COMMENTARII IN LIBRUM BARUCH.

 Prologus D. Hieronymi in librum Baruch.

 EXPOSITIO PROLOGI D. HIERONYMI IN LIBRUM BARUCH.

 Caput I

 IN CAPUT I BARUCH

 CAPUT II.

 IN CAPUT II BARUCH

 CAPUT III.

 IN CAPUT III BARUCH

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV BARUCH

 CAPUT V.

 IN CAPUT V BARUCH

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI BARUCH

 INDEX Locorum sacrae, Scripturae, qui in Commentariis in Baruch explicantur.

 EX VETERI TESTAMENTO

 EX NOVO TESTAMENTO

IN CAPUT IV BARUCH

COMMENTARIUS.

" Hic liber mandatorum Dei. " Tangit hic hujus cognitionis utilitatem, et hoc est:

" Hic, " hoc est, hujus cognitionis, " Uber " scriptus in corde fidelium est: " mandatorum Dei, " plenissime continens ea quae mandat Dominus. Ii ad Corinth in, 2 et 3: Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris. Et, post pauca: Scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. " Et lex quae est in aeternum, " eo quod non succedat alia. Isa. VIII, 16: Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Psal. XXXVI, 31: Lex Dei ejus in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus ejus. " Omnes qui tenent eam, pervenient ad vitam, " Proverb. III, 22: Custodi legem atque consilium: et erit vita animae tuae, et gratia faucibus tuis. " Qui autem dereliquerunt eam, in mortem, " supple, perveniunt. Jerem. XVII, 13: Qui te derelinquunt, confundentur: recedentes a te, in terra scribentur: quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum.

" Convertere, Jacob, Ponit hic exhortationem ad conversionem, et ad reditum illum, et ad sapientiam, et dicit tria, scilicet exhortationem: exhortantis compassionem, ibi, v. 12: " Nemo gaudeat super me. " Et modum qui adhiberi debet ad conversionem., ibi, v. 28: " Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis, "

In primo quatuor facit. Exhortatur ad redeundum. Si non revertantur, ostendit damnum, ibi, v. 3: " Ne tradas al-teri. " Confortat ad reditum, ibi, v. 4: Beati sumus. " Necessitatem subjungit conversionis, ibi, v. 6: " Traditi estis adversariis, "

Dicit ergo:

" Convertere, Jacob. " Patrem nominat ut filios inclinet ad imitationem patris. Joel, ii, 12: Convertimini ad me in toto corde vestro. Thren. v, 21: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. " Et apprehende eam, " tenens et ad te trahens. Proverb. IV, 8: Arripe illam, scilicet sapientiam, et exaltabit te: glorificaberis ab illa, cum eam fueris amplexatus. " Ambula per viam, " mandatorum scilicet et virtutum. Psal. CXVIII, 1: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Proverb. IV, 11 et 12: Ducam te per semitas aequitatis: quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui. " Ad splendorem ejus, " hoc est, ad splendorem illustrantem vias tuas. Job, XXIX, 3: Quam splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris ? " Contra lumen ejus, " Contra lumen stat, qui se convertit ad. lumen: qui autem a lumine avertitur, in tenebris stat umbrae suae. Psal. lxxxviii, 16: In lumine vultus tus ambulabunt. Item, Psal. xxxv, 10: In lumine tuo videbimus lumen. Jerem. XIII, 16: Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos.

Et subjungit de damno non conversi: " Ne tradas, " hoc est, ne tradi permittas, " alteri gloriam tuam, " hoc est, cultum Dei gloriosi, " et dignitatem tuam, " supple, ne tradas, " genti alienae. " Dignissima enim gens est dignissimum habens cultum. Deuter. IV, 7: Non est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Proverb. v, 9: Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli.

Apocal, iii, 11: Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam,

" Beati sumus, Israel. " Confortat ad redeundum, ad quod exigit scire, et velle, et posse. De scire dicit: " Beati sumus, Israel, quoniam quae Deo placent, nobis manifesta sunt, " Quod magnae dignitatis est. Psal. cxlvii, 30: Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis.''

