Verbum quod.
Hic incipit increpare culpam eorum ex parte conversionis; et dividitur in partes tres. In prima arguit eos pro culpa quam committebant in cultura idolorum; in secunda pro illa quam committebant in oppressione hominum: 3 cap., ecce enim; in tertia pro culpa quam committebant in abusu rerum: cap. 5: cantabo dilecto meo.
Prima dividitur in duas. In titulum et tractatum.
Secunda ibi, et erit.
Et ponit hic verbum in principio capituli: quia specialiter de incarnato verbo prophetia est. Amos 3: non faciet dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Et erit. Hic exequitur intentum. Et dividitur in partes tres. In prima promittit salutis remedium, ne gravitate sequentis culpae in desperationem inducat; in secunda ostendit culpae reatum, ibi, projecisti; in tertia comminatur poenae flagellum, ibi, ne ergo dimittas.
Circa primum tria ponuntur. Primo salutis praeparatio; secundo gentium conversio, ibi, et fluent; tertio Judaeorum in fine vocatio, ibi, domus Jacob. Circa primum tria ponuntur. Primo salutis tempus: unde dicit. Et erit. Et copulat ad praecedentem prophetiam, vel ad illud quod a domino audivit; sicut dicit Gregorius super principium ezechielis. In novissimis diebus; idest in tempore gratiae, quod dicitur novissimum, quia non succedet alia religionis observatio. Matth. Ult.: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Genes. 49: congregamini filii Israel, ut annuntiem vobis quae ventura sunt vobis in novissimis diebus.
Sed videtur quod a principio humani generis debuerit ista salus praeparari quae est per incarnationem filii dei: quia quanto morbo per medicinam citius subvenitur, facilius curatur.
Ad quod dicendum, quod medicina debet offerri secundum conditionem morbi. Et quia peccatum hominis fuit per superbiam, qua praecepta dei contempsit; oportuit quod ad salutis medicinam percipiendam praepararetur per humilitatem, ut cognosceret infirmitatem suarum virium: quia nec in lege naturali nec in lege scripta adjutus poterat sibi providere; et sic tanto humilius et ardentius medicinam quaereret, quanto in se auxilium sibi non inveniebat.
Secundo salvantis virtus, cum dicitur, mons domus domini, in quo domus domini est fundata.
Ezech. 40: dimisit me super montem excelsum.
Tertio salvantis gradus: in vertice montium, idest majorum, et elevabitur super colles, idest minores principes. Infra 52: ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. Et fluent ad eum. Hic ponitur gentium conversio: et circa hoc tria ponit.
Primo ipsam conversionem; secundo declarat conversionis ordinem, ibi, et ibunt populi; tertio promittit conversis pacem, ibi, et judicabit gentes.
Dicit ergo quantum ad primum: et fluent, in quo notatur multitudo et festinantia, omnes gentes, idest de gentibus omnibus aliqui. Jerem. 31: adducam eos per torrentem aquarum in via recta, et non impingent in ea. Ordo conversionis fuit quod per vocationem eorum qui ex Judaeis, gentes conversae sunt. Et ideo tria circa secundum ponit. Primo vocantes, secundo vocationem, ibi, venite, tertio ordinis rationem, ibi, quia de sion.
Dicit ergo: populi, idest qui ex Judaeis, multi, non omnes; in quo notatur paucitas Judaeorum conversorum respectu multitudinis gentium; ibunt, passibus fidei credentes, et dicent. 2 corinth. 4: et nos credimus, propter quod et loquimur.
Venite. Hic ponitur vocatio. Vocant autem ad tria.
Ad fidei eminentiam: unde dicit: venite, per consensum, ascendamus per fidem in montem domini, idest in christum, et ad domum dei Jacob, idest ecclesiam. Jerem. 31: surgite et ascendamus in sion ad dominum deum nostrum: quia haec dicit dominus: exultate in laetitia Jacob, Hebr. 12: ascensus ad montem sion etc..
Secundo ad doctrinam, cum dicit: docebit nos vias suas, idest praecepta quibus ad ipsum itur. Cant. 8: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
Tertio ad obedientiam. Et ambulabimus, post eum, in semitis ejus consiliorum. Jerem. 6: interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea. Quia de sion. Hic ponit ordinis rationem, dicens: quia de sion, non de monte sina, exibit lex, spiritualiter intellecta, et verbum domini, idest evangelium, de jerusalem propter contemplationem pacis: salus enim ex Judaeis est. Joan. 4. Et infra 27: qui egrediuntur impetu a Jacob, florebit, et germinabit Israel.