Prologus D. Hieronymi in librum Baruch.
EXPOSITIO PROLOGI D. HIERONYMI IN LIBRUM BARUCH.
INDEX Locorum sacrae, Scripturae, qui in Commentariis in Baruch explicantur.
Jubetur Jerusalem luctum exuere, eo quod filii ejus cum ignominia ducti in captipiiaiem, cum gloria sint ad eam reducendi.
I. Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuae: et indue te decore, et honore ejus, quae a Deo tibi est, sempiternae gloriae.
2. Circumdabit te Deus diploide justitiae, et imponet mitram capiti honoris aeterni. 3. Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub caelo est.
4. Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: Pax justitiae, et honor pietatis.
5. Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumpisce ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad