COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 4.). Quomodo potest homo nasci, cum sit senex?
I. Verba ista sunt Nicodemi de verbis Domini dubitantis, qui ideo quaerebat, quia nativitatum differentias ignorabat. Ad cuius quaestionis solutionem notandum est, multiplicem esse nativitatem. Est enim nativitas naturae
nativitas culpae
nativitas gratiae. Nativitas naturae est miseranda, nativitas culpae detestanda, nativitas gratiae veneranda.
2. De nativitate naturae: Iob quinto : "Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum "; et haec est miserabilis, quia ipsam sequitur poenatttas vitae, necessitas mortis et adversitas pugnae. Ipsam sequitur poenalitas vitae; Iob decimo quarto:
"Homo natus de muliere, brevi vivens tempore repletur multis miseriis ".
Necessitas mortis: Sapientiae secundo: " Ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus, tanquam si non fuerimus"; et Sapientiae quinto: "Nos nati continuo desinimus esse" etc. -Aduersitas pugnae; Ecclesiastae quarto: " Vidi calumnias, quae sub sole geruntur, et lacrymas innocentium et neminem consolatorem etc. Et laudavi magis mortuos quam viventes, et feliciorem utroque iudicavi qui nondum natus est nec vidit mala, quae sub sole fiunt ".
3. De nativitate culpae: Iob tertio : " Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: Conceptus est homo ". Haec est detestabilis vel detestanda propter tria, quia scilicet sic nascens in ignominia nascitur, in maledictione vivit, in damnatione moritur.
Nativitas ista est ignominiosa; Proverbiorum decimo septimo : Natus est stultus in ignominiam suam "; Ezechielis decimo sexto dicitur animae peccatrici: " Quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et in aqua non es Iota in salutem etc., sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae tuae, in die, qua nata es " etc.
Est iterum maledicta; Ecclesiastici quadragesimo primo: " Vae vobis ! impii, qui dereliquistis legem Altissimi. Et si nati fueritis, in maledictione nascemini ; et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestram".
Est etiam perniciosa: Sapientiae quinto: " Nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra consumti sumus. Talia dixerunt hi qui peccaverunt, in inferno ". Nos, inquam, nati in peccato, desivimus esse peccando. Unde Bernardus : " Domine, omnia sunt propter te ; qui ergo sibi, non tibi, incipiunt vivere, incipiunt non esse". Et nullum signum virtutis valuimus ostendere in mundo: et ideo in malignitate nostra consumti sumus in inferno.
4. De nativitate gratiae: Ioannis tertio : "Oportet vos nasci denuo ". Haec autem est veneranda, quia sic nascens succedit Patri in nobilitate, in stremutate, in hereditate. Solent namque filii nobilium a patribus trahere generis nobilitatem, naturalium strenuitatem et hereditariam successionem. - Generis nobilitatem, sic et filii gratiae habent a Patre suo nobilitatem. Isti enim sunt, " qui non ex sanguinibus ", id est ex diabolica malitia, "neque ex voluntate viri", id est cupiditate mundana, " neque ex voluntate carnis", id est carnali concupiscentia, de quibus nascuntur peccatores: " sed ex Deo nati sunt", et ideo nobiles, Ioannis primo . - Habent etiam a Patre morum strenuitatem: unde Ioannis tertio: " Quod natum est ex carne caro est, et quod natum est ex spiritu spiritus est"; quasi dicat: natum carnis inclucit vitam carnalem, natum ex spiritu vitam spiritualem, iuxta illud:
Et documenta damus, qua simus origine nati.
Habent etiam a Patre hereditariam successionem: unde " si filii, et heredes ", ad Romanos octavo ; unde Ioannis tertio: " Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei ": quasi dicat: illorum est succedere in regno Patris, qui denuo nascuntur per Spiritum sanctum.
5. Notandum autem, quod tria ostendunt, hominem natum esse ex Deo. Solet enim filius naturalis patrem recognoscere, patrem diligere et patrem imitari. Secundum hoc probatur Dei filius qui Patrem Deum recognoscit per fidem: Ioannis primo : "Dedit eis potestatem filios Dei fieri, bis qui credunt in nomine eius ": primae Ioannis quinto: " Omnis, qui credit, quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est " .
Probatur etiam ex Deo natus qui eum diligit per caritatem: primae Ioannis tertio: " Videte, qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus ".
Probatur etiam ex Deo natus qui eum imitatur per virtutem, et hoc tripliciter: in fugiendo peccatum: primae Ioannis quinto : " Omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tanget eum ". In superando mundum: primae Ioannis quinto: " Omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum: et haec est victoria, quae vincit mundum fides nostra ". In faciendo iustitiam; primae Ioannis secundo: " Si scitis, quoniam Deus iustus est, scitote, quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est".