CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quare non sunt nubes in superiori regione aeris, sed in media tantum.
Dicimus autem ex ipsis nominibus , quoniam inter spatium aeris quod dicitur aestus, et spatium inferius aeris quod est calidum et humidum conjunctum terrae, est differentia secundum esse. aestus enim est calidus et siccus propter conjunctionem suam cum igne qui contingit ipsum, sicut dictum est prius : sed inferior aer est calidus et humidus propter conjunctionem suam cum terra et aqua vaporantibus : et ideo in superiori regione aeris quae dicitur aestus, non sunt vapores, quia partes vaporum disgregantur et separantur quando sunt prope regionem sursum prope aestum calidum et siccum. Cujus autem alia est causa, quia scilicet ignis ibi vicinus vincit ferventi calido suo super aerem qui est illic, et nequaquam vincitur ab aere : et ideo consumit omnem vaporem illuc elevatum. Et tertia causa ejusdem est, quod ibi est defectus aeris frigidi, cujus est inspissare et convertere in aquam, vel continere vaporem : sed est ibi aer fervens disgregans partes vaporis, et consumens vaporem, et convertens in aerem siccum aestuosum. Et propter has causas nihil omnino ex nubibus humidis remanet in loco illo, praecipue propter illud quod dictum est : quia scilicet ignis proprietates vincunt aerem qui est illic : et ideo non potest esse ibi. aliud continens et inspissans vaporem : et ideo consumitur : est autem in medio duarum regionum, scilicet superioris aestuosae, et inferioris calidae et humidae. Tertia aeris zona sive regio, quae licet per aequidistantiam accipiatur et dicatur media duarum, tamen est mc- dia per abnegationem utriusque, et est propinquior inferiori quam superiori, et est illa in qua deficit virtus caloris excitati ex vaporatione terrae et aquae, et ex reverberatione radiorum solis ad corpora polita et solida, quae est valde frigida et excellentis frigiditatis : et quando vapor elevatur usque illuc super terram et aquam, elevatione propinqua inferiori zonae cui appropinquat radius adveniens a sole et reverberatur a terra et calefacit ipsum, tunc infrigidatur vapor : quia locus ille frigidus est per comparationem ad inferiorem locum : ibi enim congregatur rarum vaporis et inspissatur, et praecipue quando est intra montes altissimos, quia ibi praefocatur et infrigidatur magis quam alibi : cujus causam infra dicemus. Quando ergo vapor est in illa media regione, tunc inspissatus frigore recedit ad. naturam suam , et convertitur in aquam : et cum pluit, attrahit ipsum iterum caliditas loci et solis, et regeneratur in nubes : verumtamen cum descendit pluens non fit totus aqua, quia permixta est cum ipso aliqua pars terrestris accidentali calore calida : et illa evolat ad superiora, et manet in aere. Sed ille vapor qui exprimitur frigido exprimente in aquam, est aqua humida descendens ad terram per pluvias : et sunt etiam in illo aquae partes calidae ignitae, quae descendunt cum pluvia : et illae post pluviam liberae effectae, iterum reascendunt cum parvis et subtilibus partibus terrenis ignitis : et remanent in alto cum eis quae sunt illic istis similibus.