COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 3.). Vinum non habent.
1. O quam bonum est, Matrem Iesu ad suum . convivium invitare, quae pauperibus convivii adhibet solatium compassionis, consilium instructionis, suffragium orationis ! Compassionis indicium est, quod dicit: Vinum non habent. Instructionis consilium, quod dixit : Quaecumque vobis dixerit, facite. Suffragium orationis fuit, quod a Filio miraculum conversionis aquae in vinum impetravit.
2. Vinum non habent. Notandum, quod est vinum naturae
vinum gratiae
et vinum culpae.
Vinum naturae est moderandum: Ecclesiastici trigesimo primo : "Ne comprimaris in convivio " vino. (Intellige, quae sunt proximi tui, ex te ipso". Est autem moderandum propter tria: ut vivas in iucunditate quantum ad animam: Ecclesiastici trigesimo primo: " Exsultatio animae et cordis vinum moderate potatum". Ut vivas in sanitate quantum ad corpus: Ecclesiastici trigesimo primo: " Aequa vita hominibus vinum in sobrietate "; et infra eodem: " Sanitas est animae et corpori sobrius potus ". Ut vivas in prosperitate quantum ad possessionem, quia, Ecclesiastici trigesimo primo, " vinum multum potatum irritationem et iram et ruinas multas facit"; et Proverbiorum vigesimo primo: " Qui amat vinum et pinguia non ditabitur ".
3. Vinum culpae est abominabile: Deuteronomii trigesimo secundo : " Fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile ". Est autem triplex: luxuriae vel voluptatis; Amos sexto: (Bibentes vinum in phialis et optimo unguento delibuti"; Sapientiae secundo: " Vino pretioso et unguentis nos impleamus "; ad Ephesios quinto: " Nolite inebriari vino, in quo est luxuria"; Proverbiorum vigesimo: "Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas ". - Avaritiae vel cupiditatis: Proverbiorum quarto : (Comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt": Ezechielis vigesimo septimo: (Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis optimi coloris ". - Superbiae vel vanitatis: Habacuc secundo : " Quomodo vinum decipit potantem, sic erit vir superbus et non decorabitur ". Hoc est vinum illius meretricis magnae, id est vanitatis mundanae, " cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram ", scilicet " vino prostitutionis eius ", Apocalypsis decimo septimo.
4. Vinum hoc sequitur vinum poenae triplex: vinum remorsus conscientiae. Haec est poena, quae infertur in praesenti: Proverbiorum vigesimo tertio : " Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius: ingreditur blande, sed in fine mordebit ut coluber et sicut regulus" etc.
Vinum damnationis aeternae, quae poena sustinenda est in inferno: Apocalypsis decimo quarto: (Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit characterem eius in fronte sua, aut in manu sua: hic bibet de vino irae Dei, quod mistum est mero in calice ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu Angelorum sanctorum et ante conspectum Agni "; Ieremiae vigesimo quinto: " Sume calicem vini furoris huius de manu mea " etc.
Temporales calamitates et miseriae; tertii Esdrae tertio : "Viri, quam praevalet vinum omnibus hominibus ! seducit mentem " etc.; et Ecclesiastici trigesimo primo: " Amaritudo animae vinum multum potatum ".
5. Vinum gratiae quadruplex: Raspetum compunctionis ; Psalmus : " Ostendisti populo tuo dura: potasti nos vino compunctionis ". - Roscium compassionis; Canticorum quinto: (Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo", id est planctum compassionis cum laetitia redemptionis, quae inveniuntur in cruce Christi. - Salmelum devotionis: Canticorum octavo: " Dabo tibi poculum ex vino condito et mustum pomorum granatorum meorum ". - Clarelum sive aromaticum internae fruitionis: Canticorum primo: (Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis ".
6. Vinum culpae fugiendum, quia infatuat; Isaiae vigesimo octavo : "Prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt: absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem ". - Quia depauperat; Proverbiorum vigesimo primo: "Qui amat vinum et pinguia non ditabitur".
Quia exterminat: Ecclesiastici trigesimo primo: " Multos exterminavit vinum "; Proverbiorum vigesimo tertio: "Cui vae? Cuius patri vae? etc. Nonne his qui commorantur in vino et student calicibus epotandis "?
7. Vinum gratiae est appetendum, quia sanativum: Lucae decimo de Samaritano, qui iussit, plagae vulnerati infundi vinum et oleum. - Quia confortatiuum: tertii Esdrae tertio: " Omnem mentem convertit in securitatem"; primae ad Timotheum quinto: " Modico vino utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates".
Quia iucundatiuum: Psalmus: " Vinum laetificat cor hominis": Canticorum primo: " Exsultabimus et laetabimur in te, memores ubemm tuorum super vinum ".