CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quae sit istius tractatus intentio.
Cum jam ducturi simus de impressionibus in alto generatis , quaedam eorum generantur in altissimo ex corporibus coelestibus vel ex similibus illis. Quaedam autem generantur in medio spatio aeris ex vapore humido et sicco, non habentia similitudinem superiorum corporum. De his ergo impressionibus quae in primo modo generantur, dicemus in residuo istius primi libri. De aliis autem in his libris qui erunt deinceps. Impressionum autem primo modo generatarum quaedam sunt quarum efficiens causa et materia coelestis est. Quaedam autem sunt cujus materia est terrestris, licet similitudinem in forma et lumine habeat cum coelestibus : et de his quaedam similitudinem expressam, ut cometes : quaedam minus expressam, sicut alii ignes. De primis autem est galaxia, et de secundis est stella quae dicitur cometes In tertio autem loco sunt ignes perpendiculares, sicut titiones descendentes et ascendentes.