SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 2

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 4

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 5

 Pars 1

 Sermo 6

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 7

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 8

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 9

 Pars 1

 Sermo 10

 Sermo 11

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 12

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 13

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 14

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Sermo 2

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 4

 Pars 1

 Sermo 5

 Sermo 6

 Sermo 7

Pars 3

Lux orta est justo, et rectis corde laetitia.

Psal. 96, 12. Dictum fuit hodie qualiter beata virgo in ortu suo est lux corruscans: restat videre qualiter est laetitia rectis; quia notatur ibi: et rectis corde laetitia. Laetitia promittitur in sacra Scriptura non quibuslibet rectis, sed rectis corde, idest perfecte rectis. Sic exponemus quod intelligitur per job 1, 1, de quo dicitur: erat vir ille simplex et rectus ac timens deum, et recedens a malo. Simplex in intentione, rectus in opere.

Timens deum et recedens a malo, idest peccato.

Unde Salomon Prov. 14, 16: sapiens timet et declinat a malo. Et alibi Prov. 15, 28: per timorem declinat omnis homo a malo.

Tali recto promittitur laetitia.

Videndum est quod duplex est homo: unus interior, alius exterior. Et secundum hoc requiritur quod perfecte rectus habeat rectitudinem in homine interiori et exteriori. Homo interior consistit in anima: anima autem duas habet partes, scilicet intellectum et affectum. Et secundum hoc requiritur quod sit rectitudo in homine interiori: primo, ex parte intellectus, quia rectitudo est veritatis cognitio; secundo, oportet quod sit rectitudo ex parte affectus, qui est bonitatis verae delectatio; quia cognitio charitatis rectificat intellectum, et amor verae bonitatis rectificat affectum.

Primo, dico, cognitio summae veritatis rectificat intellectum; unde Psal. 72, 1: quam bonus, idest valde bonus, Israel deus his qui recto sunt corde. Est bonus, idest bonorum suorum diffusivus his qui recto sunt corde, idest qui habent cognitionem summae veritatis per fidem; quia fides est lux specialis ad cognoscendum dominum, et ea quae sunt circa dominum. Psalm. 124, 4: benefac domine bonis quantum ad affectum et rectis corde, quantum ad intellectum. Patet modo quod ad hoc quod homo sit perfecte rectus requiritur rectitudo luminis interioris, scilicet animae ex parte intellectus.

Secundo, requiritur rectitudo hominis interioris ex parte affectus; de qua rectitudine dicit bernardus, quod rectitudo creaturae rationalis est conformare suam divinae voluntati. Ista autem conformitas consistit in charitate, quae transformat amantem in amatum, non secundum substantiam, sed per conformitatem voluntatum.

Item plus: oportet quoque omne esse rectum in exteriori homine; ad quae tria requiruntur: primo ut sit rectus visu, sive aspectu; secundo ut sit rectus in locutione vel affectu; tertio, ut sit rectus in incessu.

Primo, dico requiritur quod sit homo exterior rectus in visu, sive in aspectu. Unde Salomon in Prov. 4, 24: oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos; dicit: oculi tui recta videant, non solum interius sed exterius quae licita sunt videre; quia dicit Gregorius: non licet intueri quod non licet concupisci.

Dicit: recta videant, scilicet exempla sanctorum et bona opera proximorum. Et palpebrae tuae etc.. Debet homo oculos deprimere ad ista inferiora et humilia. Sed quidam habent oculos elatos per superbiam et cordis elationem; de quibus in proverbiis 6, 17 - 18: sex sunt, quae odit dominus: et septimum detestatur anima ejus; scilicet oculos sublimes, et linguam mendacem.

Pavo quando gloriatur de cauda sua, et aspicit pedes suos, statim caudam dimittit. Similiter si aliqui boni efferantur per superbiam, quod absit, respiciant pedes suos et humiliabuntur. Dicit: oculi in plurali, non uno tantum: et dicit, recta non sinistra videant.

Secundo, debet homo exterior esse rectus in locutione secundum affectum. Apostolus ad 2 Tim. 2, 15, enim dicit: sollicite cura te ipsum probabilem exhibere deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Loquitur praelato principaliter, et ex convenienti (consequenti) omnibus aliis. Dicit: cura te ipsum, per dolorem contritionis: exhibe te deo operarium rectum inconfusibilem, scilicet qui non sit dignus confusione, sed laude et remuneratione. Talis est qui utilia dixit. Sed mali digni sunt confusione. Recte tractantem verbum veritatis. Quidam non recte tractant verbum veritatis; scilicet illi qui propter gloriam aut bonorum excellentiam praedicant, vel ad propriam jactantiam: sed recte tractant qui ad hoc tractant verbum veritatis ut deus glorificetur, proximus aedificetur.

