CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans utrum lumen sit causa caloris in inferiori parte aeris.
Adhuc autem nos digressionem facientes, quaeremus utrum ex lumine vel ex motu superiorum calor circa locum habitationis generatur : qualiter enim stellae sint calidae vel frigidae, in libro Coeli ei Mundi dici debet . Sunt enim quidam qui negant ex lumine in inferioribus calorem generari, his utentes ratio- nibus in assertione suae opinionis : dicunt enim quod id quod per se activum
est in natura, debet habere generans essentiale : calor autem per se activus est in natura tota. Si ergo ipsum lumen generat calorem, oportet quod essentialiter generet ipsum : et sic calor et lumen essent ejusdem essentiae, quod est falsum. Amplius si lumen est causa caloris : ergo oppositi caloris erit causa oppositum luminis, scilicet frigoris : sed lumen non habet oppositum : ergo a destructione consequentis etiam lumen non fuit causa caloris. Adhuc addunt quod si lumen generat calorem, aut per se, aut per accidens generat ipsum. Per se non, quia oporteret quod ejusdem essentiae esset calori et univocum cum ipso. Si autem generat per accidens : ergo aliquando potest non generare : ergo non bene ponitur causa per se, quare aer inferior sit calidus semper. Adhuc autem addunt quod lumen non est qualitas : quia si esset qualitas, tunc esset passio vel passibilis qualitas : et tunc haberet aliud contrarium, etsi non in genere, tamen in specie : sicut color qui non habet contrarium in genere et in specie, tamen habet contrarium : quia albedo contraria est nigredini : sed oppositorum contrariorum contrariae sunt causae : cum ergo frigidum et calidum sint contraria, si calor causatur ab uno, frigus causabitur a contrario : sed lumen non habet contrarium quod causet frigus : ergo nec ipsum erit causa caloris. Nec potest dici quod ex reverberatione radiorum sive luminis, ut dicunt, calor generetur, cum scilicet reflectuntur ad corpora solida et polita : quia si ipsum per se non est causa caloris, tunc nec multiplicatum generat ipsum.
His phantasiis quidam deducti devenerunt ad hoc, quod dicerent lumen non esse causam caloris : et videtur Averroes esse in isto errore super XI primae philosophiae, ubi inducit quod hoc videtur dicere Aristoteles, scilicet quod motus orbis generat calorem in corpore immedia- to sibi, et illud in alio, et sic deinceps usque ad nos : sol autem ideo plus praestat caloris, quia major est et spissior aliis stellis et planetis : et ideo fortius
commovet corpus quod est sub eo : et ad tantum procedit Averroes, quod dicit totum orbem esse spissiorem in parte ubi sol est : et ideo fortiorem in inferioribus facere motum, et plus inducere caloris. Sed si est verum quod dicit, tunc cessat tota philosophia Apollonii et Alchindi de speculis coinburentibus : quia constat quod speculum illud non movetur, nec sol super speculum pius movetur quam super aliud corpus : ergo si luminis reflexio nullo modo est caloris causa, non plus incenditur ignis ad speculum, quam ad ipsum corpus, quod absurdum est et contra sensum. Adhuc secundum hoc, non debet calor augmentari ex hoc quod diametraliter sol respicit inferiora oblique, sed potius ex vicinitate vel longinquitate ipsius : cum ergo in hyeme secundum probationem geometricam propinquior sit nobis sol quam in aestate, hyems debet esse magis calida quam aestas. Adhuc si ex motu tantum calefacit et non ex lumine, cum media aeris regio vicinior sit motui solis quam inferior, media debet esse calidior quam infima, quod est iterum absurdum. Adhuc in umbra et lumine aequaliter secundum hoc aequalis debet esse calor quando motus solis utrique aequaliter est propinquus. Adhuc si motus solis sit causa caloris, et effectus nunquam se extendit ultra causalitatem causae, calor non debet esse in his quae sol motu suo non circumducit vel tangit : sed inferiora non circumducit vel tangit : ergo inferiora calefacere non debet.
