QUODLIBETA 4

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Quaestio 6

 Quaestio 7

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 12

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 1

Utrum per absolutionem sacerdotis remittatur culpa.

Ad primum sic procedebatur: videtur quod per absolutionem sacerdotis culpa remittatur.

Argumentum 1

Dicit enim Hugo de sancto victore in libro de sacramentis, quod sententiam Petri sequitur sententia caeli. Sed sententia caeli est de remissione culpae. Ergo remissio culpae sequitur sententiam Petri, quae est sacerdotis absolventis.

Argumentum 2

Praeterea, sacramenta sunt medicinae contra peccata. Sed per medicinam sanantur vulnera vel aegritudines. Ergo aegritudo vel vulnus peccati sanatur per sacramentum poenitentiae.

Sed sacramentum poenitentiae consummatur in hoc quod dicit: ego te absolvo, sicut sacramentum baptismi in hoc quod dicit: ego te baptizo. Ergo per absolutionem sacerdotis dimittitur culpa.

Argumentum 3

Sed contra, est quod per solam contritionem dimittitur peccatum secundum illud psalm. XXXI, 5: dixi: confitebor adversum me iniustitias meas domino: et tu remisisti impietatem peccati mei. Sed contritio praecedit absolutionem sacerdotis, quia sacerdos non debet aliquem absolvere, nisi aestimet eum contritum. Ergo remissio culpae praecedit absolutionem sacerdotis; non ergo per absolutionem sacerdotis culpa remittitur.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod sacramenta dupliciter operantur: uno modo secundum quod exhibentur in actu; alio modo secundum quod habentur in voto. Et hoc ideo quia sacramenta operantur ut instrumenta divinae misericordiae iustificantis: dei autem est respicere hominis cor, secundum illud I reg.

Cap. XVI, 7: homines vident ea quae parent, deus autem intuetur Cor. Et ideo, quamvis res naturales non agant nisi praesentialiter adhibitae, sacramenta tamen agunt etiam secundum quod sunt in voto; sed plenius sacramentalem effectum inducunt quando actu exhibentur, sicut in baptismo.

Nam catechumenus, si sit adultus, et habeat baptismum in voto, iam consecutus est effectum baptismi quantum ad emundationem a peccato, et consecutionem gratiae, quae est proprius effectus dei; sed quando actu baptismum suscipit, consequitur plenius quosdam sacramentales effectus, quia suscipit characterem et remissionem totius poenae.

Si quis tamen esset qui non prius haberet baptismum in voto quam actu baptizaretur, sicut praecipue patet in pueris, simul recipit per baptismum gratiam remittentem culpam, et omnem alium sacramenti effectum. Et hoc etiam contingeret in adulto, si simul cum baptizaretur, votum baptismi habere inciperet.

Et idem est etiam in sacramento poenitentiae, quod consummatur in dispensatione ministri absolventis.

Cum enim aliquis actu absolvitur, consequitur plenarie sacramenti effectum; sed si antequam absolvatur, habeat hoc sacramentum in voto, quando scilicet proponit se subiicere clavibus ecclesiae, iam virtus clavium operatur in ipso, et consequitur remissionem culpae.

Si quis tamen in ipsa absolutione incipit conteri, et claves ecclesiae habere in voto; in ipsa absolutione sacerdotis culpa ei dimittitur per gratiam, quae infunditur in hoc sacramento, sicut et in aliis sacramentis novae legis; unde quandoque contingit quod aliqui non perfecte contriti, virtute clavium gratiam contritionis consequuntur, dummodo non ponant obicem spiritui sancto; et idem est in aliis sacramentis novae legis, in quibus gratia confertur.

Videtur tamen esse differentia inter baptismum et poenitentiam: propter hoc quod sacramentum poenitentiae semper exhibetur adultis, in quibus ut plurimum contritio praecedit tempore confessionem et absolutionem; baptismus autem multoties confertur pueris, in quibus votum baptismi non praecedit. Omnino autem simile appareret, si etiam baptismus exhiberetur adultis.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod verbum Hugonis non est sic intelligendum quasi sententia Petri in sacerdote absolvente praecedat tempore sententiam caeli, id est dei remittentis culpam; sed quia sententiam Petri approbat sententia dei.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod medicina sacramentalis operatur non solum actu adhibita, sed etiam in proposito existens; et ideo quandoque sanatio vulneris praecedit sacramentalem absolutionem.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod nunquam potest esse vera contritio sine voto clavium ecclesiae, quantumcumque sit dolor de peccato praeterito, et propositum abstinendi in futurum; et ideo in contritione culpa remittitur.