Audivi de quodam magistro in theologia qui per viginti quinque annos rexerat, et per viginti annos, ut confessus fuit in morte, (quod) plus rexit propter vanam gloriam quam propter dei commendationem et proximi aedificationem.

Gladius pulcher, qui ordinatus est ad secandum, si quis utetur eo ad fodiendum fimum, male utetur eo, quia non utetur eo respectu finis ad quod ordinatus est. Similiter verbum veritatis ordinatum est ad dei laudem et proximi aedificationem. Qui igitur alio modo vel fine utitur, male utitur. Propter hoc dicitur Eccli. 28, 20: verbis tuis facito stateram, idest pondera verba tua si sint ad laudem dei, vel non; vel si sint nociva proximo vel non: et fraenos ori tuo rectos. Rectum est fraenum quando non est plus ex una parte quam ex alia: sed quando est laxum ex una parte, et ex alia multum stringit, tunc non est rectum.

Sed aliquando unus etiam recte tenet fraenum oris in prosperitate, sed in adversitate blasphemat et murmurat: de quibus in epistola Jacobi 1, 26: si quis putat se esse religiosum, et non refraenat linguam suam a verbis malis, et blasphemat, vana ejus religio est.

Tertio, debet omnis homo exterior esse rectus in intellectu. Unde apostolus ad Hebraeos 12, 13: rectos facite gressus pedibus vestris, scilicet et mentis et corporis, ut non claudicans quis erret per infidelitatem in intellectu, magis autem sanetur, scilicet per gratiam divinam.

In affectu aliquis claudicavit in duas partes: unde in libro 3 regum 18, 21: ut quid claudicatis in duas partes? si dominus est, sequimini ipsum.

Aliqui claudicant in uno pede qui habent veram fidem in intellectu, et odium boni ex parte affectus.

Utroque pede claudicant qui habent errorem infidelitatis in intellectu, et odium bonitatis in affectu; vel qui sunt elati tempore prosperitatis, et murmurant tempore adversitatis. Propter hoc dicit apostolus Hebr. 12, 13: rectos facite gressus pedibus vestris etc.. Scilicet ut adsit humilis patientia, fides vera, et bonus amor. Si igitur habemus hominem rectum ex parte hominis interioris et ex parte hominis exterioris, talibus promittitur laetitia.

Sed dices: qui descripsit rectos corde, qualiter non similiter rectos corpore, vel rectos gressu vel visu? ratio est quia quando (est) rectitudo in homine interiori, tunc est rectitudo in homine exteriori; quia Matth. 6, 22: si oculus tuus fuerit simplex, idest sine plica duplicitatis, sive erroris, totum corpus tuum erit lucidum, idest tota congeries operum tuorum erit bona et recta.

Quia igitur homo exterior dependet ab homine interiori, ideo descripsit tantum rectum corde et non corpore. Patet modo qui sint recti.

Isti recti scitis quid faciunt? tria domino rependunt: primo, vitam corrigunt; secundo dominum diligunt; tertio, dominum benedicunt, et pro beneficiis sibi a deo collatis gratias domino referunt.

Primo dico, vitam corrigunt: unde in proverbiis: impius, qui non habet pietatem ad dominum, nec compassionem ad proximum, effraenat idest confraenat (non fraenat) vultum idest animum pertinaciter idest imprudenter et irriverenter; qui autem rectus est corrigit viam suam per praevidentiam. Talis est qui est rectus rectitudine justitiae ad proximum, et rectitudine contemplationis ad deum. Sed impius effrenat vultum ne mandatum dei recipiat, vel si recipiat, opere non adimpleat.

Secundo, recti corde deo adhaerent per dilectionem.

Unde in Cant. 1, 4: recti diligunt te.

Psalm. 24, 21: innocentes et recti adhaeserunt mihi. Scilicet per fervorem et habitum caritatis.

Tertio, recti corde domino pro beneficiis acceptis gratias referunt; unde in esdrae ultimo (3 esdr. 9, 46), scilicet quando esdra absolvisset legem, steterunt omnes recti. Cum absolvisset legem, idest absolute legisset et exposuisset. Lex dicitur quia nos ligat; sed et benedixit dominum altissimum, dominum Sabaoth omnipotentem; et respondit omnis populus: amen. Etiam sequitur, et congregati sunt omnes in jerusalem celebrare laetitiam ad quam etc..