Propter igitur haec et his similia, absurdam reputamus illam positionem, quae dicit ex lumine calorem non generari, dicentes cum Avicenna, Appollonio magno philosopho, et cum Jacobo filio Alchindi, quod lumen caloris est generativum. Sol autem plus aliis stellis calefacit propter quatuor causas, quarum una est, quia cum omnis prini a qualitas inferior reducitur in suam primam causam in superioribus, quae non alteratur, sed immobilis est secundum qualitatem illam, reducitur calidum et siccum in Solem et in Martem, sicut alibi dictum est : quia in Sole est cum temperamento, in Marte autem intemperate : unde Sol de natura sua calefacit, licet non sit calidus per essentiam. Secunda causa est quam dat Rabbi Moyses, quod sol de natura sua calidus est et siccus, et habet movere sphaeram ignis : et ideo in emissione sui luminis calor etiam descendit igni admixtus : quia, sicut diximus supra, elementa alium motum et motorem habent in se considerata , et alium secundum quod congregantur ad locum mixtionis. Tertia causa est, quia major est et spissioris substantiae quam aliud corpus simplex : et dico spissum non spissitudine univoca cum elementorum inspissatione, sed potius aequivoca : quia spissitudo suae substantiae non causatur ab aliqua qualitate elementali, sed potius a nobilitate continuitatis suae substantiae. Quarta autem sequitur causa ex ista, quod lumen habet magis clarum et purum et intensum quam aliquod aliud corpus : et hoc ostendit suum nomen : quia dicitur Sol quasi solus lucens : et ex illo est ipse effectivus plurimi caloris, praecipue in illis corporibus quae per reflexionem lumen multiplicant : quia illa efficiuntur quamplurimum soli conjuncta ad unum punctum a quo accenditur ignis.
Ad rationem ergo primam quam ponit adversarius, dico quod etiam frigus ad unam primam causam reducitur in orbe, quia reducitur ad Saturnum : et non oportet quod Saturnus per essentiam sit frigidus, sicut non oportuit quod Sol esset calidus, et utrumque est causa caloris vel frigoris sicut movens primum et faciens non factum : et hoc licet sit faciens per se et movens, non tamen est
essentiale effectum : quia per se faciens sive per se movens dicitur dupliciter. Dicitur enim per se movens sive per se faciens hoc quod est primum faciens, quia non per aliud facit : et hoc modo primus motor movet : primus, dico , in omni motu. Dicitur etiam per se movens et per se faciens hoc quod per propriam essentiam facit quam dat facto, et hoc est movens et faciens motum et factum. Et hujus distinctionis reddidimus rationem in primo de Generatione et Corruptione. Primo ergo istorum modorum Sol est per se faciens calorem, et Saturnus per se faciens frigus, et sic de aliis. Sicut autem ipse motor et factor est faciens, praetor hoc quod habeat contrarium, ut sit factor contrarii : ita forma prima motoris sive factoris est forma non habens contrarium : et haec est forma.luminis, quia sol facit calorem, cum non habeat contrarium : quia est forma qua sol totam naturam movet ad esse et ad generari, et ipsum est potius intentio solis quam forma : quae intentio a sole abstracta per seipsam cum vi solis generatur in transparentibus et in superficiebus corporum non transparentium : et est primum et proximum movens corpora ad esse et generationem, ut jam dictum est. Et per hoc patet solutio ad omnia objecta. Si enim lumen exiguum aliquando facit frigus et humorem., hoc non est in quantum est solis : sed potius cum aliae stellae illuminentur a. sole, lumen eis incorporatum trahitur ad aliam naturam : unde in Saturno generat frigus, et alibi humorem, sicut alibi diximus. Si autem quaeritur quid sit ? dico quod est intentio luminosi vel naturalis potentia ejus quantum luminare movet omne quod est in sphaera activorum et passivorum. De lumine tamen in libro de Anima magis dicemus. Haec autem de causis impressionum efficientibus et materialibus et locis dicta sufficiant.