Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 7.) Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni, et pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli, et scintillae quasi aspectus aeris candentis. Et manus hominis sub pennis eorum in quatuor partibus. LXX: Et quatuor facies uni, et quatuor alae uni, et crura eorum recta, et pennati pedes eorum. Et scintillae quasi fulgurans aeramentum, et leves pennae eorum, et manus hominis sub pennis eorum in quatuor partibus eorum. De quatuor animalibus, quorum 0021C aspectus erat similitudo hominis (ita dumtaxat ut singula haberent quaternas facies, et quaternas alas, pedesque rectos, et plantam pedis, quasi vestigium pedis vituli, sive, ut interpretatus est Aquila, rotundam, quod LXX penitus omiserunt), de scintillis quoque aeris splendore rutilantibus, et de levibus pennis eorum, quod in Hebraico non habetur, de manu quoque hominis sub alis eorum in quatuor partes, et reliquis quae propheticus sermo describit, conabimur quid nobis videatur dicere, cum opiniones singulorum breviter strinxerimus. Quidam quatuor Evangelia, quos nos quoque in prooemio commentariorum Matthaei secuti 10 sumus, horum animalium putant nominibus designari: Matthaei, quod quasi hominem descripserit: Liber generationis Jesu 0021D Christi, filii David, filii Abraham. Leonis, ad Marcum referunt: Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta: Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini: rectas facite semitas ejus (Isai. XL, 3) . Vituli, ad Lucae Evangelium, quod a Zachariae incipit sacerdotio. Aquilae, ad Joannis exordium, qui ad excelsum evolans coepit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Super quo quid nobis videretur, in supradicto opere diximus, pleniusque in Apocalypsi 0022A Joannis (Cap. IV) horum animantium species ac nomina referuntur ad quatuor Evangelia (( Al. Evangelistas)). Quibus quomodo possit omnium animalium descriptio coaptari, tentabimus suo loco dicere. Alii vero qui philosophorum stultam sequuntur sapientiam, duo hemisphaeria in duobus templi Cherubim, nos et Antipodas, quasi supinos et cadentes homines suspicantur. Plerique, juxta Platonem, rationale animae, et irascitivum, et concupiscitivum, quod ille λογικὸν et θυμικὸν et ἐπιθυμητικὸν vocat, ad hominem, et leonem ac vitulum referunt: rationem et cognitionem, et mentem, et consilium, eamdemque virtutem atque sapientiam in cerebri arce ponentes: feritatem vero et iracundiam atque violentiam in leone, quae consistat in felle. Porro libidinem, 0022B luxuriam, et omnium voluptatum cupidinem in jecore, id est, in vitulo qui terrae operibus haereat. Quartamque ponunt quae super haec et extra haec tria est, quam Graeci vocant συντήρησιν, quae scintilla conscientiae in Cain quoque pectore, postquam ejectus est de paradiso, non extinguitur, et qua victi voluptatibus, vel furore, ipsaque interdum rationis decepti similitudine, nos peccare sentimus. Quam proprie Aquilae deputant, non se miscentem tribus, sed tria errantia corrigentem, quam in Scripturis interdum vocari legimus spiritum, qui interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26) . Nemo enim scit ea quae hominis sunt, nisi spiritus qui in eo est (I Cor. II, 11) . Quem et Paulus ad Thessalonicenses 11 scribens, cum anima et corpore servari 0022C integrum deprecatur (I Thess. V) . Et tamen hanc quoque ipsam conscientiam, juxta illud quod in Proverbiis scriptum est: Impius cum venerit in profundum peccatorum, contemnit (Prov. XVIII, 13) : cernimus praecipitari apud quosdam et suum locum amittere, qui ne pudorem quidem et verecundiam habent in delictis, et merentur audire: Facies meretricis facta est tibi, noluisti ((Al. nescis)) erubescere (Jerem. III, 3) . Hanc igitur quadrigam in aurigae modum Deus regit, et incompositis currentem gradibus refrenat, docilemque facit, et suo parere cogit imperio. Quam disputationem partium animae, id est, hominis, qui minor mundus ab iisdem philosophis appellatur, etiam nos attingemus. Sunt qui simpliciter in quatuor animalibus, juxta Hippocratis sententiam, 0022D quatuor arbitrantur elementa mundi monstrari, de quibus constant omnia: ignem, aerem, aquam, terram. Quae quomodo sibi misceantur, et cum singula sint, sibi juncta videantur, invicemque se tangant, et in una persona animantium quatuor species habeant ac figuras, non est propositi operis. Quatuor quoque rotas de terrenis ad sublimia consurgentes, singulis et quadriformibus junctas animalibus, vel eorumdem elementorum commixtionem aestimant, vel quatuor temporum circulum, qui 0023A ternis conficitur mensibus, annumque vertentem, qui ab eo quod semper vertatur et in se redeat, nomen acceperit. De quibus pulchre uno versiculo dictum est:
Ver, aestas, autumnus, hyems, et mensis, et annus.
Quodque dicitur:
Erat rota in rota, annum in anno significari putant. De quo alius poeta (Virgil. II Georg.) :
Atque in se sua per vestigia volvitur annus.
Firmamenti etiam similitudinem crystallo comparatam, coelum hoc quod suspicimus intelligi volunt: sub quo volvuntur et transeunt
quatuor animantia. Thronumque coloris sapphiri, et sedentem desuper hominem sub humana similitudine, imperium cuncta regentis
omniaque habentis sub pedibus suis, omnipotentiae
0023B Dei describi autumant; dicique ad extremum:
Haec visio similitudinis gloriae Dei: per quae quasi per picturam quamdam et 12 imaginem, providentiam demonstrari. Quodque pedes animantium recti esse dicantur,
et
planta pedis vituli, seu rotunda, terrena quaeque ad coelestia subvolare, et omnibus angulis amputatis, rotunditatem sequi, quae omnium figurarum pulcherrima
est. Scintillas rutilantes, cuncta plena luminis indicare, et manus hominis sub pennis tam ipsius hominis, quam leonis, et
vituli, et aquilae: ut ratio cuncta sustentet, ac de humilitate terrena ad coelestia sublevet. Haec et ad Evangelia et ad
cuncta quae supra posuimus referre possumus. Audisse me memini quatuor perturbationes, de quibus plenissime Cicero in Tusculanis
0023C disputat, gaudii, aegritudinis, cupidinis et timoris, quorum duo praesentia, duo futura sunt, per quatuor significari animalia,
de quibus et Virgilius breviter (Aeneid. lib. VI) :
Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque:
quae regi debeant ratione, et potentia Dei; quibusque oppositae sint, immo impositae, virtutes quatuor, Prudentia, Justitia,
Fortitudo, Temperantia, ut harum gubernentur arbitrio. Quae quomodo vultibus hominis, leonis, vitulique et aquilae coaptentur,
omnino tacuerunt. Super quibus idem philosophus et orator in tribus ad filium officiorum libris disputat. Legi et cujusdam
Catinae, quem Syri λεπτὸν, id est,
acutum et
ingeniosum, vocant, brevem disputatiunculam,
0023D putantis castrorum ordinem duodecim tribuum describi in solitudine, ad Orientem et Occidentem, Septentrionem et Meridiem,
quae sibi invicem, et charitate, et consanguinitate sociantur, et hoc esse rotam in rota, quae ducantur a spiritu, et nube
protegantur in eremo, et columna ignis illuminentur in nocte; nec revertantur in Aegyptum, sed semper ad terram repromissionis
ire festinent. Electri autem in medio similitudinem, interpretatur Sancta sanctorum, faciemque hominis refert ad totum Israel;
leonis ad regale sceptrum Judae; vituli
0024A ad sacerdotalem et leviticam tribum: extra quae sit facies aquilae, vindicta et ultio Dei de coelo cuncta prospiciens, et
quae parata sit laniare peccantem, de qua et in Osee dicatur:
Sicut aquila super domum 13
Dei (Ose. VIII, 12) , id est, templum. Et in hoc eodem propheta (Infra XVII) , aquilam magnam magnarum alarum et unguium, quae
habeat ductum intrandi in Libanum, Nabuchodonosor intelligi, quem et nunc significet esse venturum, ac super hujuscemodi quadrigam
instar aurigae sedere Deum, et facienda, vel non facienda praecipere. Hoc autem, inquit, populo dicitur, qui in Babylone versatur,
quod si Deo colla subjecerit, ipsiusque paruerit retinaculis, rursum ejus mereatur auxilium, et terram quam amiserat, recipiat.