De velle subjungit:

" Animaequior esto, populus Dei, memorabilis Israel, hoc est, animum erige plusquam fecisti, et exerce, quia tu es populus Dei per cultum. Deuter. vii, 6: Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris. Et est memorabilis propter virtutes patrum. Eccli. xliv, 10: Illi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt. Et, post pauca, v. 14: Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. Ergo imitando tantos, esto animaequior, constanti animo revertens ad Dominum.

Et de posse redeundi supponit, dicens:

" Venumdati estis gentibus non in perditionem, " finalem scilicet abjectionem, et ideo redire poteritis. Judith, viii, 27: Flagella Domini, quibus quasi servi corripimur, ad emendationem, et non ad perditionem notram evenisse credamus. Et hoc est quod sequitur: " Sed propter quod in ira, " hoc est, in peccato ira digno ad iracundiam provocastis Dominum. Osee, XIV, 1: Pereat Samaria ! quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum. Jerem. VII, 18: Libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent. Supple, et ideo " traditi estis adversariis, " emendandi scilicet, non finaliter condemnandi. I ad Corinth v, 3 et 5:

Jam judicavi... tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.

" Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum aeternum. " Deuter. xxxii, 18: Deus qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. " Immolantes daemoniis et non Deo. " I ad Corinth x, 20: Quae immolant gentes, daemoniis immolant et non Deo: quia idolum non est Deus.

" Obliti enim estis eum qui nutrivit vos, " ita scilicet quod proposuistis eum, et per cultum ad memoriam non reduxistis. Jerem. II, 32: Populus meus oblitus est mei diebus innumeris . Isa. lvii, 11: Mentita es, et mei non est recordata. Dominus enim nutritor noster est. et Ecclesia sancta nutrix nostra. Et hoc est quod sequitur: " Et contristastis nutricem vestram Jerusalem. " Genes. xlviii, 15: Deus qui pascit me ab adolescentia mea. Isa. lxvi, 13: Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Ruth, IV, 16: Nutricis ac gerulae fungebatur officio. Isa. xlix, 23: Erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae.

" Vidit enim, " per Prophetas, " iracundiam a Deo venientem vobis, " propter peccata scilicet quae multiplicastis. Jerem. I, 11: Virgam, vigilantem ego video. Virga vigilans securitatem significat punitionis. Amos, viii, 2: Quid tu vides, Amos ? Et dixi: Uncinum pomorum, " attrahentem supplicia peccatoribus, " ut ait Hieronymus. " Et dixit, " praemuniendo scilicet et arguendo vos: " Audite, confines Sion, " hoc est, omnes qui pertinetis ad Sion, hoc est, quos a peccatis revocavi. Jerem. VII, 13: Locutus sum ad vos mane consurgens, etloquens, et non audistis. Ad arguendum autem me compulit compassio et charitas. Et hoc significat id quod sequitur: " Adduxit enim mihi Deus luctum magnum, ? in paenis vestris. Jerem. IX, i: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei ? Isa. xxii, 4, et 5: Nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei: dies enim interfectionis, et conculcationis, ei fletuum, Domino Deo exercituum,

" Vidi enim, " hoc est, praevidi, " captivitatem populi mei, " futuram scilicet, " filiorum meorum et filiarum, " hoc est, quos dilexi ut filios et filias. Thren. I, 16: Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. facti sunt filii mei perditi. " Quam, " scilicet captivitatem, " superduxit illis aeternus, " hoc est, super peccata eorum adduxit, Isa. XXXI, 2: Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit.

Nec mirum erat si compassus sum, cc Nutrivi enim illos cum jucunditate. " Thren. IV, 2: Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ? " Dimisi autem eos cum fletu ei luctu. " Quia ex tantis deliciis gratiae Dei, ad tantas tristitias commutati sunt. Thren. IV, 5: Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis: qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.

