Supra ponitur praeparatio ad martyrium, hic ponitur exhortatio ad ipsum, et primo praemittit exemplum praemii; secundo exemplum martyrii, ibi in quo laboro; tertio manifestat consequentiam praemii ad martyrium, ibi fidelis sermo.
Nam praemium mortis pretiosae martyrii est resurrectio gloriosa, cuius exemplum praecessit in capite nostro christo. Et ideo dicit memor esto, etc., quasi dicat: dominum nostrum iesum christum, supple: habe in mente contra tribulationes. Prov. III, V. 6: in omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Multa enim sunt in eo cogitanda, sed specialiter resurrectio. Ad hanc omnia ordinantur, et praecipue totus christianae religionis status. Rom. X, 9: si confitearis in ore tuo dominum iesum, et corde tuo credideris, quod deus excitavit illum a mortuis, salvus eris.
Et nota quod dicit resuscitatum, quia etsi pater eum resuscitaverit, tamen propria etiam virtute resurrexit, et est primus resurgentium I Cor. XV, 20. Sed quia secundum naturam humanam resurrexit, et mortuus est, ex semine David. Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem, etc..
Secundum evangelium meum, id est, a me praedicatum. I Cor. XV, 1: notum autem facio vobis evangelium, quod praedicavi vobis.
Qui praedicat evangelium est minister evangelii, sicut qui baptizat est minister baptismi.
Tamen non potest dici baptisma meum, sed evangelium sic. Et hoc ideo, quia multum facit exhortatio et sollicitudo.
Deinde cum dicit in quo laboro, ostendit se in exemplum martyrii, et primo eius poenam; secundo eius causam, ibi ideo omnia.
Tria autem ostendit esse in poena, scilicet acerbitatem, opprobrium, et constantiam.
Acerbitatem cum dicit in quo, scilicet evangelio praedicando, vel pro quo laboro, id est, affligor, et hoc usque ad vincula, quia quando hanc epistolam scripsit, erat Romae in vinculis. Eph. Ult.: ministerium evangelii pro quo legatione fungor in catena.
Opprobrium quantum ad infideles, cum dicit quasi male operans. Christiani enim tunc reputabantur pessimi. Lc. IX: beati eritis cum vos oderint homines, et separaverint, et exprobraverint, etc.. Christus etiam fuit damnatus, quasi male operans. Is. LIII, V. 12: et cum sceleratis reputatus est.
Constantiam autem ostendit, cum dicit sed verbum dei, etc.. Licet enim corpus sit alligatum, tamen verbum dei non est alligatum, quia praedicatio fuit ex voluntate apostoli, quae libera est, praecipue propter efficaciam charitatis, quae nihil timet. Rom. VIII, 38: certus sum enim quia neque mors, neque vita, etc.. Quia, sicut I Io. III, 20 dicitur, maior est deus corde nostro. Et dicitur, quod in vinculis existens, multos convertit.
Deinde cum dicit ideo omnia sustineo, ostendit causam, quia martyrem non poena facit, sed causa.
Duplex autem est causa martyrii, scilicet propter divinum honorem, et salutem proximi.
Propter deum quidem, quia Rom. VIII, V. 36: propter te mortificamur tota die. Propter salutem proximorum, quia dicit hic propter electos. Io. XV, 13: maiorem charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. I Io. III, 16: quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere.
Et dicit propter electos, quia quaecumque bona fiunt, specialiter cedunt in bonum electorum, non reproborum.
Et quomodo? ut et ipsi salutem consequantur.
Sed numquid sufficit passio christi? dicendum est, quod sic effective, sed passio apostoli dupliciter expediebat. Primo quia dabat exemplum persistendi in fide; secundo quia confirmabatur fides, et ex hoc inducebantur ad salutem. Et hoc in christo, id est, quae venit nobis per eum. Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum a peccatis eorum.
Et hoc non solum salutem, gratiae praesentem, sed etiam cum gloria caelesti. Matth.
C. V, 12: merces vestra copiosa est in caelis.
Deinde cum dicit fidelis sermo, ponit consequentiam praemii ad meritum martyrii. Et primo ponit attestationem; secundo consequentiam, ibi nam si commortui sumus; tertio confirmat per testimonium, ibi haec commone.
Dicit ergo fidelis sermo, id est, verbum quod dicam est fidele. Apoc. Ult.: haec verba fidelissima sunt, etc..
Deinde cum dicit nam si, etc., ponit consequentiam. Et primo de remuneratione bonorum; secundo de punitione malorum, ibi si negaverimus.
In praemio bonorum sunt duo, scilicet reparatio per resurrectionem, et superadditio gloriae ad quam resurgent. Et ideo primo ostendit, quod per christum venitur ad reparationem vitae; secundo quod per ipsum venitur ad resurrectionem, ibi si sustinemus.
Dicit ergo si commortui sumus, scilicet cum christo, et hoc per sacramenti susceptionem in baptismo. Rom. VI, 4: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem.
Item per poenitentiam nos macerando.
Gal. VI, 24: qui christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Item pro confessione veritatis moriendo, sicut et christus. Ps. Cxv, 15: pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. Si ergo commortui sumus, et convivemus, id est, sicut ipse resurrexit, sic et nos. Rom. VI, 5: si complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus.
