COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 18.). Qui non credit tam iudicatus est. i. Si iam iudicatus est, quomodo iterum iudicabitur ? Quodsi non iudicabitur qui non credit, et verum est quod dicit Scriptura, quod qui credit in Filium non iudicatur ;tum ergo nec iudicabitur qui credit, nec qui non credit: quid ergo iudicabit ille qui " venturus est iudicare vivos et mortuos"? 2. Propterea ad intelligendum ea quae dicit Scriptura de iudicio divino, notandum, quod est iudicium Dei in praesenti
et est iudicium Dei in futuro.
Iudicium Dei in praesenti multiplex: praescientiae: Ioannis tertio : " Qui non credit iam iudicatus est", id est, iudicari praescitur.
Discretionis: Ioannis duodecimo: "Nunc iudicium est mundi ", id est distinctio bonorum a malis ; et Ioannis nono: " Ego in iudicium in hunc mundum veni, ut qui non vident videant " etc.
Examinationis: primae Petri quarto: " Tempus est, ut iudicium incipiat a domo Dei".
Retributionis: Psalmus: " Exaltare, qui iudicas terram, redde retributionem superbis ".
3. Iudicium in futuro multiplex: ex parte iudi- catorvm et ex parte iudicantium.
Ex parte iudicatorum, iudicium discussionis: Ecclesiastae duodecimo : " Cuncta, quae fiunt, adducet Dominus in iudicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit".
Iudicium definitionis: Apocalypsis vigesimo : " Libri aperti sunt, et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum ".
Iudicium condemnationis: Ioannis tertio: " Non misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum ". - Iudicium discussionis erit mediocriter bonorum et mediocriter malorum tantum, ut ait Hieronymus . Iudicium distinctionis erit omnium bonorum et malorum. Iudicium damnationis omnium malorum, nullorum autem bonorum. 4. Ex parte iudicantium dividitur iudicium futurum. Est enim indicium auctoritatis, et illud est Dei: Psalmus : "Dominus iudicabit populos ". Iudicium exsecutionis, et illud est Christi: Ioannis . quinto: " Pater omne iudicium dedit Filio "; et infra eodem: " Potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est ".
Iudicium obsessionis, et illud erit Apostolorum proprium: Hatthaei decimo nono : " Sedebitis super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel "; iudicantes, quasi assessorie.
Iudicium approbationis, et illud erit omnium iustorum: Sapientiae tertio: " Iudicabunt iusti nationes " etc.: iudicabunt, id est, iudicium Dei de nationibus approbabunt.
Iudicium comparationis: et hoc est bonorum respectu malorum, et minus malorum respectu peiorum ; Matthaei duodecimo: " Regina Austri surget in iudicio cum generatione hac " etc.; et Lucae undecimo: " Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione hac " etc: in iudicio surgent, id est, ex sui comparatione iudicandos esse ostendent.
Annotatio 7.
(Vers. 19.). Hoc est iudicium, quia lux venit in mundum etc.
Nota, quod iudicium aliquando appellatur iudicii causa, scilicet culpa: ad Romanos quinto : "Iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis in iustificationem "; iudicium, id est culpa: similiter et hic: Hoc autem est iudicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem.
Aliquando iudicis sententia: Ioannis septimo: " Rectum iudicium iudicate ".
Aliquando iudicati poena: ad Galatas quinto: "Qui conturbat vos portabit iudicium, quicumque est ille ".
Annotatio 8.
(Vers. 27.). Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de caelo.
Require supra capitulo primo : quid accipitur et a quo, et qui accipiunt et qui non, ad quid obligat accepti ratio.