" Nemo gaudeat super me. " Tangit exhortationem compassionis et luctus, et dicit tria, scilicet tristitiae causam, et aliorum vocationem ad compassionis molestiam, ibi, v. 14: " Veniant confines Sion. " Et extremam in iis in qui- bus compatitur allegans miseriam, ibi, v, 26: " Delicati mei. "

Dicit ergo: " Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: " desolatam a filiis, viduam autem a viro, ne iterum . faecundcr in filios. Isa. liv, 6: Ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectum. Hoc dicere potest Ecclesia bono pastore desolata, et filiis bonis destituta. Et hoc est quod sequitur: " A multis derelicta sum, " merito, " propter peccata filiorum, meorum. " Unde licet sint homines, tamen formam patris non tenuerunt, ita quod melius esset non habere fili os. Proverb. x, 1: Filius sapiens laetificat patrem: filius vero stultus maestitia est matris suae. Sapient. iii, 12 et 13: Nequissimi filii illorum: maledicta creatura eorum. " Quia declinaverunt a lege Dei, " per inobedientiam scilicet patris. Psal. XVII, 46: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis,

" Justitias autem ipsius, " quae in mandatis Dei exprimuntur, " nescierunt, " hoc est, scire noluerunt. Jerem. v, 3: Renuerunt accipere disciplinam. Psal. xxxv, 4: Noluit intelligere ut bene ageret. " Nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei. " Et ideo per devia iverunt errorum. Psal. CVI, 40: Errare fecit eos in invio, et non in via. " Neque per semitas veritatis ejus, " hoc est per consilia Prophetarum et Doctorum, " cum justitia, " quam scilicet exhiberent in opere, " ingressi sunt: " nec enim consilia nec praecepta servaverunt, quinimo dixerunt illud Isa. xxx, 11: Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel. Psal. lxxvii, 10: In lege ejus noluerunt ambulare.

" Veniant confines Sion. " Vocat cbm- plangentes, et dicit tria, scilicet vocationem compungentium, et depositionem signorum jucunditatis, ibi, v. 20: " Exui me. " Spem tamen conversionis, ibi, v. 21: " Animaequiorem estote. "

In primo tria dicit, compungentium vocationem, planctus materiam, adjutorum defectum.

Dicit ergo: " Veniant confines Sion, " vicini magis effectu quam loco, qui scilicet complangant mecum. Jerem. IX, 17 et 18: Contemplamini, et vocate lamentatrices ut veniant: et ad eas quae sapientes sunt, mittite, et properent: festinent, et assumant super nos lamentum. Et hoc est quod sequitur: " Et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, " in tristitia scilicet et in lamento. Thren. I, 2: 0 vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! Filii enim et filiae a rege confusionis abducti sunt: quod maxime lamentabile est, et hoc dispositione divina. Et hoc est quod sequitur: " Quam super duxit illis aeternus, " sapientia sua, et judicio. Isa. XXXVII, 26: Ex diebus antiquis ego plasmaui illud: et nunc adduxi. Deuter. xxviii, 15: Si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata ejus et caeremonias, quas ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones.

Et hoc est quod sequitur:

" Adduxit enim super illos gentem, " crudelem scilicet " de longinquo, " ne propter notitiam alicui parcant. " Gentem improbam, " quae omni pietati et omnibus precibus proterve contradicit, " et alterius linguae, " ne supplicationes eorum propter ignorantiam linguae exaudiant.

" Qui non sunt reveriti senem, " quin scilicet trucidarent eum. Thren, v, 12: Principes manu suspensi sunt: faciessenum non erubuerunt, " Neque puerorum miserti sunt, " quibus tamen misericordia debetur propter innocentiam. Thren. v, 13: Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt, " Et abduxerunt dilectos viduae, " et unicos, supple, qui debebant esse ei in solatium, " et a filiis unicam desolaverunt, " hoc est, solam dimiserunt filiis destitutam. Psal. xciii, 5: Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt. Thren, II, 21: Jacuerunt in terra foris puer, et senex: virgines meae, et juvenes mei ceciderunt in gladio. Hoc totum praedictum est, Deuter. xxviii, 49 et 50: Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terrae finibus, in similitudinem aquilae volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis: gentem procacissimam, quae non deferat serii, nec misereatur parvuli,

" Ego autem, quid possum adjuvare vos ? " Peccata enim vestra obsistunt supplicationi meae. I Joan v, 16: Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. Daniel. x, 13: Princeps regni Persarum precibus Danielis restitit viginti et uno diebus. Zachar. III, 1: Satan stabat a dextris Jesu, sacerdotis magni, ut adversaretur ei. Oportet ergo converti ad Dominum, si preces debent exaudiri.

Et hoc est quod sequitur:

" Qui enim adduxit super vos mala, " propter peccata vestra scilicet. Jerem. VII, 16: Noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et or alio-. nem, et non obsistas mihi: quia non exaudiam te. " Ipse vos eripiet, " hoc est, eripere potest, " de manibus inimicorum vestrorum, " conversos scilicet ad ipsum: conversos enim ad se non percutit amplius, non enim percutit nisi in posteriora, adorantem non percutit.

Psal. lxxvii, 66: Percussit inimicos suos in posteriora. Jerem. xv, 19: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris,

" Ambulate, filii, " ex quo nullus potest vos nisi Dominus juvare. Ambulate in mandatis Dei. " Ambulate, " patienter in paenis purgantes vos. Isa. ii, 3: Docebit nos vias suas, ei ambulabimus in semitis ejus. " Ego enim derelicta sum, sola. " Thren. I, 1: Quomodo sedet sola civitas plena populo? facta est quasi vidua domina gentium.

" Exui me stola pacis. " Tangit depositionem signorum laetitiae, et est sensus: Exui me stola jucunditatis qua utebar tempore pacis. " Indui autem me sacco obsecrationis. " Isa. XXII , 12: Vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci. Jonae, m,. 6: Et surrexit de solio sua, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cmere. Saccus enim, et cinis, et cilicium arma sunt paenitentium et plangentium.: hunc nabitum sancti assumunt pro peccatoribus. Esther, XIV , 2: Cum deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit. Et, postpauca: Omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit. Et deprecabatur Dominum Deum Israel. Et hoc est quod sequitur: " Et clamabo ad Altissimum in diebus meis. " Jonae, iii, 8: Operiantur saccis homines, et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine.

" Animaequior es estote, filii, " ut animum convertatis ad. Dominum. Tob. v, 13: Forti animo esto: in proximo est ut a Deo cureris. " Clamate ad Dominum, " intentione devotionis. Jerem. xxxiii, 3: Clama ad me, et exaudiam te. Isa. XXXVIII, 14: Sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba. " Et eripiet vos de manu principum iniquorum, " Chaldaeorum scilicet et daemonum. Eccli. LI, 4 et 5: Et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui, a rugientibus praeparatis ad escam, de manibus quaerentium animam meam.

Quod autem possibile sit quod liberentur, ostendit per spem Sanctorum, subdens:

" Ego autem speravi in aeternum salutem vestram. " Ad Roman. v, 5: Spes non confundit. Ad Hebr VI, 18 et 19: Confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, Isa. xxx, 15: In silentio et spe erit fortitudo vestra. " Et venit mihi gaudium a Sancto, " in spe scilicet illa: spes enim quando firma est, laetificat, et temperat malum. Ad Roman. v, 2 et seq.: Gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus^ scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. Psal. lxx, 14: Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam. " Super misericordia quae veniet vobis ab aeterno salutari nostro. " Dominus enim in aeternum salvat. Isa. XXVI, 4: Sperastis in Domino in saeculis aeternis. Psal. CXVI, 2: Misericordia Domini manet in aeternum .''

" Emisi enim vos cum luctu, et plo-ratu, hoc est, querela et lacrymatione. Jerem. XXXI, 15: Vox in excelso audita est lamentationis, lucius, et fletus Rachel plorantis filios suos. " Reducet autem vos mihi Dominus, revocando scilicet ad paenitentiam, " cum gaudio, " cordis, " et jucunditate, " gratulantium, " in sempiternum, " Luc. xv, 9: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Isa. lxi, 10: Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo.

" Sicut enim viderunt vicinae Sion, " amici scilicet, " captivitatem vestram, " in compassione scilicet et tristitia: " sic videbunt, " supple, in laetitia et congratulatione, " et in celeritate salutem vestram a Deo. " Sapient v, 2: Mirabuntur in subitatione insperatae salutis. Isa. lxvi, 10: Laetamini cum Jerusalem, et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam: gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam. " Quae, " scilicet salus, ((superveniet vobis cum honore magno. " Honor testimonium virtutis est in laudibus et titulis et demonstrationibus. Psal. viii, 6: Gloria et honore coronasti eum. Esther, VI, 11: Honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. " Et splendore aeterno, " claritatis scilicet in lumine caelesti. Tob. xiii, 13: Luce splendida fulgebis, et omnes fines terrae adorabunt te.

Supple, et ideo,

" Filii, patienter sustinete iram quae superveniet vobis " per flagella scilicet Domini. Mich. vii, 9: Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Eccli. II, 3: Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. " Persecutus est enim te inimicus tuus, " Chaldaeus scilicet vel diabolus. Psal.

cxviii, 86: Iniqui persecuti sunt me, adjuva me, Domine Deus meus. " Sed cito videbis perditionem ipsius, " Mich. vii, 10: Adspiciet, me scilicet, inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus ? " Et super cervices ejus ascendes, " conculcando scilicet eos. Mich. VII, 10: Oculi mei videbunt in eam, scilicet inimicam tuam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. Malach. IV, 3: Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, Eccli. XXIV, 11: Omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi.

" Delicati mei. " Tangit miseriam eorum quibus compatiendum est, qui tanto miseriores sunt, quanto contrariis ad ea quae patiuntur sunt assueti.

Et hoc est: " Delicati mei, " supple, quondam, " ambulaverunt vias asperas, " captivitatis vel peccatorum. Sapient. v, 7: Lassati sumus in via iniquitatis, et perditionis , et ambulavimus vias difficiles. Osee, ii, 6: Sepiam viam tuam spinis. " Ducti sunt ut grex direptus ab inimicis. " In grege direpto aliquis plures, aliquis pauciores trahit ad interficiendum. Et sic fuit in populo, et fit spiritualiter a diabolo. Thren. v, 5: Cervicibus minabamur, lassis non dabatur requies.

" Animaequiores estote, filii. " Isa. xxxv, 4: Dicite pusillanimis: Confortamini. " Et proclamate ad Dominum. " Thren. II, 19: Leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum. Et, ibidem, v. 18: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem. " Erit enim memoria vestra, " in bonum scilicet, " ab eo qui duxit vos, " hoc est, permittit duci in captivitatem. Psal, lxv. 11: Induxisti nos in laqueum, posuisti, etc. Et de recordatione, Isa. xlx,

: 15: Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, egotamen non obliviscar tui. :.

" Sicut enim fuit sensus vester. " Tangit hic modum conversionis, et dicit quatuor, scilicet modum conversionis, modum consolationis, modum. confortationis, et inimicis modum destructionis.

