Superius apostolus instruxit titum quales ministros instituat ad arcendum haereticos, hic docet quid ipse circa eos faciat. Et primo proponit hoc in generali; secundo distinguit per partes, ibi senes.
Dicit ergo: ita dixi quod oportet episcopos constituere, sed ne credas quod tu sis propter hoc alienus a cura, imo maior debet esse tibi sollicitudo ad instruendum.
Ideo tu autem loquere quae decent sanam doctrinam, scilicet per quae fides incorrupta aedificatur. Supra I, 9: ut sis potens exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
Deinde ostendit idem per partes; et primo ponitur doctrina sana contra perversitatem vitae; secundo contra haereticos et errores, ibi stultas autem quaestiones.
Circa primum duo facit, quia primo instruit singulas conditiones hominum; secundo generaliter omnes, cap. III, 1, ibi admone illos.
Iterum prima in duas, quia primo ostendit quomodo instruat liberos; secundo quomodo instruat servos, ibi servos.
Item primo ostendit quomodo instruat liberos verbo; secundo exemplo, ibi in omnibus teipsum.
Circa primum duo facit, quia primo ostendit quomodo instruat senes; secundo quomodo doceat iuvenes, ibi adolescentulas.
Item prima in duas, quia primo ostendit quomodo instruat senes mares; secundo quomodo anus foeminas, ibi anus.
Sciendum est autem, quod quaedam bona sunt ad quae senectus disponit, quae primo ponit; secundo quaedam bona quibus senectus contrariatur; et haec secundo ponit, ibi sani in fide.
Inter bona vero ad quae senectus disponit, unum est contemptus delectationum; aliud est perfectio sapientiae et prudentiae.
Disponit quidem senectus ad contemptum delectationum. Iuvenum enim corpora fervent naturali calore, ex quo concitatur iuventus ad delectationes corporales, quae praecipue consistunt in cibis, et potibus, et venereis.
Sed ad vitandum haec disponit senectus.
Senes enim sunt mortificati. II Reg. XIX, V. 35: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave vel amarum? et ideo dicit ut sobrii sint, quantum ad cibos et potus, et pudici, quantum ad venerea. Gen. XVIII, 12: postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? sed si senectus ad hoc disponit, quare hoc monet? respondeo. Aliquando contingit ex magna perversitate quod senex reducitur ad puerilia peccata. Is. Lxv, 20: puer centum annorum morietur: et peccator centum annorum maledictus erit. Et duplex est ratio quare hoc contingit. Aliter enim ad hoc movetur senex, aliter iuvenis. Iuvenis enim incitatur ad haec ex instinctu passionis; sed senex ex electione, propter duo. Nullus enim vult esse sine delectationibus, et tanto plus appetit eas, quanto maiores molestias sentit. Senex autem patitur multa incommoda et defectus naturae. Et ideo quando non habet spirituales delectationes, quaerit corporales. Secunda ratio est, quia iuvenis quandoque refraenatur per pudorem; senes autem, secundum philosophum, sunt inverecundi, quia sunt antiqui et multa experti; iuvenes autem vani et verecundabiles naturaliter: et ideo refrenantur, sed non senes.
Item senectus disponit ad prudentiam, propter experimentum longi temporis.
Iob XII, 12: in antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Eccli. XXV, 7: quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus, et consilium. Corona senum multa peritia.
Unde subdit prudentes.
Contingit tamen aliquando senem esse fatuum.
Eccli. XXV, 4: senem fatuum et insensatum.
Et hoc est ex duobus quod senex est fatuus: prudentia enim acquiritur per exercitium; quando ergo in iuventute se in bonis non occupant, sunt in senectute imprudentes.
Eccli. XXV, 5: quae in iuventute tua non congregasti, quomodo invenies ea in senectute tua? item alia ratio est, quia in iuventute quandoque affluunt voluptatibus, et maxime superfluitate ciborum; et ideo desiccatur eorum cerebrum. Prov. XX, 1: luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas; quicumque his delectatur, non erit sapiens.
Deinde ponit ad quae contrariatur senectus: et primum est fides; secundum dilectio; tertium patientia.
Quantum ad primum dicit sani in fide, quia sine ea impossibile est placere deo, Hebr. XI, 6. Sed quod aliqui non sunt sani in fide, maxime in aliquo novo quod proponitur senibus credendum, contingit ex duobus.
Primo quod senes non sunt firmi in aliquo novo propter praesumptionem sapientiae, et ideo non credunt aliis. Iob XII: et senes sunt in nobis. Item quia naturale vitium senum est, quod sint increduli; quia sunt experti se saepius esse deceptos.
Et ideo loquuntur semper cum forte vel fere; adverbiis temperativi modi et dubitativi modi. Incredulitas autem repugnat fidei.
Is. I: qui incredulus est, infideliter agit.
Quantum ad secundum dicit in dilectione.
Et hoc ideo, quia plenitudo legis est dilectio.
Et monet ad hoc propter duo. Primo quia in senibus parum est amicitiae, quia amor nutritur per convictum. Nullus autem vult diu convivere cum tristibus. Senes autem sunt tristes, et ideo non est cum eis amicitia. Item quia senes diligunt propter utilitatem tantum, sicut iuvenes propter delectabile.
Senex enim indiget sustentatione.
Quantum ad tertium dicit in patientia, et monet ad hoc propter tria. Primo quia senes multa mala sive incommoda circumveniunt; et ideo indigent patientia contra turbationes.
