DE ADHAERENDO DEO

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III. .

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX,

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 INDEX Capitum libri de adhaerendo Deo.

CAPUT XII

De amore Dei, quam efficax sit.

Enimvero omnia supradicta, et quaecumque saluti necessaria, non melius, nec propinquius, nec salubrius perfici possunt, nisi per amorem : per quem suppleri potest omnis necessarii ad salutem indigentia., et in eo habetur omnis boni, abundantia, nec deest summi desiderii praesentia. Quippe solus amor est, quo convertimur ad Deum, transformamur in Deum, adhaeremus Deo, unimur Deo, ut simus unus spiritus cum eo, et beatificemur hic in gratia, et ibi in gloria, ab eo, et per eum. Amor enim ipse non quiescit, nisi in amato, quod fit cum obtinet ipsum possessione plenaria atque pacifica, Nempe amor ipse, qui et charitas, est via Dei. ad homines, et via hominis ad Deum : et mansionem Deus habere non potest, ubi charitas non est. Si igitur charitatem habemus, Deum habemus, quia Deus

charitas est . ''Proinde nihil amore acutius, nihil subtilius aut penetrabilius : nec quiescit, donec naturaliter totam amabilis penetraverit virtutem et profunditatem ac totalitatem, et unum se vult facere eum amato, et si fieri potest, ut hoc idem ipse sit quod amatum. Et ita nullum patitur medium inter se et objectum dilectum quod amat, quod est Deus, sed vehementer tendit in eum : et ideo numquam quiescit, donec omnia transeat, et ad ipsum in ipsum veniat.

Est enim amor ipse virtutis unitivae et transformativae, transformans amantem in amatum, et econtra, ut sit unum amatorum in altero, et e converso, in quantum intimius potest. Quod liquet primo quantum ad vires apprehensivas, qualiter amatum sit in amante : videlicet in quantum dulciter et delectabiliter revocatur in apprehensione amantis : et e regione, prout scilicet amans nititur singula quae ad amatum pertinent, non superficialiter, sed intrinsecus discernere, et quasi ad interiora ejus ingredi. Sed quantum ad vires appetitivas et affectivas, amatum dicitur in amante, prout videlicet est in affectuosa ejus complacentia, et in jucunda ejus delectatione interius radicata: e converso, amans est in amato, toto desiderio et conformitate secundum idem velle et nolle, et in eodem sig. audere et tristari, tamquam idem ipse. Trahit enim amor (quia fortis est ut mors dilectio ) amantem extra se, et collocat eum in amato, faciens ei inlimissime inhaerere. Plus enim est anima ubi amat, quam ubi animat: quia sic est in amato secundum propriam naturam, rationem, et voluntatem : sed in eo quod animat, tantum est secundum quod est forma : quod etiam brutis convenit.

Non est ergo aliud quod nos ab exterioribus sensibilibus intra nos, et exinde in Jesu Christi intima et divina trahit, quam amor Christi, quam desiderium dulcedinis Christi, ad sentiendum, percipiendum, et degustandum praesentiam divinitatis Christi. Non itaque aliud est quam amoris vis, quae etiam animam de terris ad fastigia caeli celsa perducit. Nec ad summam beatitudinem quis pervenire potest, nisi amore et desiderio provocante. Ipse etiam amor est vita animae, vestis nuptialis, et perfectio ipsius, in quo omnis lex et Prophetae, et Domini edictum pendet Unde Apostolus ad Romanos : Plenitudo legis est dilectio , Et prima ad Timotheum : Finis praecepti est charitas .