Et hoc est: ". Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis, " hoc est, sensualis motus, qui principium omnis erroris est. I ad Corinth ii, 14: Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Glossa, ibidem: " Animalis est, qui " dissoluta lascivia fertur in. quinque " corporis sensus, quos intra se spiritus " rector non continet. " " Decies tamen iterum convertentes. " " Ad litteram, " ut dicit Avicenna, decem sunt sensus, " quinque interiores, scilicet sensus " communis, imaginatio, phantasia, ae-" stimativa, et sensibilium memoria: et " quinque exteriores, visus, auditus., " gustus, olfactus, tactus. " Hi deceni sensus cum appetitu qui sequitur eos concupiscibili, et irascibili, omnis perversitatis principium sunt,. quando non formam accipiunt rationis, et rectae ordinationis: et ideo dicit: " Decies tamen iterum convertentes requiretis eum. " Posset etiam dici, quod propter decem praecepta dicit decies tantum. Hoc significatum est, Isa. xxxviii, 8: Ecce ego reverti faciam umbram linearum, per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.

" Qui enim induxit vobis mala, " paenae scilicet, " ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra. " Isa. xlv, 6 et 7: Ego Dominus, ei non est alter, formanslucem, et creans tenebras., formans pacem, et creans nimium:: ego Dominus faciens omnia haec. Job, v, 18: Ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus ejus sanabunt. Deuter. XXXII, 39: Ego occidam, et ego viverefaciam : percutiam, et ego sanabo.

" Animaequior esto, Jerusalem. " Conclusio est ex philosophicis, et est ac si dicat: Ergo esto animaequior, et confortare. Josue, I, 6: Confortare, et esto robustus. " Exhortatur enim te, qui te nominavit, " hoc est, qui primo tibi nomen Israel imposuit. Genes. XXXII, 28: Nequaquam Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel. Propter hoc . enim. vocaberis Jacob, quod in rectitudine virtutis venias ad rectitudinem veritatis.

Et tangit depressionem inimicorum , dicens:

" Nocentes peribunt. " Nocentes fuerunt inimici. Isa. XXVI, 11: Ignis hostes tuos devoret. Psal. XXXIV, 1: Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Et hoc est quod sequitur: " Qui te vexaverunt. " Sapient. v, 1: Stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. " Et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur , " sicut invidi Idumaei, et quidam alii qui invident prosperitatibus Sanctorum. Abdiae, v, 10: Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in aeternum.

" Civitates quibus servierunt filii tui, punientur. " Genes. xv, 14: Gentem, cui servituri sunt, ego judicabo, dicit Dominus. Isa. lx, 12: Gens et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur. Do- rainatores enim eorum dabuntur eis in servos, et ancillas. " Et quae accepit filios tuos. " Civitas quippe vel gens quae filios tuos subjugavit. Isa. xlv, i: Subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam. Propter hoc Sanctis promittitur, Psal. VIII, 7: Constituisti eum super opera tuarum.

" Sicut enim gavisa est in tua ruina, " culpae scilicet, " et laetata est in casu tuo, " paenae scilicet, hoc enim invidorum est. Proverb. II, 14: Laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Thren, II, 16: Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies quam exspectabamus, invenimus, vidimus. " Sic contristabitur in sua desolatione. " Hoc enim justum est quod gaudens in alienus ruina, deducatur in desolationem et tristitiam. Job, XXXI, 29: Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum. Thren. I, 21: Omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt, quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.

" Et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, " hoc est, multitudo peccatorurr in qua exsultat rex confusionis. Isa x, 34: Subvertentur condensa saltui ferro, hoc est, sententia Domini, qua per securim significatur. Luc. III, 9: Securis ad radicem arboris posita est. " Et gaudimonium ejus erit in luctum. " Gaudimonium dicitur quasi gaudii munium, gaudium quo se hostis et invidus munit: hoc est enim gaudium de quo dicitur, Proverb. XIV, 13: Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.

Et modum poenae subjungit, dicens: "Ignis enim superveniet ei ab aeterno, " hoc est, a Deo per immobilem sententiam, et hoc est ignis aeternus, de quo dicitur, Matth xxv, 41: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. " In longiturnis diebus, " qui nequaquam habebunt finem. Judith, XVI, 21: Dabit ignem, et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum. " Et habitabitur a daemoniis in multitudine temporis. " Apocal. xviii, 2: Facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi .''