Prologus D. Hieronymi in librum Baruch.
EXPOSITIO PROLOGI D. HIERONYMI IN LIBRUM BARUCH.
INDEX Locorum sacrae, Scripturae, qui in Commentariis in Baruch explicantur.
COMMENTARIUS.
" Circumspice, Jerusalem , " Tangit hic de gloria consolationis quae praecipue erit in gloria resurrectionis: et dicit hic quatuor, scilicet gloriam visionis in multitudine sanctorum, dotes resurrectionis in animabus et corporibus resurgentium, collectionem beatorum in unam gloriam et beatorum nomen sic beatificatorum, occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria .
6. Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni: 7. Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in aequalitatem terrae, ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei.
8. Obumbraverunt autem et silvae, et omne lignum suavitatis, Israel ex mandato Dei.
9. Adducet enim Deus Israel cum jucunditate in lumine majestatis suae, cum misericordia et justitia quae est ex ipso.
et modum resurrectionis quo adducentur congregationes In unum omnium Sanctorum.
Dicit ergo: " Circumspice, Jerusalem, ad Orientem, " licet ab undique veniant sancti, tamen ad Orientem praecipit respici, quia omnis salus eorum ab ortu solis justitiae. Zachar. VI, 12: Ecce vir Oriens nomen ejus: et subter eum orietur. Quod autem dicit, circumspice, hoc est, quod oculi circumducantur, Quia undique venit materia gaudii. Isa.
lx, 4: Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Et, paulo ante, v. 1: Gloria Domini super te orta est. Et, adhuc ibidem, v. 2: Super te orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. " Et vide jucunditatem a Deo venientem, " hoc est, materiam jucunditatis. Jucunditas autem est gaudium cordis prorumpens in tripudium, et jocos corporis. Hoc erit in congregatione sanctorum. Psal. CXXXII, 1: Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in anum. Isa. lx, 4: Filii tui de longe venient, et filiae tuae. de latere surgent.
Et hujus gaudii ponit demonstration - nem:
" Ecce enim veniunt filii tui. " Psal. xlix, 5: Congregate illi sanctos ejus. " Quos dimisisti dispersos. " Dispersi sunt enim qui in saeculo sunt, quorum corda dividuntur, sicut dicit Ambrosius, " quod opus diaboli est dispergere, Dei " autem congregare. " Similiter autem et Sancti loco modo dispersi sunt et divisi. Genes. xlix, 7: Dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel. Disperguntur etiam sancti per sollicitudines. Exod. v, 12: Dispersus est populus in omnem terram. aegypti ad colligendas paleas. " Veniunt collecti, " in cor unum scilicet et in animam unam, et gaudium unum. Psal. cxlvi, 2: Dispersiones Israelis congregabit. Eccli. XXXVI, 13: Congrega omnes tribus Jacob, et cognoscant quia non est Deus nisi tu. Act. IV, 32: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una. Ezech. XXXVI, 24: Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis tenus, et adducam vos in terram vestram. " Ab Oriente usque ad Occidentem, " hoc est, ab omnibus mundi partibus. In Oriente enim lumen oritur, et in Occidente, ut dicit Philosophus, ortum lumen, reflectitur: et sic totus mundus qui in medio est, illuminatur. Matth XXIV, 27: Sicut ful-
gur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis. Psal. cxii, 3: A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini. " In verbo Sancti, " qui omnia complebit, quae promisit: et in hoc sanctus, hoc est, sanctus et mundus in veritate comprobatur. Tunc implebitur quod dicitur, Isa. VI, 3: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum: plena est omnis terra gloria ejus. Firma enim sunt quae promisit, vera et munda sine admixtione dubitationis. " Gaudentes in honorem Dei, " quem scilicet faciet omnibus sanctis in demonstratione virtutis eorum. Joan XII, 26: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
