Supra instruxit eum quomodo resistat tribulationibus et periculis praesentibus, hic ostendit quomodo stet contra futura. Et primo praenuntiat futura pericula; secundo ostendit idoneitatem suam ad resistendum, ibi tu autem assecutus; tertio ostendit qualiter resistat, ibi testificor.
Circa primum duo facit, quia primo praenuntiat pericula novissimorum temporum; secundo ostendit quomodo eorum vitia sunt etiam modo vitanda, ibi et hos devita.
Item prima in duas, quia primo praenuntiat esse futura pericula in novissimis temporibus; secundo causam periculorum, ibi et erunt homines.
Dicit ergo: dixi, devita profana, etc., non solum autem sunt haec modo vitanda, sed in futuro restant etiam quaedam alia vitanda. Et dicuntur novissimi dies, quia sunt propinqui novissimo diei. Io. V, 55: ego resuscitabo eum in novissimo die. Gen.
C. XLIX, 1: congregamini ut annuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis. Et addit instabunt tempora periculosa, etc.. Matth.
C. XXIV, 9: eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
Causa horum est iniquitatis abundantia, Matth. XXIV, 12: quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum, quia fides et charitas vel annullabitur vel totaliter peribit; quia quanto magis aliquid elongatur a suo principio, tanto plus deficit. Et ideo in tempore illo magis deficient fides et charitas, quia plus elongantur a christo. Lc. XVIII, 8: filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? et circa hoc primo ponit iniquitatis radicem; secundo diversas eius species.
Radix autem totius iniquitatis est amor sui ipsius. Duplex autem amor duplicem civitatem facit.
Sed contra: quilibet naturaliter diligit se.
Respondeo. Dicendum est quod in homine duo sunt, scilicet natura rationalis et corporalis.
Quantum ad intellectualem seu rationalem, quae interior homo appellatur, ut dicitur II Cor. IV, 16, homo debet plus se diligere quam omnes alios, quia stultus esset qui vellet peccare ut alios a peccatis retrahat; sed quantum ad exteriorem hominem, laudabile est ut alios plus diligat quam se. Unde illi qui se sic tantum amant, sunt vituperabiles. Phil. II, 21: omnes quae sua sunt quaerunt, non quae iesu christi.
Ex hac radice diversae sunt species iniquitatis. Unde dicit cupidi, elati, etc..
Et circa hoc tria facit, quia primo ponit peccata, quae sunt in abusu rerum exteriorum; secundo, quae pertinent ad inordinationem hominis ad alios, ibi blasphemi; tertio, quae ad seipsum, ibi incontinentes.
Duo autem sunt in rebus exterioribus, scilicet abundantia divitiarum, et excellentia bonorum.
Quantum ad primum dicit cupidi. Et cupiditas primo ponitur, quia est radix omnium malorum. Vel est propinqua amori sui ipsius, quae est ad bona exteriora.
Quantum ad secundum dicit elati. Elatio est species superbiae, quae sunt quatuor: una quando aliquis attribuit sibi quo caret. Secunda quando quod ab alio habet attribuit sibi, ac si haberet a se. I Cor. IV, 7: quid habes quod non accepisti, etc.. Tertia quando attribuit sibi quod habet ab alio, sed meritis propriis. Lc. XVIII, 12: ieiuno bis in sabbato, etc.. Quarta quando singulariter vult videri supra omnes, et haec est elatio.
Ps. Cxxx, 1: domine, non est exaltatum cor meum, etc..
Quod dicit superbi, reducitur ad alias species superbiae. Iac. IV, 6: deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Consequenter ponit vitia quantum ad alios. Et primo quantum ad superiores; secundo quantum ad aequales, ibi scelesti.
Superior est triplex, scilicet deus; et contra hunc dicit blasphemi. Is. I, 4: dereliquerunt dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
Item parentes; et quantum ad hoc dicit parentibus non obedientes. I Reg. XV, 23: quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Prov.
C. XXX, 17: oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae. Item benefactor inquantum huiusmodi; et quantum ad hoc dicit ingrati. Ps.
XXXVII, 21: qui retribuunt mala pro bonis, etc.. Col. III, 15: grati estote. Sap. XVI, 29: ingrati enim spes tamquam hybernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua.
Tunc ponit mala quae sunt ad aequalem et proximum, et sunt tria.
Primum pertinet ad opus; unde dicit scelesti, id est, qui scelera gravia perpetrant in proximos. Is. I, 4: vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis, etc.. Secundum ad affectum; unde dicit sine affectione, id est, sine affectu charitatis, et sine pace. Tertio quantum ad verbum; unde dicit criminatores. Lev. XIX, V. 16: non eris criminator, nec susurro in populis.
Item quantum ad seipsum ostendit quaedam alia tripliciter.
Primo quantum ad corruptionem concupiscibilis, secundo irascibilis, tertio rationalis.
Quantum ad primum dicit incontinentes.
Unde dicitur incontinens qui se non tenet in bono proposito propter pravas concupiscentias.
Eccli. XXVI, 20: omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.
Quantum ad irascibilem dicit proprie immites, id est, non mansueti; haec enim mansuetudo moderatur passiones irae. Matth.
C. XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Ps. XXIV, 9: docebit mites vias suas.
Item ponit aliud quod pertinet ad effectum irascibilis, scilicet benignitatis exclusio; unde dicit sine benignitate. Hoc enim est naturale quod quando dominatur unum contrariorum, excludit aliud. Eph. IV, 32: estote invicem benigni.
Deinde ponit vitia, quae sunt ad corruptionem rationalis. Haec autem potentia perficitur per prudentiam; prudentiae autem opponitur aliquod vitium per abusum prudentiae et aliquod per eius privationem, et utrumque ponit.
Quantum ad primum dicit proditores. Ad prudentiam autem pertinet sagacitas, qua quidam abutuntur in malum, et hi sunt proditores.
Prov. XI, 13: qui ambulat fraudulenter, revelat arcana. Item constantia qua quidam abutuntur dum in malo proterviunt; unde dicit protervi. Prov. III, 5: ne innitaris prudentiae tuae.
Deinde ponit vitia, quae sunt ad privationem prudentiae. Et primo ponit privationis causam; unde dicit tumidi. Superbi enim inflantur in agendis, quia non metiuntur vires suas, et ideo deficiunt. Prov. XI, 2: ubi superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem humilitas, ibi et sapientia. Secundo ponit privationis effectum, quia temporalia praeponunt aeternis; unde dicit voluptatum amatores magis quam dei. Is. XIII, 22: syrenae in delubris voluptatis.
Sed numquid est idem esse incontinentem, et voluptatum amatorem? respondeo. Dicendum est quod non, quia proprie incontinens dicitur qui habet spem fugiendi, sed vincitur ab eis; sed proprie amator earum est intemperatus qui habet corruptam aestimationem.
Consequenter ponit simulationem, dicens habentes quidem speciem pietatis II cor.
C. XI, 13: operarii subdoli, virtutem autem eius abnegantes, virtutem scilicet pietatis, quae dicitur hic dupliciter. Uno modo ipsa vis pietatis, id est, eius virtus; unde dicit abnegantes, id est, veritatem non habentes.
Tit. I, 16: confitentur se nosse deum, factis autem negant. Alio modo, quia virtus rei dicitur illud, ex quo dependet tota res.
Tota autem virtus pietatis dependet ex charitate, ideo dicit virtutem eius, scilicet charitatem abnegantes.