LIBER DE MORTALITATE.

 ARGUMENTUM.

 Etsi apud plurimos vestrum, fratres dilectissimi, mens solida est et fides firma et anima devota, quae ad praesentis mortalitatis copiam non movetur,

 II. Agnoscere enim se debet, fratres dilectissimi, 0584A qui Deo militat, qui positus in coelestibus castris divinam jam sperat, ut ad procellas et tu

 III. Scriptum est enim justum fide vivere (Rom. I, 17). Si justus es, et fide vivis, si vere in Christum credis, cur non cum Christo futurus et de Dom

 IV. Caeterum, quid aliud in mundo, quam pugna 0585B adversus diabolum, quotidie geritur, quam adversus jacula ejus et tela conflictationibus assiduis

 V. Tot persecutiones animus quotidie patitur , tot periculis pectus urgetur et delectat hic inter 0585C diaboli gladios diu stare, cum magis concupis

 VI. Hoc autem fit, fratres dilectissimi, quia fides deest, quia nemo credit vera esse quae promittit 0586B Deus, qui verax est, cujus sermo credentibu

 VII. Quantum prosit exire de saeculo Christus ipse salutis atque utilitatis nostrae magister ostendit qui, cum discipuli ejus contristarentur quod se

 VIII. Atenim quosdam movet quod aequaliter cum gentilibus nostros morbi istius valitudo corripiat quasi ad hoc crediderit Christianus, ut, immunis a

 IX. Quinimmo, si qua conditione, qua lege crediderit Christianus noscat et teneat, sciet plus sibi quam caeteris in saeculo laborandum, cui magis sit

 X. Sic Job post rerum damna, post pignorum funera, vulneribus quoque et vermibus graviter afflictus, non victus est, sed probatus qui in ipsis confli

 XI. Hanc tolerantiam justi semper habuerunt, hanc Apostoli disciplinam de Domini lege tenuerunt, non mussitare in adversis, sed quaecumque in saeculo

 XII. Sic Abraham Deo placuit, qui, ut placeret Deo, nec amittere filium timuit, nec gerere parricidium recusavit (Gen. XX). Qui filium non potes lege

 XIII. Sic et apostolus Paulus, post naufragia, post flagella, post carnis et corporis multa et gravia tormenta, non vexari sed emendari se dicit adver

 XIV. Hoc quod nunc corporis vires solutus in fluxum venter eviscerat, quod in faucium vulnera conceptus medullitus ignis exaestuat, quod assiduo vomit

 XV. Multi ex nostris in hac mortalitate moriuntur, hoc est, multi ex nostris de saeculo liberantur. Mortalitas ista, ut Judaeis et gentilibus et Chris

 XVI. Quid deinde illud, fratres dilectissimi, quale est, quam pertinens, quam necessarium, quod pestis ista et lues, quae horribilis et feralis videtu

 XVII. Sed fortasse aliquis opponat et dicat: Hoc 0593C me ergo in praesenti mortalitate contristat quod qui paratus ad confessionem fueram, et ad tole

 XVIII. Meminisse debemus voluntatem nos, non nostram, sed Dei facere debere, secundum quod nos Dominus quotidie jussit orare. Quam praeposterum est, q

 XIX. Denique, ut manifestius divinae providentiae indicia clarescerent quod Dominus praescius futurorum suis consulat ad veram salutem, cum quidam de

 XX. Nobis quoque ipsis minimis et extremis quoties 0596A revelatum est, quam frequenter atque manifeste de Dei dignatione praeceptum est ut contestare

 XXI. Increpat denique apostolus Paulus et objurgabat et culpat si qui contristentur in excessu suorum: Nolumus , inquit, ignorare vos, fratres, de dor

 XXII. Quod interim morimur, ad immortalitatem morte transgredimur nec potest vita aeterna succedere, nisi hinc contigerit exire. Non est exitus iste,

 XXIII. Sic denique invenimus et Enoch translatum esse, qui Deo placuit, sicut in Genesi testatur et loquitur Scriptura divina: Et placuit Enoch Deo, e

 XXIV. Ejus est in mundo diu velle remanere quem mundus oblectat, quem saeculum blandiens atque decipiens illecebris terrenae voluptatis invitat. Porro

 XXV. Quod cum semper faciendum fuerit Dei servis, nunc fieri multo magis debet, corruente jam mundo et malorum infestantium turbidinibus obsesso ut q

 XXVI. Considerandum est, fratres dilectissimi, et 0601A identidem cogitandum renuntiasse nos mundo, et tamquam hospites et peregrinos istic interim de

17. But perchance some one may object, and say, “It is this, then, that saddens me in the present mortality, that I, who had been prepared for confession, and had devoted myself to the endurance of suffering with my whole heart and with abundant courage, am deprived of martyrdom, in that I am anticipated by death.” In the first place, martyrdom is not in your power, but in the condescension of God; neither can you say that you have lost what you do not know whether you would deserve to receive. Then, besides, God the searcher of the reins and heart, and the investigator and knower of secret things, sees you, and praises and approves you; and He who sees that your virtue was ready in you, will give you a reward for your virtue. Had Cain, when he offered his gift to God, already slain his brother? And yet God, foreseeing the fratricide conceived in his mind, anticipated its condemnation.  As in that case the evil thought and mischievous intention were foreseen36    Or, “perceived.” by a foreseeing God, so also in God’s servants, among whom confession is purposed and martyrdom conceived in the mind, the intention dedicated to good is crowned by God the judge. It is one thing for the spirit to be wanting for martyrdom, and another for martyrdom to have been wanting for the spirit. Such as the Lord finds you when He calls you, such also He judges you; since He Himself bears witness, and says, “And all the churches shall know that I am the searcher of the reins and heart.”37    Apoc. ii. 23. For God does not ask for our blood, but for our faith.38    Some originals read, “does not desire our blood, but asks for our faith.” For neither Abraham, nor Isaac, nor Jacob were slain; and yet, being honoured by the deserts of faith and righteousness, they deserved to be first among the patriarchs, to whose feast is collected every one that is found faithful, and righteous, and praiseworthy.

XVII. Sed fortasse aliquis opponat et dicat: Hoc 0593C me ergo in praesenti mortalitate contristat quod qui paratus ad confessionem fueram, et ad tolerantiam passionis toto me corde et plena virtute devoveram, 0594A martyrio meo privor, dum morte praevenior. Primo in loco non est in tua potestate, sed in Dei dignatione martyrium, nec potes te dicere perdidisse quod nescis an merearis accipere . Tunc deinde Deus scrutator renis et cordis et occultorum contemplator et cognitor videt te et laudat et comprobat, et qui perspicit apud te paratam fuisse virtutem, reddet pro virtute mercedem. Numquid Cain cum Deo munus offerret jam peremerat fratrem? Et tamen parricidium mente conceptum Deus providus ante damnavit. Ut illic cogitatio mala et perniciosa conceptio Deo providente prospecta est , ita et in Dei servis, apud quos confessio cogitatur et martyrium mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo judice coronatur. Aliud est martyrio animum deesse, aliud animo defuisse 0594B martyrium. Qualem te invenit Dominus cum vocat, talem pariter et judicat, quando ipse testetur et dicat: Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis (Apoc. II, 23). Nec enim Deus sanguinem nostrum desiderat , sed fidem quaerit. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Jacob occisi sunt, et tamen fidei ac justitiae meritis honorati inter Patriarchas primi esse meruerunt; ad quorum convivium congregatur quisquis fidelis et justus et laudabilis invenitur.