COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 6.). Iesus autem, fatigatus ex itinere, sedebat supra fontem.
1. Notandum hic, quod Iesus fatigatus dat nobis exemplum sustinendi laborem: Iesus autem sedens dat nobis documentum inveniendi quietem.
Si igitur gravat labor, consideremus Christum laborantem ; si delectat quies, sedeamus ad fontem, ad Christum scilicet, qui est fons quantum ad Divinitatem et quantum ad humanitatem. Quantum ad Divinitatem Christus est fons de summo descendens:
Canticorum quarto : " Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano ". Quantum ad humanitatem. Christus est fons de imo ascendam Genesis secundo: " Fons ascendebat de terra, irrigans universam superficiem terrae ".
2. Latius autem considerando fontis huius apertionem, inveniemus, a fonte Christo fontem derivari sapientiae, fontem misericordiae, fontem gratiae, fontem spiritualis laetitiae, fontem vitae aeternae.
Fons sapientiae purgat ignorantiam intellectus: de quo Ecclesiastici primo " Fons sapientiae verbum Dei in excelsis ".
Fons misericordiae culpam purgat, quae est in affectu: Zachariae decimo tertio: , Erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae ".
- Fons gratias reficit virtutem quantum ad activos: de quo fonte Ieremiae secundo : " Dereliquerunt me, fontem aquae vivae ", id est vivificantis, " et foderunt sibi cisternas dissipatas ".
Fons spiritualis laetitiae delectat mentem quantum ad contemplatum: quem sitiebat Psalmista dicens: " Sitivit anima mea ad Deum, fontem vivum ".
Fons vitae aelertme beatificat animam: de quo Psalmus: " Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen ".
- Sic ergo habes quinque fontes, quos si diligenter consideras, duoprimi sunt contra malum, duo sequentes promovent in bono, quintus vero fons effundit praemium.
3. Notandum, quod diversitatem fontium sequitur diversitas aquarum. Habemus namque de fonte sapientiae aquas instructionis: Ecclesiastici decimo quinto'' : " Cibavit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit illum ".
De fonte misericordiae, aquas remissionis, ''de quibus Ezechielis trigesimo sexto: " Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris ".
De fonte gratiae, aquam refectionis: Isaiae duodecimo: " Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris "; Psalmus: " Super aquam refectionis educavit me
De fonte spiritualis laetitiae, aquas consolationis: Proverbiorum vigesimo quinto : " Aqua frigida animae sitienti, nuntius bonus de terra longinqua ".
De fonte vitae aeternae, aquas aeternae felicitatis, de quibus Psalmus: "De torrente voluptatis tuae potabis eos "; et Apocalypsis septimo: " Non esurient neque sitient amplius, nec cadet super illos sol neque ullus aestus; quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad fontes vitae aquarum ". - Sic ergo habes in Salvatore quinque genera fontium et quinque genera aquarum, de quibus Isaiae duodecimo: " Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris ".
4. Possunt autem adaptari isti quinque fontes quinque vulneribus Christi, quorum quatuor inflicta sunt Christo ante mortem, quintum vero post mortem. Sic et istorum fontium quatuor aperiuntur nobis in vita ista, quintum vero post in gloria .
(Vers. 8.). Discipuli eius abierunt, ut cibos emerent.
Notandum, quod secundum Scripturam multiplex distinguitur cibus. Est enim cibus naturalis, legalis, carnalis, spiritualis, saeramenlalis, aeternalis.
Cibus naturalis ministratur nobis in mensa naturae, de quo Matthaei decimo : " Dignus est operarius cibo suo ".
Cibus legalis, in mensa synagogae, quem interdicit Apostolus ad Romanos decimo quarto: " Si propter cibum tuum frater tous contristatur, iam non secundum caritatem ambulas ".
Cibus carnalis, in mensa concupiscentiae: Proverbiorum trigesimo: "Per tria movetur terra ", quorum unum est, cum " stultus saturatus fuerit cibo ".
Cibus spiritualis, in mensa conscientiae, de quo Ioannis sexto: "Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam ".
Cibus sacramentalis, in mensa eucharistiae: Ioannis sexto : " Caro mea vere est cibus " etc.
Cibus aeternalis, in mensa gloriae, de quo Tobiae duodecimo: " Ego cibo invisibili et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor ".