Convivium nuptiarum incipit describere, cum dicit: Nuptiae factae sunt; coetum assistentium, cum dicit: Et erat Mater Iesu ibi.
2. Nuptiae, inquit, factae sunt. Praetermissis nuptiis corporalibus, quarum sanctitati attestatur, quod Deus eas auctoritate propria in paradiso instituit, sicut habetur in Genesis secundo : " Relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae "; et easdem in terra sua praesentia consecravit et miraculorum suorum initiis insignivit, ut habetur in praesenti Evangelio ; notandum, quod secundum spi-
- ritualem intellectum quatuor sunt genera nuptiarum. Sunt enim nuptiae carnales
nuptiae spirituales
nuptiae sacramentales
et nuptiae aeternales: sive nuptiae culpae, nuptiae gratiae, nuptiae eucharistiae et nuptiae gloriae.
3. Est enim matrimonium hominis et carnalis
concupiscentiae , et hujusmodi habet nuptias culpae. Est matrimonium Dei et animae, et huiusmodi habet nuptias graliae. Est matrimonium Iesu Christi et Ecclesiae, et huiusmodi habet in praesenti nuptias eucharistiae quasi prandium et in futuro quasi coenam nuptias gloriae.
Sic triplex matrimonium
habet quadruplex convivium nuptiale. Primum fit in prostibulo concupiscentiae: secundum, in thalamo conscientiae: tertium, in tabernaculo Ecclesiae; quartum, in palatio gloriae.
4. Sunt ergo nuptiae carnales, in quibus est " animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio moechiae et impudicitiae ", secundum quod habetur Sapientiae decimo quarto . Nuptiarum huiusmodi matrimonium initiatur in mala delectatione, ratificatur in consensu, consummatur in opere.
5. Sunt nuptiae spirituales Dei et animae: et hae possunt intelligi convenienter per nuptias facias in Cana Galilaeae. Cana idem est quod zelus ;Galilaea transmigratio sive transmeans, aut rota sive volubilis. Istae enim nuptiae fiunt in conscientia animae habentis zelum dilectionis: quae quidem anima transmigrat in montem Domini per devotionem mentis, et est volubilis per agilitatem operis. In his nuptiis convertit Dominus aquam lacrymarum in vinum consolationis, maxime si sit Mater Iesu ibi.
Quoniam autem istae nuptiae sunt Religiosorum proprie, notandum, quod horum matrimonium initiatur in ingressu religionis, ratificatur in voto professionis, consummatur in perfecta impletione promissionis.
6. Sunt etiam nuptiae sacramentales, quae significantur Esther secundo , ubi Assuerus, repudiata Vaslhi, " adamavit Esther super omnes mulieres et posuit diadema regni in capite eius et fecit eam regnare in loco Vasthi, et iussit, praeparari convivium permagnificum cunctis principibus et servis suis pro coniunctione et nuptiis Esther ". Vasthi, synagoga: Esther, Ecclesia: Assuerus, Christus; fides,
coniunctio: convivium permagnificum, eucharistia.
- Nuptiarum hujusmodi matrimonium initiatum fuit in Christi promissione facta sanctis Patribus , ratificatum fuit in incarnatione, consummatum in passione.
7. Sunt etiam nuptiae aeternales, de quibus Apocalypsis decimo nono dicitur: " Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt".
Et illarum quidem nuptiarum solemnitas fodiatur in praesenti in iustis per spem de futuris bonis: ratificatur in adeptione primae stolae, animae scilicet, et consummatur in adeptione secundae stolae, scilicet corporis.
8. Cum igitur quatuor sint genera nuptiarum, et omne coniugium faciat ex pluribus unum: notandum, quod primae faciunt duo in una carne, id est in una carnalitate: primae ad Corinthios sexto : " An nescitis, quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur? Erunt, inquit, duo in carne una ".
Secundae faciunt unum in uno spiritu; primae ad Corinthios sexto: " Qui adhaeret Deo unus spiritus est ".
