COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 19.). Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
1. In verbis istis duo tanguntur. Primo praedicitur passio Salvatoris, cum dicitur: Solvite templum hoc.
Secundo resurrectio ipsius, cum dicitur: Et in tribus diebus etc.
Solvite, ait, templum, "id est, solvetis ". Scriptura enim aliquando imperativo utitur imperative, ut Ecclesiastae ultimo: " Deum time et mandata eius observa". Aliquando consultive, ut Matthaei decimo nono: " Vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus ". Aliquando permissive, ut Matthaei octavo: " Si eiicis nos hinc, mitte nos in porcos. Et dixit eis: Ite ". Aliquando ironice: Ioannis decimo tertio: " Quod facis fac citius", dixit Dominus Iudae de proditione. Aliquando praediciive, ut hic: Solvite templum "id est, solvetis ".
2. Solvite templum. Nota, quod multiplex est templum spirituale, scilicet templum gloriae
templum Ecclesiae
templum fidelis animae -templum uteri virginalis - et templum humanitatis assumtae.
De templo gloriae, Apocalypsis undecimo : " Apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius "; et Psalmus: "In templo eius omnes dicent gloriam".
De templo Ecclesias, Malacbiae tertio: " Ecce, ego mitto angelum meum "; et sequitur: " Et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis". Mitto angelum, id est Ioannem: et veniet Dominator, id est Christus: ad templum, id est ad Ecclesiam. -De templo fidelis animae, primae ad Corinthios tertio : " Templum Dei sanctum est, quod estis vos".
De templo uteri virginalis, Ezechielis quadragesimo tertio: " Maiestas Dei ingressa est templum per viam portae, quae respicit ad orientem ". Maiestas Dei, plenitudo Divinitatis: templum, uterus virginalis: oriens, caelestis curia: porta illuc respiciens, devotio assidua: via Deum adducens, humilitas vera, quia respexit humilitatem ancillae suae ". De isto templo Augustinus : Templum Dei factus est uterus virginalis, nesciens virum ".
De templo humanitatis assumtae, hic: Solvite templum hoc. Templum hoc fuit aedificatum in incarnatione, solutum in passione et reaedificatum in resurrectione, secundum quod hic dicitur: Soluite templum hoc, et excitabo illud.
3. De templo gloriae nota, quod est desiderabile recordantibus; Ionae secundo : " Cum angustiaretnr anima mea in me, Domini recordatus sum; ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum". Est mirabile contemplantibus: Psalmus : " Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate ". Delectabile intrantibus; Psalmus: " Afferentur in laetitiaet exsultatione, adducentur in templum regis ".
4. De templo uteri virginalis nota, quod fuit a Deo dedicatum in sanctificatione, quando scilicet " sanctificavit tabernaculum suum Altissimus ", sicut dicitur in Psalmo . Tunc enim potuit dici: " Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate ". Et re vera in hoc templo mirabilis fuit adaequatio, quando convenerunt fides et ratio, mater et virgo, Deus et homo: primum in mente, secundum in carne, tertium in prole.
Fuit a Deo ornatum in conversatione: ornatum, inquam, bonis cogitationibus, quod figuratum est tertii Regum sexto per fenestras obliquas, quas fecit Salomon in templo. Fenestrae obliquae sive fitreae, per quas ingreditur lux, sunt meditationes sanctae, per quas ingreditur divina irradiatio in animam.
Ornatum sanetis affectionibus, quod significatum est in eodem , ubi dicitur, quod omnes " cardines ostiorum ex auro erant ". Per aurum intellige caritatem: per cardines templi, Virginis affectiones, quae omnes caritate erant informatae. - Ornatum etiam virtuosis operibus: unde in eodem dicitur, quod Salomon " omnes parietes templi sculpsit variis caelaturis et torno ". In varietate nota multiplicitatem virtutis: in sculptura, eminentiam perfectionis ; in torno, modestiam discretionis.
Fuit etiam templum a Deo inhabitatum in incarnatione: unde Ezechielis quadragesimo tertio : " Maiestas Dei ingressa est templum ". Nota et expone secandum quod supra. Bernardus: " Nec in terris locus dignior virginalis uteri templo, in quo Dei Filium Maria suscepil; nec in caelis regali solio, in quo Mariam Mariae Filius collocavit".
5. De templo humanitatis assumtae nota, quod locus est divinae habitationis: ibi enim visus est temporaliter qui in caelo regnat aeternaliter ; et ideo de hoc potest dici illud quod dicitur in Psalmo : " Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes eius ". In templo enim carnis apparet qui in abscondito caeli sedet.
Est etiam locus divinae exauditionis: Psalmus: " Exaudivit de templo sancto suo vocem meam ". De bor. templo exaudivit latronem in cruce pendentem , cui dictum est: " Hodie mecum eris in paradiso ".
Est etiam locus divinae visitationis, quia "visitavit nos oriens ex alto ". Salus enim nostra processit de isto templo, quod figuratum est, Ezechielis quadragesimo septimo, " in aquis, quae descendebant in latus templi dexterum "; de quibus dicitur infra in eodem, quod omnes, ad quos " pervenerit torrens, vivent ". Aquae, quae descendebant in latus templi dexterum, sunt Sacramenta, quae effluxerunt de latere Christi.