Et tangit de beatificationis dotibus tam in corpore quam in anima. Et hoc est:
" Exue te, Jerusalem, stola luctus, " in corpore scilicet, " et vexationis tuae, " in anima scilicet. Stola dicitur a Graeco ocoXt), quod est longum, quia luctus a capite usque ad plantam operit nos per incommoda corporis. Isa. I, 5 et 6: Omne caput languidum, et omne cor maerens. A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Similiter vexatio animae est per totam longitudinem animae propter pugnam tentationum quibus impugnatur contra virtutem. Psal. lxxxvii, 16: Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea. Job, VII, 1: Militia est vita hominis super terram. " Et indiae te decore. " Proverb. XXXI, 25: Fortitudo et decor indumentum ejus. Dicit enim Philosophus, quod " decor est commensuratio partium ele-" gans secundum figurae et coloris con-" gruentiam. " Cantic. vii, 6: Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis ! " Et honore ejus, quae a Deo tibi est, sempiternae gloriae, " secundum animae scilicet perfectionem. Dicit enim Philosophus in I Ethicorum, quod " ho- nor praemium virtutis est . " Psal. viii, 6: Gloria et honore coronasti eum. Hoc significatur, Judith, x, 2 et 3, ubi dicitur: Judith abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suae, et lavit corpus suum, et unxit se myrrho optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et indicit se vestimentis jucunditatis suae. Vestimentum viduitatis, habitus mortalitatis est: ablutio corporis per gratiam fit sacramentalem: unctio myrrhi optimi, communicatio passionis Christi: discriminatio crinis in affectibus, et intellectibus compositio mentis: impositio mitrae, continentia mentis intra candorem sapientiae divinae: indumentum jucunditatis in stola gloriae. Psal XXIX, 12: Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia.''
" Circumda te diploide Deo justitiae . " Littera sic ordinatur: Circumda te diploide justitiae Deo, hoc est, ad honorem Dei. Diplois sentem justitiae est, quae debetur ex justitia meritorum, et largitatis divinae: est autem diplois dupla vestis, interula in anima, et exterula in corpore. In anima: in visione, dilectione, comprehensione. Visio in lumen veritatis dirigit, dilectio movet, comprehensio tenet ad fructum. Exterula autem in corpore conficitur luminositate, subtilitate, seu. spiritualitate, impassibilitate, et agilitate. Proverb. XXXI, 21: Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Isa. lxi, 10: Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me. Vestimento salutis in corpore, indumento justitiae in anima. Hoc significatum est, Genes. xli, 14: Ad regis imperium eductum de carcere Joseph tatonderunt, ac veste mutata obtulerunt ei. Tonsio depositio- nem mortalitatis significat, mutatio vestis indumentum gloriae. " Et imponet mitram capiti honoris aeterni. " Mitra haec aureolam significat per conformitatem ad privilegia Christi, ad nativitatem quidem per virginitatem, ad opus quod exercuit in vita per doctrinam et praedicationem, ad mortem per martyrium. Eccli. xlv, 14: Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, ei gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum ornata.
Et causam horum subjungit: " Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub caelo est. " Lux enim quae in Deo est, in mirabilem divaricationem luminis resplendet in sanctis sub caelo Trinitatis. Matth xiii, 43: Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Tunc, sicut dicit Augustinus, " in dispari claritate erit par gau-" dium . " I ad Corinth xv, 41: Alia claritas lunae, in Christo scilicet et beata Virgine, alia claritas stellarum. Stella enim differt a stella in claritate, in dispari scilicet claritate sanctorum. Sapient. iii, 7: Fulgebunt justi, et tamquam scintillae in arundineto discurrent, hoc est, inter peccatores vacuos et obscuros.
Et subjungit de nomine:
" Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo. " Nomen dat qui naturam a qua imponitur nomen, dat: et cum det Deus habitum gloriae, dat nomen quod tantae gloriae competit. Isa. lxii, 2: Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. " In sempiternum, " hoc est, quod durabit in sempiternum. Isa. lvi, 5: Nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. " Pax justitiae, " propter tranquillitatem ad quam reducetur corpus. Ad Philip. IV, 7: Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras. " Et honor pietatis, " propter virtutem quae perficietur in mente. Apocal. II, 17: Vincenti dabo manna asconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit,
" Exsurge, Jerusalem. " Exsurge deco inpositum est, et est sensus: Extra mortalitatem sursum te age. Ad Ephes. v, 14: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus, Psal. III, 6: Ego dormivi, et soporatus sum: et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. " Et sta, " recta et erecta, " in excelso " gloriae Dei, ad quod exaltata es. Luc. XXI, 28: Levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Job, xl, 5: Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. " Ei circumspice ad Orientem, " ut scilicet omnes videas in quibus oritur lumen divinitatis. Isa. lx, 5: Tunc videbis, et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum. Videbis, inquam, jucunditatem, et toto desiderio afflues ad visum, et mirabitur cor tuum ad gloriae magnitudinem, et dilatabitur, ut per effectum omnes comprehendas. " Et vide collectos filios tuos, " quos jam unius ovilis septa concludunt sub uno pastore. Joan x, 16: Fiet unum ovile, et unus pastor. Isa. lvi, 8: Ait Dominus Deus qui congrebat dispersos Israel: Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus, " Ab oriente sole usque ad occidentem, " hoc est, a Christo in quo oritur primum lumen gloriae, usque ad sanctos, non in quibus cadit lumen, sed a quibus reflectitur per gratiarum actionem a Christo. In mundo enim mortali cadit lumen in Occidente, sed in caelo non cadit, sed reflectitur, ut prius dictum est, sicut pa- tet: quia cum sol est in Oriente, iridem
facit in Occidente in nube opposita, quod non faceret si caderet: " iris " enim, ut dicit Philosophus, speculum, " et reflexio solis est. " " In verbo Sancti: " eo quod omne verbum Dei completum est in eis. Isa. XXXIV, 16: Requirite diligenter in libro Domini, et legite : unum ex eis non defini, " Gaudentes Dei memoria, " cujus de caetero numquam obliviscetur. Isa. LXII, 6: Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei,
. Quare autem exsurgere debeat in gaudio, subjungit:
" Exierunt enim abs te, " affectus scilicet et intellectus, " ducti ab inimicis, " hoc. est, tracti per tentationes. Thren. v, 5: Cervicibus minabamur, lassis non dabatur requies. " Adducet autem illos Dominus ad te, " in gloriam scilicet. Psal. xlii, 3: Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum. " Portatos in honore sicut filios regnij " hoc est, Angelorum ministerio sub vectos. Luc. XVI, 22: Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae,. Et subjungit de modo facilitatis, amoenitatis, et jucunditatis, quae erunt in tali adductione. Et hoc est:
" Constituit enim, Deus humiliare omnem montem excelsum, " hoc est, evacuare omnem superbum potentatum. I ad Corinth xv, 24: Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem,, et virtutem. " Et rupes perennes, " hoc est, duritias, et altitudines extollentes se contra Christum. Zachar. IV, 7: Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? in planum, " Et convalles replere, " hoc est, omnes humiles et vacuos bonis hujus mundi, bonis aeternis implere. Luc. I, 53: Esurientes implevit bonis, et di-
vites dimisit inanes, " In aequalitatem terrae, " hoc est, ut sic fiat aequalitas terrae. Isa. xl, 4: Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. " Ut ambulet Israel diligenter, " hoc est, non impedito, " in honorem Dei, " percipiendum scilicet. Isa. lxii, 10: Praeparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides.
Et subjungit de amoenitate:
" Obumbraverunt autem ei silvae, ". viriditate scilicet et amoenitate: silvae, inquam, hoc est, silvosa condensatas Sanctorum. Cantic. ii, 3: Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. " Et omne lignum suavitatis, " hoc est, suavissimi odoris et fructus. Ezech. xlvii, 12: Super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum, " Israel, " hoc est, Israeli, " mandata Dei, " hoc est, ex mandato Dei. Cantic. ii, 3: Sub umbra illius quem desideraveramsedi, et fructus ejus dulcis gutturi
meo.
Et supponit de jucunditate venientium:
" Adducet enim Deus Israel cum jucunditate, " cordis scilicet, et corporis, et societatis. Isa. li, 11: Qui redempti sunt a Domino, revertentur: ei venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam tenebunt: fugiet dolor et gemitus. " In lumine majestatis suae, " ut undique via luminosa sit. Sapient. xvii, 19: Omnis orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. " Cum misericordia et justitia quae est ex ipso. " Misericordia enim est, quae ultra meritum facit, justitia autem quae secundum congruitatem meriti. Psal. lxxxviii, 15 et 16: Misericordia et veritas praecedent faciem tuam. Beatus populus qui scit jubilationem.
Explicit prophetia Baruch.