Deinde agit de gloria, quam sancti merentur per mortis ignominiam. Lc. Ult.: nonne haec oportuit christum pati? et ideo dicit si sustinuerimus, scilicet patienter afflictiones et opprobria, conregnabimus, id est, simul cum ipso perveniemus ad regnum.
Matth. V, 10: beati qui persecutionem, etc..
Deinde cum dicit si negaverimus, ostendit consequentiam quantum ad poenas.
Dupliciter autem potest aliquis peccare contra fidem: primo exterius negando, secundo interius eam deponendo.
Quantum ad primum dicit si negaverimus, scilicet coram aliis, ipse negabit nos in iudicio.
Matth. XXV, 12: amen dico vobis, nescio vos. Negare est non cognoscere eos esse de ovibus suis.
Quantum ad secundum dicit si non credimus, id est, si fidem a corde abiiciamus, ille fidelis permanet, id est, ipse fidem suam tenet.
Unde fidelis manet in sua fide, quia fides nihil aliud est, quam participatio sive adhaesio veritati. Ipse autem est ipsa veritas, quae negare se non potest.
Ergo non est omnipotens. Respondeo. Ex hoc est omnipotens, quod seipsum negare non potest. Posse enim deficere magis est pertinens ad impotentiam, quia quod aliquid deficiat a suo esse, est per debilitatem virtutis propriae. Christum autem negare seipsum est deficere a seipso; hoc ergo ipsum, quod non potest negare se, est ratio perfectae virtutis.
Unde nec peccatum cadit in eum, ut est dictum, nec potest negare suam virtutem et suam iustitiam quin puniat. Matth. Ult.: qui vero non crediderit, condemnabitur.
Sed numquid non potest deus alicui remittere poenam? potest quidem secundum ordinem sapientiae suae, sed contra ordinem sapientiae et iustitiae, non.
Deinde cum dicit haec commone, etc., confirmat per testimonium; quasi dicat: simul cum aliis admoneo, ut semper habeas in corde, testificans coram deo, id est, testem adducens coram quo loquor.
Deinde cum dicit noli verbis, ostendit quomodo resistat infidelibus, quia primo praemittit modum resistendi; secundo ostendit quae sunt quibus resistat, ibi profana.
Item, primo excludit indebitum modum resistendi; secundo ponit debitum, ibi sollicite.
Circa primum primo excludit indebitum modum; secundo rationem assignat, ibi ad nihil.
Dicit ergo nolite contendere verbis.
Contentio importat concertationem in verbis.
Potest ergo secundum duo intelligi, quia acrimoniam loquens depravatur dupliciter. Uno modo si per hoc acceditur ad favorem falsitatis, ut quando quis cum confidentia clamoris impugnat veritatem. Alio modo propter inordinationem, ut quando utitur acrimonia, vel ultra modum debitum, vel contra qualitatem personae. Sed si moderate, et cum circumstantiis debitis, et pro veritate fiat, non est peccatum. Et sic in rhetorica est unum instrumentum exhortationis. Tamen in sacra Scriptura accipitur secundum quod importat inordinationem. I Cor. XI, 16: si quis videtur inter vos contentiosus esse, nos non habemus talem consuetudinem, neque ecclesiae dei.
Et dicit verbis, quia aliqui disceptant solum verbis improperii. Et hoc proprie est contendere.
Si hoc fit non verbis tantum sed veris rationibus, hoc est disputare, non contendere.
Deinde cum dicit ad nihil utile est, ostendit rationem documenti. Nam moderata disputatio quando cum ratione fit, est utilis ad instructionem; sed quando cum verbis tantum, tunc est litigiosa. Ideo dicit nisi ad subversionem, et hoc dupliciter: uno modo dum quod est certum venit in dubium; alio modo, quia audientes scandalizantur. Prov. XIV, 23: ubi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas; unde Iac. III, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
Sed numquid non sine contentione debet quis disputare coram populo de fide? respondeo. Distinguendum est, ex parte audientium, quia, aut sunt sollicitati ab infidelibus, et tunc est utilis publica disputatio: quia per hanc simplices efficiuntur magis instructi quando vident errantes confutari. Si vero non sunt sollicitati ab infidelibus, tunc non est utilis disputatio, sed periculosa. Item est distinguendum ex parte disputantis, quia si disputans est prudens, sic quod manifeste confutet adversarium, tunc debet publice disputare: si vero non, nullo modo.
Deinde cum dicit sollicite cura teipsum, ponit debitum modum resistendi. Et primo quantum ad rectam intentionem; secundo quantum ad rectam operationem; tertio quantum ad rectam doctrinam.
Qui enim vult disputare, primo debet scrutari suam intentionem, utrum moveatur bono zelo. Ideo dicit probabilem deo exhibere, qui scilicet probat Cor. II Cor. X, 18: non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem deus commendat. Ps. XVI, 3: probasti cor meum et visitasti nocte.
Item quod doctrinam quam praedicat ore, stabiliat per opera, quod nisi faciat, est confusione dignus. Unde dicit operarium inconfusibilem, quasi dicat: haec facito, sic non confunderis.
Item quod recte tractet verbum veritatis, vera docendo et utilia audientibus. Unde subiungit recte tractantem verbum veritatis, non quaerens lucrum et gloriam. II Cor. II, 17: non sumus sicut plurimi adulterantes verbum dei, sed ex sinceritate, sicut ex deo coram deo in christo loquimur.