Lux orta est justo, et rectis corde laetitia, psalm. 96, 12. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Verba ultima sunt in 1 canonica beati Jacobi 1, 17. Datum bonum sunt temporalia; datum melius bona naturalia, ut corpus et anima; datum optimum sunt bona gratuita et aeterna gloria. Omne datum optimum, per quod intelligitur gratia, est a patre luminum.
Gratia dicitur donum optimum ad operandum meritorie; unde in joan. 15, 5: sine me nihil potestis facere. Item gratia dicitur donum perfectum ad consequendum bonum gloriae. Et ista a patre luminum. Psal. 83, 12: gratiam in praesenti, et gloriam in futuro dabit dominus.
Quoniam igitur gratia dei est tam efficax donum ad operandum bonum in praesenti, et assequendam aeternam gloriam in futuro, in principio rogemus dominum ut det nobis gratiam etc..