Tertiae faciunt unum in uno corpore mystico: ad Romanos duodecimo: " Unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra "
Quartae faciunt unum in una beatitudine, de qua Ioannis decimo septimo: " Pater, rogo, ut sint consummati in unum, sicut et nos unum sumus"; loquebatur de discipulis.
9. Nuptiae factae sunt etc. Cum sint quatuor genera nuptiarum, a nuptiis culpae revocamur et ad alias invitamur. Sunt autem nuptiae culpae fugiendae, quia habent in principio ignominiam et in fine paenam.
In principio sunt ignominiosae; non enim decet spiritum ad imaginem Dei creatum tam vilem uxorem, sicut est carnalis concupiscentia, ducere: quod figuratum est Genesis vigesimo septimo , dicente Rebecca: " Taedet animam meam vitae meae super filias Heth; si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae, nolo vivere ". Rebecca, conscientia: Iacob filius eius, humanus spiritus: filiae Heth, carnales concupiscente, quibus si se coniunxerit spiritus per consensum, machinatur in mortem conscientiae. - In fine sunt exiliosae; consummantur enim in poena, secundum quod dicit Veritas Lucae decimo septimo : Sicut factum est in diebus Noe ita erit in diebus Filii hominis. Edebant et bibebant et ducebant uxores et dabantur ad nuptias usque in diem, qua intravit Noe in arcam; et venit diluvium et perdidit omnes ".
10. Ab istis ergo revocamur, ad aliae autem invitamur. Invitamur ad nuptias gratiae, ut Deo nubamus: ad nuptiae eucharistiae, ut ibi discumbamus: ad nuptiae gtoriae, ut ibi regnemus.
Ad nuptias gratiae invitatur anima , ut Deo desponsetur; ubi cavendum est, ne inveniatur digna repudio: quod accidit duabus de causis. Prima est, quando abnegat debitum per inobedientiam: secunda est, quando ingreditur torum alienum per impudicitiam.
Primum incurrit anima omittendo praecepta; secundum, committendo illicita. Propter primum repudiata est Vasthi, quia noluit obedire Assuero propter secundum " licet homini dimittere uxorem causa fornicationis", ut habetur Matthaei decimo nono.
11. Ad nuptias eucharistiae invitatur anima, ut ibi recumbat et epuletur; ubi cavendum est, ne inveniatur digna repelli a convivio, quod fit duabus de causis. Prima est, quando se gerit nimis superbe: secunda, quando non est parata satis honeste. - Prima causa est in hypocritis vel ambitiosis, in quibus est superbia intentionis: secunda est in lascivis et dissolutis, in quibus est inhonestae conversationis. Propter primum dicitur Lucae decimo quarto : " Cum invitatus fueris ad nuptiae, vide, ne recumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus " etc. Nota totam parabolam. Propter secundum eieclus est de nuptiis ille quem invenit rex " non indutum veste nuptiali", quem iussit " projici in tenebras exteriores ", ut habetur Matthaei vigesimo secundo.
12. Ad.nuptias gloriae invitatur anima, ut ibi coronetur; ubi cavendum est, ne inveniatur digna repelli a caelesti palatio: quod fit duabus de causis. Prima est, quando venire contemnit: secunda, quando venire negligit.
Venire contempserunt illi, de quibus Matthaei vigesimo secundo dicitur, quia "misit rex hora cocnae servos suos vocare invitatos ad nuptiae ", at illi nolebant venire: et causa fuit, ut Lucae decimo quarto tangitur, quia alius emerat villam mundanae vanitatis, alius boves mundanae curiositatis, alius desponsaverat concupiscentiam carnalis voluptatis. De quibus dixit rex: " Quia nemo eorum gustabit coenam meam ".
Venire neglexerunt illae fatuae virgines, quae tarde venientes, et ideo clausam ianuam invenientes, audierunt: " Nescio yos", sicut habetur Matthaei vigesimo quinto. Propter hoc commendatur vigilantia sponsae Apocalypsis decimo nono, de qua dicitur: " Venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se " etc.