QUODLIBETA 4

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Quaestio 6

 Quaestio 7

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 12

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 1

Utrum pater eodem verbo dicat se et creaturam.

Ad primum sic proceditur. Videtur quod pater non eodem verbo dicat se et creaturam.

Argumentum 1

Dicere enim se, soli patri convenit, ut Augustinus dicit, VII de Trinit.. Sed dicere creaturam convenit toti trinitati: ea enim quae important respectum ad creaturam, toti trinitati conveniunt, ut patet per dionysium, II cap. De divin. Nomin.. Ergo pater non eodem verbo dicit se et creaturam.

Argumentum 2

Praeterea, creatura procedit a deo per modum voluntatis; filius autem, qui est verbum quo pater dicit seipsum, procedit a deo per modum naturae: quia, ut Hilarius dicit in libro de synodis, omnibus creaturis substantiam voluntas dei attulit; filio autem naturam dedit nativitas. Ergo non est idem verbum quo pater dicit seipsum, et quo dicit creaturam.

Sed Contra

Sed contra, est quod Augustinus dicit, II super Genesim ad litteram, quod dixit, et facta sunt, id est verbum genuit, in quo erat ut fieret creatura. Sed verbum genuit dicens seipsum. Ergo idem est verbum quo dicit seipsum, et quo dicit creaturam.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod, sicut Augustinus dicit, XV de Trinit., verbum dei repraesentatur aliqualiter per verbum nostri intellectus, quod nihil est aliud quam quaedam acceptio actualis nostrae notitiae: cum enim id quod scimus, actu considerando concipimus, hoc verbum nostri intellectus est, et hoc est quod verbo exteriori significamus.

Sed quia nos non totum id quod habitu scimus, actu mente concipimus, sed de uno intelligibili movemur ad aliud; inde est quod in nobis non est unum solum verbum mentale, sed multa, quorum nullum adaequat nostram scientiam.

Sed deus quidquid scit, actu intelligit; et ideo in mente eius non succedit verbum verbo: et sicut eadem scientia scit se et omnia alia, ita etiam eodem verbo exprimit seipsum et omnia alia: nec esset eius verbum perfectum, ut Augustinus in eodem Lib. Dicit, si aliquid minus esset in eius verbo quam in eius scientia. Unde quidquid pater scit, totum unico suo verbo dicit.

Et sic necesse est quod idem verbum sit quo dicit seipsum et quo dicit creaturam.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod dicere, si proprie sumatur, est producere verbum: quod soli patri convenit. Et ideo, si dicere in divinis proprie sumatur, solus pater dicit, quia solus ipse generat verbum. Hoc enim verbo exprimitur quidquid tota trinitas scit, quia trium personarum est una scientia.

Et ex hac ratione verbum importat respectum ad creaturam, in quantum est expressio quaedam scientiae quam pater communiter habet cum aliis personis de creatura.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod aliud est verbum, et id quod dicitur verbo: hoc enim verbo quod est lapis, significatur res quae non est verbum, sed corpus. Unde nihil prohibet creaturam procedere a deo per modum voluntatis: verbum autem quo dicitur creatura, per modum naturae.