Alia ratio est: senes enim vivunt in memoria multorum, unde semper dicunt antiqua; iuvenes autem vivunt in spe magnorum; et ex hoc senes dupliciter ad impatientiam moventur, propter bona scilicet quae habuerunt et carent eis, unde boetius: summa miseria est, fuisse felicem. Thren. I, 7: recordata est ierusalem dierum afflictionis suae, praevaricationis omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis.
Item quia vivunt in memoria, contingit quod aliqui, qui modo eos despiciunt, aliquando fuerunt peiores; et ideo turbantur. Iob XXX, V. 1: nunc autem derident me iuniores tempore, quorum patres non dignabar ponere cum canibus meis. Tertia ratio est, quia quanto senex appropinquat ad finem vitae, tanto magis desiderat vivere. Unde videns se deficere, magis tristatur.
Deinde cum dicit anus, docet qualiter vetulae instruantur. Et primo docet qualiter vetulae instruantur in vita; secundo in doctrina. Item primo qualiter in habitu; secundo qualiter in victu; tertio quomodo in verbo.
Quantum ad primum dicit in habitu sancto, id est, carentes lascivia et pompa. Et hoc convenit omni mulieri. I Pet. III, 3: quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti, vestimentorumque cultus, etc.. I Tim. II, 9: similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa, etc.. Sed specialiter anus hoc servare debent; quia iuvencularum est propter viros suos modeste se ornare; quod intelligitur simpliciter de omni motu corporis. Eccli.
C. XIX, 27: amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo.
Quantum ad secundum dicit non criminatrices.
Duo enim sunt in sene. Unum quod commune est senibus, scilicet quod sunt suspiciosi, quia viderunt multa mala, quae similiter praesumunt de aliis. Item in mulieribus quae specialiter sunt zelotypae, et utrumque contingit in vetula, quia ratione aetatis est suspiciosa; ratione sexus est zelotypa.
Eccli. XXVI, 9: in muliere zelotypa flagellum linguae omnibus communicans. Et ideo non criminatrices.
Quantum ad convictum dicit non multo vino servientes. Et de viris dixit ut sobrii sint. Et dicit, non multo, quia quandoque utuntur eo propter frigiditatem earum.
Quantum ad doctrinam dicit bene docentes.
Contra I Cor. XIV, 34: mulieres in ecclesiis taceant, non enim eis permittitur loqui, sed subditas esse. I Tim. II, 11: mulier in silentio discat cum omni subiectione: docere autem mulieri non permitto.
Respondeo. Dicendum est quod doctrina publica, quae fit in populo, interdicitur mulieri; sed privata, qua quis familiam docet, ei conceditur. Prov. XXXI, 1: visio, qua erudivit eum mater sua, etc.. Prov. IV, 3: nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea, et docebat me, atque dicebat, etc..
Et bene dicit ut prudentiam doceant magis ad anus quam ad viros, quia quandoque docent fabulas aniles magis quam proficua, et etiam quia magis ipsae conversantur cum pueris et cum familia, quam viri.
Deinde cum dicit adolescentulas, ostendit qualiter instruat iuvenes, et primo ostendit qualiter instruat iuvenes foeminas; secundo qualiter mares iuvenes, ibi iuvenes similiter.
Item prima in tres, quia primo ostendit qualiter se habeant ad personas coniunctas; secundo ad seipsas; tertio ad subiectos.
Quantum ad primum dicit ut viros suos ament. Viro enim debetur amor.
Prov. XII, 4: mulier diligens corona est viro suo. Eccli. XXV, 1: in tribus beneplacitum est spiritui meo, etc., et infra: vir et mulier bene sibi consentientes.
Vel sic, ut prudentiam doceant adolescentulas et viros, etc.. Sed prima expositio est melior.
Et filios diligant, hoc est naturale. Is. XLIX, V. 15: numquid potest mulier oblivisci infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et nota quod dicit ut viros ament, et filios diligant, quia ad viros est amor ferventior, sed ad filios naturalior.
Sed quantum ad seipsas, tria dicit: unum quo ad rationem, scilicet prudentes.
Prov. XIX, 14: domus et divitiae dantur a parentibus, a domino autem proprie uxor prudens. Et hoc necessarium est, quia iuventus earum et sexus contrariatur prudentiae.
Aliud est quantum ad concupiscibilem, scilicet cum dicit castas. Tertium vero quantum ad irascibilem, cum dicit sobrias.
Eccli. XXVI, 19: gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.
Sed quantum ad subiectos, primo ponit curam eorum; secundo modum; tertio rationem assignat.
De primo dicit domus curam habentes.
Prov. XIV, 1: sapiens mulier aedificat domum suam; insipiens vero instructam quoque destruet manibus.
In cura autem sunt duo observanda mulieri; sunt enim ut plurimum iracundae. Eccli.
C. XXV, 23: non est ira super iram mulierum.
Et ideo dicit benignas, quasi dicat: cum mansuetudine regant. Aliud est, quia quando mulier potestatem habet, nititur in contrarium viro suo. Eccli. XXV, 30: mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.
Ideo dicitur subditas viris suis. Unde dicitur Gen. III, 16: sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Et hoc ideo ut non blasphemetur verbum dei, id est, non detis occasionem blasphemandi.
Et haec omnia notantur Tob. X, 13 ubi dicitur, quod Raguel et Sara monuerunt filiam suam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere.
Consequenter ostendit qualiter doceat mares iuvenes, scilicet ut sobrii sint, quod repetit, quia ebrietas est principium vitiorum.
I Pet. V, 8: sobrii estote, etc..