QUODLIBETA 4

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Quaestio 6

 Quaestio 7

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 12

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Prologus

Prologus

Deinde quaesitum est de filio quantum ad naturam assumptam. Et circa hoc quaesitum est utrum sit unum numero corpus christi affixum cruci et iacens in sepulcro.

Utrum sit unum numero corpus christi affixum cruci et iacens in sepulcro.

Et videtur quod non.

Argumentum

Quia quaecumque differunt specie, differunt numero. Sed corpus christi appensum in cruce et iacens in sepulcro, differt specie eo modo quo mortuum et vivum differunt specie.

Ergo non est unum et idem numero.

Sed Contra

Sed contra, quaecumque sunt unum et idem supposito vel hypostasi, sunt unum et idem numero. Sed corpus christi iacens in sepulcro et appensum cruci, est unum et idem supposito sive hypostasi, quia hypostasis verbi dei nunquam separata est ab eius corpore.

Ergo corpus christi est unum et idem numero appensum cruci et iacens in sepulcro.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod circa hoc cavendae sunt duae damnatae haereses.

Quarum una est Arianorum, qui cum ponerent christum animam non habuisse, sed verbum fuisse corpori loco animae, per consequens posuerunt quod verbum separatum est in morte a corpore; sicut manifeste patet in quodam sermone Arianorum, contra quem Augustinus disputat.

Alia vero est haeresis Galanitarum, quae fuit in sexta synodo damnata; qui cum ponerent unam naturam compositam ex divinitate et humanitate, posuerunt illam naturam simpliciter incorruptibilem; et ita posuerunt corpus christi simpliciter incorruptum, non solum corruptione putrefactionis, quod fides catholica tenet, secundum illud psalm. XV, 10: non dabis sanctum tuum videre corruptionem, sed etiam corruptione quae pertinet ad rationem mortis: quod est impium, ut patet per Damascenum in III Lib..

Sic ergo, ad excludendam primam haeresim, oportet nos ponere identitatem secundum suppositum in corpore christi appenso cruci et posito in sepulcro. Ad excludendum vero secundam haeresim, oportet nos ponere veram differentiam mortis et vitae.

Sed quia prima unitas maior est quam secunda differentia, dicendum est, quod est idem numero corpus christi appensum cruci et iacens in sepulcro.

Ad

Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa non tenet in corpore christi, propter unitatem hypostasis.