6. De templo Ecclesiae nota, quod huiusmodi templum fuit fundatum in Apostolis et Patriarchis, aedificatur in iustis, consummabitur in Beatis. - Fuit fundatum in sanctis Patribus: quod figuratum est tertii Regum quinto , ubi praecepit Salomon, quod "tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent": grandes, virtute: pretiosos, caritate: quadratos, perfectione. - Aedificatur in iustis; ad Ephesios secundo: " Fratres, iam non estis hospites et advenae etc., superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum etc., in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino " .
Consummabitur in Beatis: Ieremiae trigesimo: " Aedificabitur civitas in excelso, et templum iuxta ordinem suum ". Civitas haec est Ecclesia, quae dicitur civitas ratione firmitatis, et templum ratione sanctitatis.
7. Templum istud debent praelati aedificare, ornare, custodire. Aedificare sive instaurare debent verbo praedicationis: primo Esdrae quinto : " Nos sumus servi Dei et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos".
Ornare, exemplo conversationis: Ecclesiastici quadragesimo quinto: " Circumcinxit illum ", scilicet Aaron, " tintinabulis aureis, dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonum in templo in memoriam gentis snae " etc.
Custodire, vigilantia sollicitudinis pastoralis, quod figuratum est primi Paralipomenon nono de levitis, de quibus dicitur, quod " per gyrum templi morabantur in custodiis suis, ut, cum tempus fuisset, aperirent fores ".
8. In isto templo debent subditi adorare, laudare et offerre. Adorare divinam potentiam: Psalmus : " Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo ". Laudare divinam sapientiam: Psalmus: " In templo eius omnes dicent gloriam". Offerre confitendo divinam clementiam: Psalmus: " A templo tuo, quod est in Ierusalem, tibi offerent reges munera ". - Vel die: adorare corde, laudare ore, offerre opere.
9. De templo fidelis animae nota, quod fidelis anima dicitur templum, quia ad modum templi locus est sanctitatis, emunitalis et religionis. - Locus est sanctitatis a Deo sanctificatus et inhabitatus: primae ad Corinthios tertio : " Templum Dei sanctum est, quod estis vos "; et ibidem: " Nescitis, quia templum Dei estis vos, et Spiritus Dei habitat in vobis "? - Locus est emunitalis a Deo emunilus: unde primae ad Corinthios tertio: " Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus"; et tertii Regum octavo: " Si fugerit populus tuus hostes suos " etc. - Locus est religionis soli divino cultui dedicatus, propter quod idolorum omnis cultus, id est peccatorum servitus, interdicitur in hoc templo: secundae ad Corinthios sexto: "Quae conventio Christi ad Belial ? Aut quae pars fidelis cum infideli ? Qui autem consensus templo Dei cum idolis"? quasi dicat: nullus: et adiungitur: " Vos estis templum Dei vivi " etc.
Sic ergo anima fidelis est locus sanctitatis, emunitalis et religionis, propter quod dicitur templum Dei.
10. Sed ecce, peccatores templi huius polluunt sanctitatem, violant emunitatem, immutant religionem. - Polluunt sanctitatem: Psalmus : "Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum ".
Violant emunitatem: unde Nahum secundo: "Portae fluviorum apertae sunt, et templum ad solum dirutum, et miles captivus . abductus est" etc.
Immutant religionem, quia templum et vasa eius alienis usibus exponunt: primi Machabaeorum secundo: "Sancta in manus extraneorum facta sunt: templum Dei sicut homo ignobilis: vasa eius captiva abducta sunt".
Templum illud esset mundandum per dolorem paenitentiae, esset reaedificandum per profectum iustitiae, esset ornandum per decorem scientiae.
(Vers. 23.). Signa, quae faciebat, videntes, multi crediderunt in nomine eius.
Nota, quod aliqui crediderunt in Christum propter signa, aliqui propter verba, aliqui propter opera : propter signa, ut hic : Multi crediderunt etc.
Propter verba: Ioannis quarto : "Et multo plures crediderunt propter sermonem eius".
Propter opera: Ioannis decimo: " Si non vultis mihi credere, operibus credite ".
Annotatio 5.
(Vers. 24.). Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis.
Nota, quod Christus cavit sibi a turbis, a Iu-daeis, ab Herode et a discipulis.
A turbis, ut hic: Ipse Iesus non credebat semetipsum eis.
A Iudaeis, Ioannis decimo : Quaerebant eum apprehendere, et exivit de manibus eorum ".
Cavit ab Herode; Lucae vigesimo tertio: "Interrogabat eum Herodes multis sermonibus. At ipse nihil ei respondit". -Cavit sibi a discipulis: Lucae ultimo, quando "cum illis ibat ", et tamen se illis non manifestabat.
A turbis cavit propter illorum infirmitatem: a Pharisaeis propter illorum perversitatem: ab Herode propter eius curiositatem: a discipulis propter eorum imperfectionem: docens nos cavere ab infirmis et perversis et curiosis et etiam aliquando ab amicis.
(Vers. 25.). Ipse enim sciebat, quid esset in homine.
Nota, quod homo accipitur tripliciter. Aliquando accipitur pro fragilitate naturae, ut in Psalmo (Sciant gentes, quoniam homines sunt".
Aliquando pro inordinatione concupiscentiae: primae ad Corinthios tertio: " Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis "?
Aliquando pro dignitate personae; Sapientiae nono: " Constituisti hominem, ut dominaretur omni creaturae, quae a te facta est".
Capitulum III. Erat autem homo ex Pharisaeis.