COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 46.). Erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum.
1. Considerandum est in verbis istis, quae sit infirmitas ista
et unde contracta.
Infirmitas ista est infirmitas culpae: et dicitur infirmitas culpae propter tria, scilicet quia deformat , depauperal, debilitat. Deformat polluendo conscientiam: debilitat vulnerando naturam: depauperal expellendo gratiam.
2. Culpa igitur est infirmitas, quia deformat: primi Machabaeorum primo : " Virgines et iuvenes infirmati sunt, et omnis speciositas mulierum immutata est "; Threnorum primo: " Egressus est a filia . Sion omnis decor eius ". - Quia depauperal: Ecclesiastae quinto: " Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur"; et sequitur: "Mirabilis prorsus infirmitas, quomodo venit, sic revertetur ": Threnorum primo: " Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius ".
Quia debilitat; Threno rum primo: (Infirmata est virtus mea, dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere": Psalmus: (Infirmata est in paupertate virtus mea". 3. Videndum est praeterea, a quo infirmitas ista sit contracta. Notandum autem, quod aliquando infirmitas contrahitur a loco, aliquando a cibo, aliquando a labore inordinato. In loco nota malam occasionem: in cibo, malam delectationem ,- in labore inordinato, malam operationem .
Contrahitur igitur infirmitas a loco: unde cum describitur infirmus in praesenti Evangelio, notabiliter subiungitur locus, cum dicitur: Infirmabatur Capharnaum, quod interpretatur ager pinguedinis, vel villa consolationis . In his enim solet contrahi infirmitas spiritualis. Iterum, Osee quarto: " Maledictum et mendacium et furtum et homicidium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit: propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea ". - Contrahitur etiam infirmitas a. cibo: Ecclesiastici trigesimo septimo: " In multis escis erit infirmitas, et aviditas appropinquat usque ad choleram ".
Contrahitur etiam a labore inordinato: Asaias quadragesimo: (Deficiunt pueri et laborabunt, et iuvenes in infirmitate cadunt": Psalmus: " Humiliatum est in laboribus cor eorum, infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret ".