CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De causa caloris in inferiori regione aeris.
Dico ergo nunc , quod orbis est elementum unum, quod quidem non est ex elementis quatuor inferioribus, quae sunt ignis calidus levis et siccus, nec aer calidus et humidus, nec aqua frigida et humida, neque terra frigida et sicca, sed per naturam est aliud ab eis. Sed, sicut diximus supra, corpus propinquum et immediatum est calidum ustivum : quia, sicut supra diximus, omne mobile motu suo inducit calorem in corpore quod est sibi proximum, dummodo illud sit receptibile caloris : hoc enim est secundum naturam, et praecipue quando corpus motum motu suo potest generare calorem et exustionem vel caliditatem : hoc autem fit ex duabus causis convenientibus in eo quod movetur : quarum una est motus velocitas, et altera est propinquitas ejus quod calescit ab eo, et utrumque est in motu orbis et corpore sibi propinquo. Orbis tamen secundum se, et similiter partes ejus omnes nullo modo ex motu aliquo, vel alia de causa calefiunt, nec ustiva efficiuntur, sed calefaciunt corpus super quod moventur motu circulari, et tamen non calefiunt ab eo, neque a suo motu proprio : quia ipsae non recipiunt peregrinas vel alienas impressiones, eo quod non sunt in potentia ad formam aliquam, cum sint incorruptibilia et ingenerabilia tam secundum esse quam secundum essentiam. Corpus autem Solis plus aliis calefacit : quia majus est et velocis motus, et est propinquum nobis, ideo plus generat caloris, et magis excitat calorem insuper eo quod movetur : et quia stellae quaedam aliae communitatem habent cum sole, et aliquando juvant eum ad calefaciendum, ideo quod advenit nobis tunc cum juvatur a stellis, est plus caloris quam illud quod advenit a stellis aliis. Sic ergo cum moventur stellae et omnia corpora superiora, tunc id quod est in circuitu sub ipsis, movetur a caliditate generata ab ipsis : deinde separatur caliditas illa ab eo in quo primo generata est, et fit in eo quod secundum est ab illo, deinceps in materia, et sic per media venit ad nos : hoc est enim quod voluimus determinare de causis et locis generationis impressionum quae generantur in alto.